Imágenes de páginas
PDF
EPUB

metropolitanus sedis Narbonensis episcopus. Isti jam supra scripti, et nominati dixerunt quia istum apostolatum, quod est nominatum Spania Occidentalis, non erat apostolatum sancti Jacobi ; quia ille apostolus interfectus hic venit: nullo modo autem vivus. Et ego responsum dedi illis secundum canonicam auctoritatem de Niceno concilio, ubi fuerunt trescentum decem et octo episcopi, et secundum canonem Toletanum ubi subscripserunt episcopi LXVI. episcoporum Spania et Gotie provinciarum, edita anno tertio regnan te domino Sisenando die nonas decembris, era DCLXXI.

O Domine: Sciatis vos quia Petrus namque Romam accepit, Andreas Achajam, Jacobus (qui interpretatur filius Cebedai, frater Joannis apostoli et evangelista) Spaniam, et occidentalia loca prædicavit et sub Herode gladio casus occubuit. Joannes qui interpretatur Cebedei filius, apostolus et evangelista Asiam prædicavit et Ephesum ; Thomas Indiam prædicavit; Matthæus Macedoniam; Philippus Galatiam; Bartholomæus Lichaoniam ; Simeon Celotes Ægyptum; Matthias Judæam; Jacobus frater domini Jerosolymam; Judas Jacobi Mesopotamiam; Paulo autem cum ceteris apostolis nulla sors propria traditur, sed est prædicator gentium. O pater sancte; ego dico: qui hoc contradicit quod verum non esset, contradictor est domini et legi. O domine mi, cognoscite de sententia canonica auctoritate ubi dicitur de metropolitanis singularum provinciarum. Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum solicitudinem totius provincia gerere: propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrant. Precor vos, pater, per Deum patrem omnipotentem ut vestrum consilium, et vestras gramatas mihi transmittere faciatis per istum sacerdotem nominativum nomine Galindo. Et quandocumque ego citius potuero, cum reverentia magna et honore pergere facio ad limitem sancti Petri apostoli. Et ego cupio vestros pedes osculare, et vultum vestrum hilarem videre. Rogamus ut talem nobis donetis ex vestris consiliis quo modo ego possim explicari super illos. Tantum agite ut rogamus et nostris precibus vestras dignate accomodare aures domine et venerabilis Papa. Amen. Fiat,

ΝΟΤΑ.

Este recurso al papa por Cesario, arzobispo consagrado de Tarragona, es otro nuevo testimonio del poder de los soberanos; pues habia sido consagrado con autoridad del rey de Castilla Sancho primero, el qual pensó que lo podia mandar porque se trataba de un territorio que aun estaba en poder de moros.

Para la historia de la predicacion de Santiago en España es tambien útil esta escritura, por ser acaso la primera en que conste que hubo quien la negára por fines particulares, y se vió rebatida con vigor la negacion en tiempo en que no es verosímil se atreviera Cesario á sostener ante el papa la verdad de la predicacion si no fuera muy fundado en las noticias de siglos anteriores.

La fecha está errada en las copias que dicen la era DCCCCXXXVIII, sin duda porque el copiante se descuidó en omitir despues de las quatro centenares la L y una X, y en el final una unidad. Véase Florez en la España Sagrada, tom. XIX. cap. VI.

n. 47.

Núm. 29.

Supresion del obispado de Simancas por la infanta doña Elvira, rejente del reyno, como tutora de su sobrino Ramiro tercero en 974, revocando la ereccion que habia hecho el rey Alonso quarto, y restituyendo el territorio al obispado de Leon, que habia pertenecido ántes.

Esp. Sagr. tom. XXXIV. Apénd. XX.

Postquam hæc cuncta patrata et firmata manerent per sæcula pro

lixiora, et annorum felicitate vivide existerent roborata atque digesta; reges plures interciderunt, qui successerunt in sceptrà regni, quo utebantur interpolata aliquantis per in schismate conlisa: de hac domini aulam vel regiam edem et sedem quam rex serenissimus Ordonius cum cætu fidelium ædificavit, et in nomine genitricis et virginis Domini cuncta obtulit, urbes, oppida, vel prætoria mancipavit, subver. . . . . Domini in stipendia morum et corporum in alimonia contulit: unde filius ejus rex Adephonsus post discessum ejus civitatem Septimancam audacter arrogavit, et episcopum in ipsa urbe contra instituta majoris, et canonica censura subrogavit, quoniam ibi insertum est inter plura, ut in una cathedra duo episco

pi nullatenus ordinentur, et ab uno episcopo due non obtineantur. Istam verò memoratam urbem Septimancam nusquam reperitur in chronicas vetustas cathedram manere præcipuam. Modo denique decurrenti, vel fidelium catholicæ vita vigenti, era MXII autrix beatificata, et nitore virgineo præfulgida, atque mente et spiritu, desiderioque Deo vivo, et vero unita Gelpira in sanctam conversationem et regularem religionem firmo gressu properanti, et omnibus sociabus ejus in exemplum properantium ducatrix, ad normam priorum patrum provehentem propteri vitæ meritum, et exuberantem pietatem, quæ inter omnes virtutes in ea principatum tenet. Sive quod defuere omnes reges jus imperiale tenentes, quos mors omnium vorax abscessit, sola hæc et électa à domino remansit ex genimine ipsorum regum orta filiam regis serenissimi Ramiri, qui et ipse princeps filius extitit principis hujus auctoris testamenti; quæ et ipsa cum unico parvulo, et suprino, quem fidelis concilius unguine regalis delibutus in dominum et principem elegerunt exigente merito matris et creatricis ipsius principis memorate domnæ Gelvira, posuit Dominus, cunctis finibus eorum pacem, et gladius non transiit terminos eorum: sit illius nomen benedictum, per quem omnia facta sunt, qui est conditor rerum et dominus angelorum. Cumque omnis populus daret gloriam de unitate fidei, et vicariam et fixam recuperationem, coepere omnes, et videres cunctos indaginem propriam et veridicam rimare quæque suft uniquique necessaria. Omnes pontifices), omnes magnati fidei catholicae vel cunctus promiscuus populus advenere, et in concilio regis, et reginæ alii quæstus proprios exponentes, nonnulli ovantes Deo co et unito concilio grates persolventes, et in laudem principis et reginæ voces edentes, et patulè roborantes; gloria in altissimis Deo, et in terra pax, qui fecit nostrum utraque unum, id est ordo principum, et subjectorum. Et istam quam dicimus ex sexu fæmineo regnare non ambitione corrupta, sed necessitas, eam fecit ejulantium voces, atque conquerentium, ut sublimaretur, et vox ejus audiretur; qui sciret animabus plusquam corporibus principari: et quoniam scriptum est, quia non est discretio apud dominum diversorum sexuum virorum ac fæminarum, sed qui rectè credit, et rectè agit, sine dubio vir nuncupatur, et homo justus omnia judicat, ipse autem à nemine judicatur. Igitur in ipsa regia urbe Legione, de qua dux ista reperta legitur, et Deo annuente reintegrare, et restaurare domina nostra regina, qui hæres est cum filio, et regi decedentium régum priorum sibi socio adclamatum est ab omni concilio, ut cuncta huic urbi principali subderentur, et hunc testamentum sicut pridem stabiliretur, et per manu sacerdotis Sisinandi episcopi litatio prima repararetur, et contineretur; quem ipsum pontificem propter vitæ meritum, et proficuam sapientiam in ipsam urbem elegerunt, et manus ejus ipsam Septimancam cum cunctas ecclesias

[ocr errors]

comprovinciales sibi mancipaverunt, et servientes sibi decreverunt.

Omnes episcopi, omnes qui in laudem Dei sub leni jugo dominæ nostræ, et regina Gelvira et filii ejus Ranimiri principis collum cordis et corporis subpossuerunt, exclamaverunt, et auditam fecerunt voce magna, et ab omnibus dictum est, ut si quis in subsequentibus temporibus, tam regia majestas, quam pontificum potestas, hanc dotem convellere, quam quæ in ea scripta sunt distrahere aut immutare voluerit superiori maledictione multetur, et feriatur; sit damnatione tamdiu quamdiu fuerit perseverans in transgressione. Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum, ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. Illato illi temporali damno restituat defensori, et petitori hujus ecclesiæ in quadruplum, et acriorum excipiat centenarium flagellum.

Ego Gelvira Domini mei conditoris famulatui deserviens, annuens et favens ad electionem sancti concilii do adsenssu, et animo gratuito cum agmen fidelium simul in unum confirmo datio et litatio avi mei, et in nomine Domini mei genitricis cuncta permanere decerno.

Ranimirus rex et votum et holocaustum avi mei, et prioris auctoris desiderio confirmo. R

[ocr errors]
[ocr errors]

Ego indignus et merito ultimus apostolice cathedræ et sedis Iriense Rudesindus episcopus commissus cum omnes collegas et coepiscopos simul tractavimus, et simul Deo gloriam dedimus, et tanquam recidibam hanc Legionensis ecclesiam cum conniventia concilii et ad nutu domine nostræ memorata regina rem proprie ipsius indecenter eversam ad jus proprium reduximus, et permanere Deo factore totis nixibus sanximus, et ab his qui vota atque donaria aliena sacrilegè et audacter disrumpunt sejungi, quam adhereri satius præmuniti vitam nostram ab interitu instabili gressu, mentis fidei pede retraximus.

Sub divino auxilio Joannes Zamorensis sedis episcopus confirm. Sub Christi nomine Gundísalvus Astoricensis sedis Eps. conf. Sub Christi potentia Salvatus Salmanticense sedis Eps. conf. Fortis Adephonsi conf. Froyla presbyter conf. Sabaricus Dens. conf. Ieremias Menendiz. Gundisalvus Vermudiz. Froyla Deñs. Adilani portitoris regis Eps. Xemenus presbyter. Salomon presbyter. Justus Dens. Froyla Vigilani conf. Nunus Murelli conf. Fredenandus Bermudi conf. Ovecco Gutierriz conf. Osorius Didaz conf. Fredenandus Rudericii conf. Petrus abba confessor regenti asciterio ante altarios. Veremundus prolis Ordonii. Tellus Mirelli. Nunus Saraceni. Sumila presbyter. Lubila Dcñs. Cixila Deñs. Adephonsus Dcñs. Fonsinus Deñs. Cæsarius presbyter. Petrus diaconus Ordonii regis scripsit.

Y

ΝΟΤΑ.

En el archivo de la catedral de Astorga ecsiste otra escritura del mismo asunto con la propia fecha, que publicó Florez en el apéndice X del tomo XVI de la España Sagrada, y es del tenor siguiente:

[ocr errors]
[ocr errors]

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, qui est immensus permanens in trinitate dominator sanctissimus, ipsi namque honor et gloria in sæcula sæculorum. Tempore serenissimi principis domini Ranimiri secundi congregato concilio episcoporum ac religiosorum, vel bene natorum ante ejusdem principis præsentiam, electum atque laudatum est, ut darentur Astoricensi sedi, et episcopo domno Novidio ecclesias quæ sunt in Bregantia per illum rivulum qui dicitur Tuella, et discurrit usque dum intrat in Dorio contra Zamora ad partem orientis, et intus Allisti, et Senabria, Tibres, Caldellas, Caurielle, et Carioga et Turres ab omni integritate, propter alias suas dioceses, qua ei ex ipso suo proprio et antiquo jure ablatæ fuerant temporibus quibus ob barbarorum tempestatem et ingruentem persecutionem plurima sedes destructæ sunt, et alia, et omnium aliarum afinium vel vicinarum sedum possessionibus noviter institutæ vel restauratæ. Post hunc nihilominus Ordonius tertius ejusdem præfati principis filius, regni culmen adeptus, paternum donum scriptura firmitate confirmavit domino Didaco, venerabilis memoria antistite prædictæ urbis cathedræ præsidente. Post hunc venit Adephonsus; suisque temporibus elegit episcopum in civitate Septimanca, et amplius non fuit. Sed prolis ejus catholici regis domni Ranimiri cognomento Basilli, et omnes pontifices regni, vel atque omnium aliorum multorum religiosorum episcoporum sive utriusque atque videntes quod ipsa sedes jam supra taxata Septimancæ non erat conveniens, nec inter aliquas sedes dinumerata, nec honore pontificali, decorata, subjugavit eam domui sedis Legionensis unde eam extraxerant, ut secundum quod antiquitus fuerat in diebus priorum suorum, sic fieret deinceps: hoc decretum actum est in Legionense sede. Ideo ego famulus Christi Ranimirus in regno fultus jam superiùs nominatus una cum consenssu amitæ meæ alma regina domna Geloira Deo dicata, seu et cum omnis magnatis palatii mei, et voluntate episcopor um, domnus Rudesindus, domnus Hermenegildus, domnus Didacus, et domnus Theodemirus, jubemus atque constituimus restituere civitatem Septimancæ cum suis adjacentiis per partem sedis Legionensis, et ad pontificem dominum Sisnandum: et omnes alias decanias vel adjunctiones mandamus bene et legitimè in propriis sedibus unde ablatæ fuerunt. Modò, Deo annuente, tornamus ad civitatem Astoricensem eccle

« AnteriorContinuar »