Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sic testor ad illam supradictam sedem illud monasterium, et suum debitum quod illi monasterio pertinet cum vineis, terris, cultibus et incultibus, pomeria, arbores fructuosas et infructuosas, rivos, piscarias, molendinos, villas eremas et populatas, decanias, et omnes suas alias divissas, seu etiam hæreditates, et quantum ad profectum hominis ibi inventum fuerit, totum concedo Burgensi sedi perpetuo serviturum.

"Dono etiam monasterium quod dicitur S. Eulalia de Mucichar cum omni sua hæreditate, et cum omni subjectione sua, quanta in testamentis ejus resonat, tam erema quam populata, et quanta ab episcopo et canonicis eis potuerit exquiri aliqua investigatione, sine inquiro aut semotis, sicut mihi accidit ex successione avorum, et parentum meorum cum suprascripta villa que, dicitur Muciehar; quod monasterium cum sua villa et cum toto suo debito hæreditatis atque possessionis testor una cum uxore mea Constantia regina per petitionem domini Simeonis, Burgensis sedis religiosissimi episcopi. In suburbio de Mefangos cellam S. Columbæ et omnia ei pertinentia ad integrum. Et in Lezennana quantum habeo ab avis meis, et possideo à patre. Eodem robore concedo in Alfoz de Munnio villam cognominatam Vasconciellos cum omni integritate et terminis atque omnibus sibi pertinentibus. Eadem honore de Munnio in monte qui dicitur Varzalamio, villam advocatam Mahomat, et omnia ei pertinentia cum integritate, cum terris, vineis et montibus, pascuis, pratis, paludibus, terminis, defessis antiquitus constitutis, et cum sua defensa in qua nullus homo aussus sit intrare. Et quicumque ibi inventus fuerit ad scindenda ligna, pro unaquaque arbore quinque solidos exolvat. Quod si quispiam cum carro et bobis intraverit, episcopus carrum et bobes accipiat. Et si incissor lignorum cum lignis usque in domum suam fugerit et custos silvæ cum persecutus fuerit, furtiva ligna sede præfati reddere cogatur et amissis spoliis fur in carcere detrudatur quousque de unaquaque arbore quinque solidos ab illo reddantur. Si vero in prædicta defessa pascendis gregibus ovibus vel porcorum aliquis inventus fuerit, de unoquoque grege duos arietes, vel duos porcos reddat; et si armenta boum vel greges equarum ibi inventa fuerunt, de unoquoque quadrupede solidum habeant. Si quis vero causa venandi retia vel laqueos tetenderit, vel cum canibus ad venandum intraverit, venationes et retia laqueosque perdat, et propriis vestimentis nudus recedat, sicut sonat in regula, hoc est, de illa cueba de Alfoz S. Clementis, et pro summo cerro descendit ad Val de Kal, et vadit per semitam. Simile jure dono monasterium quod vocatur S. Maria de Berbescæ cum omnibus sibi pertinentibus, cum decaneis, cum collaceis, cum terris, et vineis, et molendinis, atque ductibus, et reductibus, cum pascuis, pratis egressibus et regressibus, totum ab omni integritate sicut sonat in ipsa regula de Cc

Berbesca. Sub tali etiam fortitudine do juxta flumen de Aslanza, villam mediam quæ vocatur S. Julianus in accidentia de Lerma cum sibi convenientibus. In ipso necnon eodem flumine similibus institutis offero villam de Keia cum omnibus sibi subjectis quæ est in Alfoz de Scuderos. Tali etiam constitutione trado in villa quæ fertur Fenocuár, totum illud quod ad me pertinet cum ipsis duobus populatoribus in sigillo de Clunia cum omnibus eidem villæ sub. jacentibus. Et in termino de Fonte Opia monasterium quod vocatur S. Maria de Ravanera cum sua decima de Forniellos et cum omnibus quæ illi pertinent. Sub tali necnon foedere concedo villam que vocatur La Rade in accidenti de Muradiello cum cunctis ei convenientibus. Eadem potestate trado villam de Rodrigo in accidenti de Becerris, in littore de Pisorga cum omnibus quæ ad me pertinent! Dono autem hæc prædicta cum omnibus quæ ad ea pertinent, et quantum in illis habeo, vel habere debeo, pro qualicumque voce cum suis terminis, cum silvis, montibus, pratis ac pascuis,tam culto quam eremo, cum aquis aquarum et eductibus sive reductibus, omnia et per omnia et in omnibus cum omni integri tate. Concedo autem proprio regali privilegio ut omnes superius nominata ville, et omnia que vos adquis istis aut adquirere potueritis, vos vėl successores vestri non eant ad fiscale fabricandi imperium castella, seu annubta, aut fossatura, et non patiantur injuriam sajonis neque pro homicidio, neque pro furto, neque pro stupro, neque pro ulla alia calumnia nec sint subjecti teloneo, sed in omnibus plenissimam firmitatem firmissimumque robur obtineat in ævum. Adjicio etiam et regali sanctione vel privilegio confirmo ut omnia monasteria, seu villas vel possessiones, sive ecclesias que frater meus rex Sancius pro adipiscenda peccatorum suorum venia, et pro perpetua vitæ æternæ remuneratione sub testamentis Aucensis ecclesiæ, aut tibi vel prædecessoribus tuis contulit sint confirmati Burgensi ecclesiæ. In hac igitur ecclesias præcipio, ut canonici assidue commorentur, à quibus Deo et S. Virgini Mariæ sollerter servitium exhibeatur. Quibus etiam dono atque concedo plenissimam in perpetuum habere libertatem, sive licentiam emendi hæreditates et domos, tam in eadem civitate ubi sedes nunc in ipsa civitate habetur, quam in ceteris omnibus villis meis. Proinde namque ubicumque habuerint domos, hæreditates, sive aliquas possessiones vel aliquod movile sint omnia concessa præfatæ sedi, et in jure præsulis ejusdem ecclesiæ, sine maneria et sajonis injuria, atque sine aliqua fiscali consuetudine. Volo insuper ut sint honorati super omnes clericos totius dioecesis. Ideoque eis hanc dignitatem habere concedo, ut in quocumque loco eorum aliquis fuerit si quilibet pignorare aut eum occidere, aut illi aliquo modo dedecus aliquod facere præsumpserit, ita emendet præsuli ecclesiæ calumniam vel homicidium ac si faceret uni de melioribus infan→

zonibus regni mei. Insuper pro sacris ordinibus secundum quod sancti canones commendant canonica ab eo exigatur justitia. Hæc nunc itaque, omnia, quæ in honore Dei omnipotentis et beata virginis Marie libens offero in omnibus usque in finem sæculi sine aliqua inquietudine alicujus regis, comitis vel principis plenissima firmitate tenere jubeo. Si quis vero ab hodierno die deinceps ex successoribus meis quilibet rex aut comes, seu aliquis qualiscumque homo, contra hanc donationis meæ cartam, vel decretum contemptum fuerit, vel præsumptive insurrexerit, et dirumpere tentaverit, à liminibus sanctæ Dei ecclesiæ extraneus existat, iramque Dei incurrat, necnon cum Juda Domini proditore portio ejus maneat, atque anathematis vinculo subjaceat. Insuper ecclesiæ cui vim inferre commisserit, vel episcopo qui ei præfuerit, CC. auri libras coactus persolvat, et hujus mex donationis privilegium firmum stabileque permaneat. In hac eadem etiam institutione tali tenore concedendi jubeo, ut de his hereditatibus quas libens, Deo et S. Maria offero, nullus homo habeat licentiam ducere in aliam partem, sed cum suo foro serviant Deo et beata virgini Maria. Facta carta donationis seu decreti kalendas maii, era T.C.X.III. Fuit autem corroborata in Donnás in die scilicet natalis domini regnante domino nostro Jesu-Christo, et per me per ipsius misėricordiam tenente sceptrum regni apud Legionem,et Castellam seu Gallaciam, atque Asturicensem provinciam. Ego itaque Adephonsus rex hoc decretum valitudini regali sancitum scribere feci; et scriptum propriis inanibus firmavi, præsentibus sororibus, meis et primatibus palatii mei perenniter roboravi. Ego Adephonsus Dei gratia rex hoc testamentum fieri, jussi,,et factum datis testibus corroboro. Urracajet, Geloira regis Ferdinandi filiæ conf. Ruderico Obechez comes, Gallacia conf. Roderico Didaz Ovetensis comes conf. Pelagio Vellidez dispensator regis conf. (Constantia uxor scilicet Adephonsi regis conf.), Bernardus Palentina sedis episcopus conf. Munnio Fontisclari episcopus conf. Comes Gundisalvus conf. Munnio comes Asturicensis conf. Rudericus armiger regis conf. Nunno Alvarez conf. Alvaro Salvatoriz conf. Ferdinando Didat, conf. Martino Flaynez,conf. Petro Gutierrez conf. Didago Alvarez conf. Didago Gundisalvez conf. Gonsalvo Alvarez conf. Alvaro Gonsalvez conf. Azenár hic testis. Petrus hic testis. Bermudo hic testis. Joannes Blandemirez gd. hic testis.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

El rey Alonso sesto mudó por autoridad propia la catedral desde Gamonal hasta la ciudad de Burgos,. la estableció en su palacio mismo.

y

Núm. 49.

Restauracion del arzobispado de Toledo por el rey Alonso sesto de Castilla en 18 de diciembre de 1086,

Archivo de Toledo, y Noguera en los apéndices de la Historia de España por Mariana, edicion de Valencia, tom. V, páj. 397, año 1789.

In nomine domini et salvatoris nostri Jesu-Christi, qui est Deus

de Deo, lumen de lumine, creator et formator totius mundi, redemptor atque salvator omnium fidelium, qui ei ab initio mundi fideli devotione placuerunt. Ego, disponente Deo, Adephonsus Hesperia imperator, concedo sedi metropolitana scilicet S. Mariæ urbis Toletana honorem integrum, ut decet habere pontificalem sedem secundum quod præteritis temporibus fuit constitutum à sanctis Patribus. Quae civitas abscondito Dei judicio CCC.LXXVI. annis. possessa fuit à mauris Christi nomen communiter blasphemantibus. Quod ego intelligens esse oprobrium ut despecto nomine Christi, abjectisqué christianis, atque quibusdam eorum gladio seu fame diversisque tormentis mactatis, in loco ubi sancti nostri patres Deum fidei intentione adoraverunt maledicti Mahometh nomen invocaretur postquam parentum meorum, videlicet patris mei regis Ferdinandi et matris meæ Sancia regina, Deus mirabili ordine mihi paccatum tradidit imperium, bellum contra barbaras gentes assumpsi, à quibus post multa prælia et post innumeras hostium mortes, civitates populosas et castella fortissima adjuvante Dei gratia cepi. Sicque inspirante Dei gratia exercitum contra istam urbem movi, in qua olim progenitores mei regnaverunt potentissimi atque opulentissimi, existimans fore acceptabile in conspectu Domini, si hoc quod perfida gens sub malefido duce suo Mahometh christianis abstulerat, ego Adephonsus imperator, duce Christo, ejusdem fidei cultoribus reddere possem, quam obrem amore christiana religionis, dubio me periculo submittens, nunc magnis et frequentibus præliis, nunc occultis insidiarum circumventionibus, nunc verò appertis incursionum devastationibus, septem annorum revolutione, gladio et fame simul et captivitate, non solum hujus civitatis, sed et totius hujus patriæ habitatores affixi. Quippe ipsi indurati ad sui desiderii malitiam iram Domini super se publica infestatione provocaverunt. Idcirco timor Domini et mentis invalitudo irruit super Leos. Quibus rebus coacti ipsimet januas urbis mihi patefecerunt, atque imperium quod victores prius invaserant, victi perdiderunt. Tunc ego residens in imperiali aula atque à profundo cordis mei gratias Deo reddens, summa curare cepi diligentia, quomodo S. Ma

[ocr errors]

riæ genitricis Dei inviolate, quæ olim fuerat præclara, recuperaretur ecclesia. Cui rei constituens, diem, convocavi episcopos et abbates, necnon et primates mei imperii, ut essent mecum Toleto die quinto decimo kalendarum januarii, ad quorum consensum ibi dignus Deo eligeretur archiepiscopus, actibus probus, et sapientia clarus et quorum officio domus erepta diabolo ecclesia sancta dedicaretur Deo: quorum consilio et providentia est electus archiepiscopus nomine Bernardus, et die prænotato consecrata ecclesia sub honore S. Dei genitricis Maria, et S. Petri apostolorum principis, et S. Stephani protomartyris, et omnium Sanctorum, ut sicut hactenus fuit habitatio dæmonum, ab hinc permaneat sacrarium coelestium virtutum et omnium christicolarum; in quorum præsentia episcoporum et collegio meorum primatuum ego Adephonsus gratia Dei totius Hesperia imperator facio dotem donationis sacrosancto altari S. Mariæ et tibi Bernardo archiepiscopo, necnon >et omnibus clericis hoc in loco honestam vitam ducentibus, pro remédio animæ meæ vel parentum meorum, villarum quarum hæc -sunt nomina: Barcelles, Cubeise, Arcobreca, Almunacir, Cabanas de Sagra, Rutellas, Turrus ducus in terra de Talavera, Alcoleya in terra de Alcalá, Lousolus in terra de Guadalhajara, Burrioca, et Almunia, quæ fuit de Abeniemia, cum suo horto et illos molinos de Habid: et de omnibus vineis quas ego habeo in villa Setina medietatem : et omnes illas hæreditates, seu casás et tendas quas habuit his temporibus quibus fuit mesquita maurorum, do ei et confirmo, quando est facta ecclesia christianorum. Insuper decimam partem meorum laborum quos habuero in hac patria; similiter et tertiam partem decimarum omnium ecclesiarum quæ in ejus diœcesi fuerint consecrata. Sed et omnia monasteria quæ fuerint in hac civitate constructa, sive Deo dicata, tux providentia omnimodo prospicienda esse mando. Hoc autem etiam adhuc ad cumulum honoris addo: Ut episcopos et abbates seu et clericos mei imperii, qui præerit huic ecclesiæ, provideat judicandos. Has vero prædictas villas huic sanctæ ecclesiæ et tibi Bernardo archiepiscopo ita libera donatione concedo, ut neque pro homicidio, neque pro rauso, neque pro fossataria, neque pro aliqua calumnia aliquando irrumpantur, eadem roboratione roborentur, et illæ quas ego adhuc addidero, aut tu ab aliquibus adquisieris, hæc omnia suprascripta ea mentis intentione ad honorem salvatoris nostri Dei et ejus genitricis offero, ut qui hic venerabili vita vixerint, -possint habere temporale subsidium. Et ego post hujus vitæ decursum merear habere æternum refrigerium. Quod si quis, quod absit, aliquando violare suadente diabolo pertentaverit, fiat particeps maledictionis Dathan et Abiron, quos ob execrandam superbiam vivos terra deglutiens ad inferos transmissit. Sitque hoc factum inviolabile atque firmum, quamdiu perduraverit sæculum, ipso

« AnteriorContinuar »