Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vestræ depono appellationem, et omnem querellam, quam adversus domnum episcopum Minduniensem, et suam ecclesiam concipiebam et ante domnum papam ducere proponebam, quia nullus successor meus nec aliquis de meo ordine super hoc jure occasionem sibi inveniat nullatenus conquerendi, seu jus aliquod reposcendi. Et, ut hoc stabile maneat et inconcussum, præsens scriptum ratum habeo, et propria manu cum meis fratribus confirmo. Facta carta apud Villamfrancam VIII. kalendas augusti, era M.* CC.a XX.*

Ego rex domnus F. una cum filio meo rege domino A. et comite R. hoc scriptum, quod fieri jussimus, propriis manibus confirmamus.

Qui præsentes fuerunt Petrus de Aries prior hospitalis. Martinus Petri commendator de Ponte Minei.

Froyla Ramiriz regum signifer.

Joannes Gallecus.

Garsias Fernandi de Cubelios.

Petrus Pelagii de Thoronio signifer vocatus.

Nunno Pelagii.

Menendus Melasci.

Melendus Muniz.

Fernandus Santii de Caldellas.

Arias Velasci.

Gondisalvus Pelagii, et omnes qui erant in Curia.

Ego Bernardus Dni. regis notarius mandato suo, et per manum Dñi. Compostellani archiepiscopi cancellarii scribere jussi, et conf.

ΝΟΤΑ.

En esta escritura tenemos otro vestijio del poder antiguo de los reyes, pues Fernando segundo de Leon trata de trasladar la catedral por autoridad propia de acuerdo con los próceres de su corte

y no mas.

Núm. 53.

Epistola decretal del papa Inocencio III á Pedro, arzobispo de Santiago, en el pleyto con el de Braga sobre la pertenencia del derecho metropolitano á los cuatro obispados de Coimbra, Lamego, Viseo y Ejitania en el año 1199, en que se citan varias disposiciones de reyes antiguos españoles relativas á division de provincias eclesiásticas y obispados.

Licet

Esp. Sag. tom. IV. Apénd. II.

Ad Petrum Compostellanum archiepiscopum.

icet unum sit corpus ecclesiæ, in quo Christus est caput, et universi fideles sint membra, ille tamen qui à Christo petra, dictus est Petrus, etiam à Christo capite vocatus est caput ipso testante qui ait: Tu vocaveris Cephas; quod secundum unam interpretationem exponitur caput, quia (sicut plenitudo sensuum abundat in capite, ad cetera vero membra pars aliqua plenitudinis derivatur) ita ceteri vocati sunt in partem solicitudinis, solus autem Petrus assumptus est in plenitudinem potestatis, ad quem velut ad caput majores ecclesiæ causæ non tam constitutione canonica quam institutione divina merito referuntur. Inter quas illa non minima reputatur quæ inter Compostellanam et Bracarensem ecclesias super quatuor episcopatibus, videlicet Conimbriensi, Lamecensi, Visensi et Egitanensi, ex delegatione sedis apostolice longo fuit tempore sub diversis judicibus ventilata, quam nos auctore Domino, te frater archiepiscopo Compostellano, et venerabili fratre nostro Martino Bracharensi archiepiscopo, pro definitione hujus causæ præsentibus, exacta diligentia curavimus terminare. Petebas siquidem à dicto Bracharensi archiepiscopo quatuor præfatos. episcopatus, asserens eos ad Compostellanam ecclesiam jure metropolitano pertinere.

[ocr errors]

Tuam autem intentionem fundare multipliciter nitebaris per privilegia, per concilia, per historias, per divissiones, per famam et per sententiam. Volens enim apostolica sedes Compostellanam ecclesiam pro reverentia beati Jacobi apostoli, cujus venerandum corpus in ea conditum requiescit, speciali privilegio decorare, dignitatem Emeritensis metropolis quæ peccatis exigentibus à longis retro temporibus usque nunc barbarica tenetur feritate captiva, eidem ecclesiæ cum integritate Lusitaniæ provinciæ liberali concessione do

navit; sicut privilegia felicis memoria Calixti papæ prædecessoris nostri liquido protestantur, tres de suffraganeis episcopatibus exprimens nominatim, videlicet Conimbriensem, 'Salmanticensem et Abulensem qui soli tunc in confessione christiani nominis permanebant, ceteros autem generali denominatione concludens.

[ocr errors]

Hos autem episcopatus, de quibus quæstio vertebatur, ad Emeritensem pertinuisse metropolim per Emeritense nitebaris concilium demonstrare, in quo duodecim episcopi qui convenerant, se omnes esse de Lusitaniæ provincia profitentur, dicentes in primo capitulo: Convenientibus nobis omnibus Lusitaniæ provinciæ episcopis, &c. Qui post universa statuta concilii omnes cum suo metropolitano subscribunt, tam ex nomine sedium, quam etiam_ex nomine personarum: inter quos Conimbriensis, Egitanensis, Lamecensis expressè subscribunt. In octavo quoque capitulo ejusdem concilii continetur quod, suplicante sanctæ memoriæ Orontio episcopo, Rex Recesvintus inductus est ut reduceret atque restauraret episcopos hujus provincie Lusitaniæ ad sua provincia nomen atque concilium: et sic demum secundum canonicas regulas. decreto synodico, judicii formula et sua clementiæ confirmatione ad nomen provinciæ suamque metropolim sunt reducti. Quibus verbis indubitanter exprimi asserebas quod ii quatuor episcopatus, qui usque tunc fuerant sub nomine provincia Gallacia, per sententiam sunt reducti synodicam. Quorum unus videlicet ex reductis exprimitur fuisse Selva, Egitanensis episcopus qui est unus de quatuor; quos omnes eadem quæstio apprehendit, et ad majorem expressionem in subscriptionibus post metropolitanum Selva primus cum tali adjectione subscribit: Ego Selva Egitanensis episcopus pertinens ad metropolim Emeritensem una cum archiepiscopo meo Proficio subscribo. Et quisque sequentium dicit ita: Similiter subscribo, intelligens totum cum verbo id est pertinens ad Emeritensem_metropolim.

Isidorus autem in chronicis de gotis, titulo de Suevis testatur quod Remismundus ad Lusitaniam transit; Conimbriam pace. deceptam diripit; Ulixibona quoque ab eo occupatur. Per quod videtur ostendi, quod tam Conimbria quam Ulixibona consistit in. Lusitania, Plynius quoque narrat in Libro 2 Nat. Hist. circ. fin. quod Durius è maximis Hispania fluminibus, juxta Numantiam lapsus, dein Lusitanos à Gallæcis disterminat. Per quod appertè monstratur quod cum quatuor episcopatus prædicti sint ultra Durium, non in Gallæcis, sed in Lusitania sunt constituti.

Divissiones etiam multas produxisti de locis (ut asseris) non suspectis, assumptas, et exhibitas sub testimoniis et siggillis authenticis quæ connumerant hos quatuor episcopatus inter Emeritensis ecclesiæ suffraganeos, et eosdem ipsi metropoli evidenter assignant.

Gg

Per testes etiam ab adversa parte productos ostendere voluisti quod publica fama testatur hos episcopatus ad Emeritam spectavisse. Felicis quoque memoria Coelestinus papa prædessor noster, cum in minori ordine constitutus legationis officio in Hispania fungeretur, de hac causa cognoscens, pro Compostellana ecclesia contra Bracharensem sententiam promulgavit, sicut per multos testes tu ipse nixus es comprobare.

Verum ex adverso dictus Bracharensis archiepiscopus rationes hujusmodi frivolas asseverans, nixus est eas inultipliciter infirmare, proponens quod privilegia donationis per suppressionem veritatis, et falsitatis expressionem, à Calixto papa fuere surrepta. Supressum est enim verum in illis de duobus præcedentibus privilegiis quæ felicis recordationis Paschalis papa super redintegratione ipsorum episcopatuum concesserat in perpetuum ecclesiæ Bracharensi. De possessione quoque quam eo tempore in præfatis episcopatibus ecclesia Bracharensis habebat, quorum alterum per privilegia, reliquum vero per testes et instrumenta sufficienter ostendere satagebat. Expressum autem erat in illis falsum, in eo quod Conimbriensis episcopatus dicebatur ad Emeritam pertinere, cum idem Bracharensis multis rationibus adstruere niteretur tam Conimbricam, quam tres alios episcopatus ad metropolim respicere Bracharensem. In tantum enim Paschali papæ qui privilegia super redintegratione prædictorum episcopatuum ecclesia Bracharensi concessit, constitisse videtur hos episcopatus ad eamdem Bracharensem ecclesiam pertinere, quod ipse in litteris quas direxit Gunsalvo Conimbriensi episcopo manifestè testatur, quod constat, Conimbriensem in Bracharensis provincia catalogo contineri. Unde quia Toletanus archiepiscopus ad mandatum ipsius Conimbriensem episcopatum non restituerat ecclesiæ Bracharensi, privavit ipsum legationis officio ut Bracharensis archiepiscopus liberiùs in provincia sua justitiam exer

ceret.

Emeritense vero concilium non esse authenticum multipliciter asserebat, tum, quia non invenitur in aliquo authentico libro inter alia concilia contineri; tum, quia nec constructionem, nec sensum, nec latinitatem in plerisque locis contineri probatur; tum etiam quia contra canonicas sanctiones, et apostolica sedis primatum aliquid videtur in eo esse statutum contra episcopum qui non venerit ad concilium, ut videlicet à metropolitano debeat in cella retrudi. Per undecimum quoque Toletanum concilium, quod constat authenticum, nitebatur illud Emeritense concilium improbare ratione temporis, quod in utroque reperitur expressum, cum simul utrumque stare non possit; objiciens contra illud nonnullas alias rationes. Historias autem inductas sanè ac veraciter intellectas nihil ad propositum valere dicebat, sicut per quasdam alias historias ostendere

[ocr errors]

nitebatur; cum et judex ecclesiasticus ad gentilium præsertim historias non debeat se convertere; quando per constitutiones canonicas, vel scripta Romanorum pontificum, aut sacras auctoritates doctorum, ecclesiasticum potest negotium terminare.

Divissiones etiam quas pro se pars tua induxit, invalidas asserebat; tum quia longe plures et evidentiores divissiones pro sua sunt parte producte, tum etiam quod in eodem quæterno, quem contra sæpè dictum Bracharensem archiepiscopum produxisti, Lucense concilium est inventum, in quo episcopatuum Gallæciæ fuit facta divissio, per quam episcopatus de quibus agitur, ad Gallæciam provinciam pertinere monstratur.

Famam vero dicebat contra se nullatenus esse probatam, sed nec sententiam præfati legati alicujus fuisse momenti, cum in scriptis non inveniatur fuisse redacta, quamvis super tanto dicatur negotio fuisse prolata; unde nec nomen habere meretur. Nec obstat, si fortè dicatur quod fuerit amissa; quia qui casum allegat, debet casum probare. Theses autem, qui de ipsa loquuntur sententia, omninò discordant, et in dicto, et in tempore, et in loco. Præterea cum talis sententia non intelligatur super proprietate fuisse prolata, quia præsumi non debet, ut apostolica sedis legatus, tam arduum negotium et difficile velut indiscussum subito definierit, cum etiam pars tua postea litteras apostolicas impetrarit quibus distinctè præcipiebatur archiepiscopo Bracharensi, ut hos episcopatus Compostellano archiepiscopo restitueret, et facta restitutione, si super hoc aggere vellet, ordine posse judiciario experiri; patet quod illa sententia super possessione dumtaxat causa contumacia fuit lata, quod ipsi testes magis dicere comprobantur. Unde cum Bracha rensis ecclesia se postea judicio præsentaverit, et causa postmodum fuerit ab apostolica sede commissa, mora purgata, talis sententia expiravit. His aliisque rationibus intentionem tuæ partis multipliciter elidere nitebatur.

Unde licet, auctore non probante, is qui convenitur, etsi nihil præstiterit, absolvatur, ad ostendendam tamen evidentius suæ partis justitiam, hos episcopatus ad Bracharensem metropolim pertinere satagebat ostendere, per privilegia videlicet et concilia, confessiones et divissiones, præscriptiones et instrumenta. Si enim privilegia privilegiis conferantur, sua dicebat privilegia debere præferri, cum et plura sint numero decem videlicet Romanorum pontificum, inter quee post tria privilegia Paschalis II, est et privilegium Callisti papæ, qui nominatim hos episcopatus redintegravit et confirmavit ecclesia Bracharensi. Quorum videlicet privilegiorum septem sunt redintegrationes et confirmationes; tria vero sequentia, videlicet Eugenii, Adriani et Alexandri sunt etiam concessiones perpetuæ, per quas totum videtur negotium definiri.....

« AnteriorContinuar »