Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vata, supra dicto iure extra consorcium illic habitancium removeatur, pro temeritatis delicto tribus vicibus vulnerato respondere tenebitur. Res ejus mobiles judici transferantur. De hereditate predicto modo judicetur.

16. Si quis, temeritate irritatus, quempiam ibidem manu vel fuste usque ad sanguinis effusionem verberaverit, reus in causam ductus judici de triginta solidis respondere tenetur, leso autem tribus vicibus pro satisfactione respondere cogatur, nec rebus suis privatus, prescripto iure, extra terminos ville separetur.

17. Si civis a cive pro debitis in causam ducitur, judex infra octo dies debitorem cum actore in composicionem redire precipiat: finitis illis diebus, si reus actori non satisfecerit, judici de duodecim nummis, actori vero de sex respondeat.

18. Hospes, si civem illic in causam duxerit, propter transeuntis impedimenta, per noctem tantum induciandum fore concedimus. Si e converso contigerit, quod civis hospitem in causam duxerit, per octo dies inducias habere poterit, vel si mavult per noctem solam respondere, ejus in arbitrio relinquere statuimus.

19. Si quis vero, sue satisfaciens nequicie, quemquam conviciis indecenter tractaverit, ductus in causam, ab ejusdem loci fidelibus convictus, pro delicto iudici et actori semel et secundario respondere tenetur. Verum, si tercio probabiliter convincitur, nec sibi ad corrigendum sua facultas suppetit, pelle et carne (crine?) privatus, extra terminos ville sacramenti confirmatione, sine reversione removeatur.

20. Mulier inutilis si probam et honestam conviciis male tractaverit, eadem semel racionabiliter convicta, predicto modo omni contradictione remota extra civitatis collegium sequestretur.

21. Thabernarius quolibet anno novo vino collecto, si

[ocr errors]

per ductile vendere proposuerit, vocato precone cum subdito sibi statuto ceterisque ejusdem loci fidelibus secum collectis coram judice de mensuris vinariis sine (sive?) quantitate precii racionabiliter disponat, eademque vasa, sic ibidem ordinata, de prima carrata preconi adimpleta persolvat, judici vero ejusdem mensure, quartana bina pro jure

exhibeat.

22. Hac utique ordinacione non permutata, vinum sine omni juris exigencia per totum annum libere vendat; mutata vero ordinacione prima, si juxta emti quantitatem preciosius vendere laboraverit, predicto modo de mensuris, secundum racionem iudicis et preconis disponere censuimus. Precipimus autem, ut in frumento et vino quantitatem mensure Argentinensis observent.

23. Sculteto locandi magistratum super panifices potestatem permittimus, ut prefixo eis magistro (juxta) consuetudinem Hochveldensium et Swinderadensium panem quantitate precii et valitudinis vendant. Si vero quisquam in hoc suo officio semel et secundario deliquerit, in causa convictus, pro delicto judici respondere compellitur: tercio, ab ejusdem loci fidelibus juris racione convictus, in usum sculteti tunc ab eo panis confectus vendicetur, pro pena a consorcio ceterorum separetur.

24. Venditores pabuli, si quando imperator intervenerit, in quartali nummos duos lucri permittimus.

25. Vadia imperatoris sex septimanas, burgensium vero dies quindecim, sine calumpnia lucri ad redimendum servari precipimus: finitis autem prescriptis induciis, si créditor necesse nummorum habuerit, vocato secum debitore, in ipsius presencia vel aliarum probabilium personarum, usui exponat.

26. Macellatores sanas et recentes carnes vendere precipimus, ut si leprosas, vel quocunque modo commaculatas vendiderint, a conjuratis civitatis in causa quicunque con

victus a ceterorum consorcio extra ville ambitum removeatur.

27. Imperator villam si intraverit, marscalcus ipsius, absque civium detrimento, de hospiciis pacifice disponat.

Signum domini Frederici, Romanorum imperatoris invictissimi. Ego Christianus cancellarius, vice domini Rainaldi Coloniensium archiepiscopi et Ytalie archicancellarii, recognovi.

Actum quoque est anno Dominice incarnacionis MCLXIV, indictione XII, regnante domino Frederico Romanorum imperatore serenissimo, anno regni ejus XII, imperii vero VIIII. Datum in plano juxta Montem Malum XVII. kalend. Julii.

b) Wilhelmus rex Rom. confirmat et auget privilegia civitatis Hagenoensis. ́a. MCCLV.

Ex autographo civitatis Hagenoensis.

(Aus Schöpflin, Alsatia Dipl., Pars I. p. 412.)

Wilhelmus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri imperii fidelibus, presentem paginam inspecturis, graciam suam et omne bonum. Ad laudem et gloriam regie majestatis credimus pertinere, si eos, quos ad imperialia servicia devotos invenimus, dignis studeamus beneficiorum premiis ampliare, sic enim eos ad eadem servicia reddimus prompciores, et alios per exemplum trahimus, ut devocius obsequantur. Attendentes igitur sincere fidei puritatem, et intime devocionis affectum, quem dilecti fideles nostri, cives civitatis de Hagenowe, ad sacrum Romanum imperium hactenus habuisse noscuntur, interventu etiam venerabilis H., episcopi Argentinensis, Henrici de Vleckestein et civium Argentinensium, dilectorum fide

lium nostrorum, cupientes ipsos ulteriori prosequi gracia et favore, omnes libertates, jura et privilegia eis a divis imperatoribus et regibus Romanis, predecessoribus nostris, pie concessa, iuxta continenciam privilegiorum ipsorum rata habemus et grata, promittentes ea omnia inviolabiliter observare. Insuper volentes ipsis extendere munificencie nostre manus, eisdem de speciali gracia indulgemus, ut nomine precarie annis singulis nonnisi centum et quinquaginta libras Argentinensis monete nobis et successoribus nostris duntaxat persolvant, ipsos a graviori exactione precarie pro nobis ex nunc et nostris successoribus in perpetuum eximentes. Volumus eciam, quod de bonis eorum, ubicunque sita fuerint, preter census debitos, nulli aliqua servicia facere teneantur, nec pro eisdem bonis, extra civitatem de Hagenowe, nisi pro censibus, qui pro bonis ipsis debentur, trahantur in causam vel ad iudicium evocentur. Neque milites neque cives civitatis eiusdem extra civitatem ipsam ulli layco, de se conquerenti, iuxta eorum antiquam consuetudinem super quacunque causa debeant stare iuri, sed in ipsa civitate duntaxat,

Preterea eisdem liberaliter duximus concedendum, quod ad opus et communes usus et necessarios civitatis convertantur proventus, provenientes de statuto quodam, quod ungelt vulgariter nuncupatur, et quod pro velle suo hoc remittere valeant et eciam relaxare. Adhec duximus proinde statuendum, quod nullum scultetum recipere teneantur, nisi prius idem scultetus, prestito iuramento, promittat eisdem, quod iuxta ministerialium scabinorum iuratorum sentenciam, et antiquum ius et consuetudinem civitatis ipsius, nec non predictas libertates, iura et privilegia, eisdem concessa, et eciam concedenda, inviolabiliter teneat et observet, et quod honorem et utilitatem nostram et civitatis ipsius ac civium predictorum totis viribus studeat promovere.

Insuper ad maiorem ipsis graciam impendendam habere

promittimus ratas et firmas omnes donaciones, feuda et officia militibus et civibus predicte civitatis, a quondam Conrado, rege Jerosolimitano, nato quondam domini Friderici Romanorum imperatoris, concessa. Preterea indulgemus civibus memoratis, ut licite a quocunque feuda possint recipere et tanquam milites libere retinere. Volumus eciam, quod eadem civitas consiliarios suos, more civitatis Argentinensis, valeat retinere, presenti edicto districtius universis et singulis inhibentes, ne quis contra hanc nostram graciam et concessionem predictos cives ausu temerario molestare seu perturbare presumat. Quod qui facere presumpserit, gravem indignacionem celsitudinis nostre se noverit incursurum. Ut autem hec omnia rata et inconvulsa permaneant in perpetuum duratura, presens scriptum exinde conscribi et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri.

Datum Wissenburg, kal. Marcii, indictione tercia decima, anno Domini MCC. quinquagesimo quinto.

c) Richardi regis Rom. confirmatio privilegiorum ac iurium civitatis Hagenoensis. a. MCCLVII.

Ex chartulario Hagenoensi.

(Aus Schöpflin, Alsatia Dipl. Pars I. p. 421.)

Richardus Dei gracia Romanorum rex semper augustus, universis sacri imperii Romani fidelibus, presentes litteras inspecturis. In perpetuum cupientes fideles et devotos imperii speciali prosequi gratia et favore, dilectis fidelibus. nostris universis civibus de Hagenowe, libertates et gratias, iura et privilegia, dudum a divis imperatoribus et regibus Romanis, predecessoribus nostris, eis pie concessa, prout in ipsorum privilegiis contineri dicitur, rata habentes et grata, ea promittimus inviolabiliter observare. Tenore pre

« AnteriorContinuar »