Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eadem civitate tollantur et destruantur; nulla omnino jurisdictione praedictis civibus penitus reservata: sicut in aliis privilegiis ejusdem episcopi plenius et apertius dignoscitur contineri. Statuentes et firmiter authoritate regia praecipientes, ut nulla omnino persona etc.,

[ocr errors]

Sifridus Maguntinensis, Theodoricus Trevirensis, Henricus Coloniensis, archiepiscopi, Hermannus Herbipolensis, Henricus Eistedensis, Sifridus Augustensis, Bartholdus Argentinensis, Henricus Basileensis, Henricus Wormatiensis, episcopi etc., Ludovicus dux Bavariae, Ludovicus lantgravius Thuringiae, Hermanus marchio de Baden etc., Michael de Hannonia, Wilhelmus, in Antverpia, archidiaconi, Rogerius, decanus, magister Wertens (Wernerus?), Henricus de Colonia, Ellebaldus, presbyteri, Joannes de Roya, Petrus, thesaurarius sancte Crucis, Brictius levitae; Jacobus de Bethunia, sublevita beatae Mariae, canonici Cameracenses.

-Signum Henrici, Dei gratia invictissimi Romanorum regis semper augusti, anno regni ejus sexto.

Acta sunt haec anno dominicae incarnationis 1226. mensis Novembris die 7, indictione 15 etc.

Datum apud Herbipolim, per manum Henrici, imperialis aulaé protonotarii, anno mense et indictione praedictis, feliciter. Amen.

b. Cassatio Confoederationis Moguntiae, Pinguiae etc.

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis hujus scripti seriem inspecturis gratiam suam et omne bonum. Regie maiestatis dignatio semper consuevit occurrere petentium iustis votis; quapropter ad instantiam venerabilis et dilecti principis nostri domini Sifridi archiepiscopi Maguntini conquerentis, sibi esse onerosum plurimum et dampnosum, quod ex hominibus suis quidam in nostro se

oppido Oppinheim receperunt, communicato consilio dilectorum nostrorum principum qui sollempni nostre curie Wirceburc magnifice affuerunt, statuimus, ut ministeriales, burgenses, sive quicumque alii homines quovis iure prefato archiepiscopo attinentes, cum omni integritate reddantur eidem, et nulli ex hominibus eius ultra in predicto opido colligantur. Volumus etiam confederationes sive iuramenta quibus se civitates Maguntia, Pinguia, Wormatia, Spirea, Frankinvort, Geilinhusin, Fridiberc, in preiuditium ecclesie Maguntinensis invicem obligarunt, rescindi penitus et in irritum revocari. Quod ut ratum et inviolabile observetur, paginam istam nostro sigillo fecimus roborari. Cuius facti testes sunt: Theodericus Treuerensis, Henricus Coloniensis archiepiscopi, Hermannus Herbipolensis, Bertoldus Argentinensis, Sifridus Augustensis, Henricus Eistetensis, Henricus Wormatiensis, Engilhardus Nuwinburgensis .... Basiliensis episcopi; Cunradus Fuldensis, Ludewicus Hersfeldensis, Cunradus Laurensis, abbates regales; laici, Ludewicus Palatinus comes Reni et dux Bauwarie, Ludewicus lantgravius Thuringie, et alii quam plures tam seculares quam ecclesiastice persone.

Acta sunt hec apud Herbipolim anno dominice incarnationis 1226. 5. Kal. Decembris, pontificatus nostri anno 26.

4. Heinrici Regis sententia contra Communiones Civitatum.

Mitgetheilt nach Pertz, a. a. O. S. 278, wo sich zugleich litterarische Nachweisungen über frühere Abdrücke dieser Sentenz finden, welche sich als ein staatsrechtliches Weisthum bezeichnen lässt.

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augu

stus, universis imperii fidelibus ad quos presens littera pervenerit, gratiam suam et omne bonum.

Notum esse volumus universis, quod nobis apud Wormatiam curiam sollempnem celebrantibus, in nostra presentia petitum fuit diffiniri, utrum civitas aliqua vel oppidum in regno nostro constitutum, communiones, constitutiones, colligationes, seu coniurationes aliquas, quibuscumque nominibus appellentur, facere possent, vel ordinare. Super quo principes nostros et ceteros proceres sacri palatii monuimus, tamquam qui universis sumus in iustitia debitores.

Ipsi igitur sententialiter pronuntiando diffiniverunt, quod nulla civitas, nullum oppidum, communiones, constitutiones, colligationes, confederationes, vel coniurationes aliquas, quocumque nomine censeantur, facere possent; eas penitus abiudicantes, et quod nos, sine domini sui assensu, civitatibus seu oppidis in regno nostro constitutis auctoritatem faciendi communiones, constitutiones, colligationes, confederationes vel coniurationes aliquas, quecumque nomina imponantur eisdem, non poteramus, nec debebamus impertiri; et quod dominis civitatum et oppidorum sine nostre maiestatis assensu similia in suis civitatibus facere non licebat.

Hanc autem nostre maiestatis sententiam perpetuam firmitatem habere volentes, ipsam dilecto principi nostro Sifrido, sancte Moguntine sedis venerabili archiepiscopo, nostro sigillo fecimus roborari.

Testes hii sunt: Theodericus Treverensis archiepiscopus, Heinricus Coloniensis archiepiscopus, Conradus abbas sancti Galli, Otto comes Palatinus Reni, Matheus dux Luthuringie, Heinricus dux de Lymburch, Heinricus comes Seinensis, Lutherus de Hare, Waleramus de Lymburch, Gerlacus de Budingen, et alii quamplures qui nostre sollempni curie interfuerunt.

Datum apud Wormatiam anno Domini 1231, decimo Kal. Februarii, indictione quarta.

5. Curia Ravennae. Ian. 1232.

Auf derselben wurden mehrere sehr wichtige Verordnungen erlassen: eine gegen die communiones civitatum, dann Edicte gegen die Ketzer und ein Gesetz gegen Fehden und innere Kriege in der Grafschaft Provence..

Hierher gehört nur die erstere Verordnung, welche zum Gebrauch verschiedener Bisthümer sehr häufig zu verschiedenen Zeiten und Orten ausgefertigt worden ist und sich auch in vielen Werken gedruckt findet. Sie wird hier nach Pertz a. a. O. S. 285 fg. mitgetheilt, wo zugleich sehr vollständige Nachweisungen über frühere Abdrücke gegeben sind.

Edictum contra Communia Civitatum.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus Jerusalem et Sicilie rex. Cum Romane monarchiam dignitatis, ipso actore (auctore) per quem reges regnant et principes optinent principatus, qui super gentes et regna constituit sedem nostram, principaliter teneamus, et simus in potestatis plenitudine constituti, imperatoriam condecet majestatem, eos per quos cepit et in quibus consistit nostre glorie plenitudo, qui et vocati sunt nobiscum in partem sollicitudinis, cum a nostra celsitudine decus recipiant et decorem, non solum in suis antiquis juribus tueri pariter ac fovere, immo quantum equitas sinit et permittit racio, novis et honestis tam juris quam gratie muneribus decenter et honorabiliter decorare. Sane cum ex neglectu juris pariter et defectu in partibus Ale. mannie adeo in usum redacte sint quedam consuetudines detestande, ut boni spetiem preferentes, iniquitatem quodam falso pallient velamento, quibus et principum imperii

juri detrahitur et honori, et imperialis nichilominus per consequens auctoritas enervatur, nostre incumbit sollicitudini precavendum, ne hujusmodi consuetudines, quas censemus pocius corruptelas, in diuturniora tempora protrahantur. Volentes igitur, ut libertates et dona que dilecti nostri et imperii principes ex dono nostri imperialis culminis nunc possident, et sunt pro tempore possessuri, latissima interpretatione gaudeant, et quieta omnimode ipsi principes ea possideant libertate, hac nostra edictali sanctione revocamus in irritum et cassamus in omni civitate vel oppido Alemanie comunia, consilia, et magistros civium seu rectores, vel alios quoslibet officiales, qui ab universitate civium sine archiepiscoporum vel episcoporum beneplacito statuuntur, quocumque pro diversitate locorum nomine censeantur. Irritamus nichilominus et cassamus cujuslibet artificii confraternitates seu societates, quocumque nomine vulgariter appellantur. Item hac nostra edictali sanctione placuit statuendum, ut in omni civitate vel oppido ubi moneta jure cuditur, nec mercimonia nec victualia aliquo argenti pondere vendantur vel emantur, preter quam illis denariis, qui cuilibet civitati vel oppido sunt comunes. Sicut enim temporibus retroactis ordinatio civitatum, et bonorum omnium, que ab imperiali celsitudine conferuntur, ad archiepiscopos et episcopos pertinebat, sic eandem ordinationem ad ipsos, et eorum officiales ab eis specialiter institutos perpetuo volumus permanere; non obstante abusu aliquo, si quis in aliqua civitate forte contrarius extitisset, quod de facto potius quam de iure censemus. Ut igitur talis omnino removeatur enormitas et abusus, nec auctoritatis aliquo velamine pallietur, omnia privilegia, litteras apertas et clausas, quas vel nostra pietas, vel predecessorum nostrorum, archiepiscoporum etiam et episcoporum, super societatibus, comunibus, seu consiliis, in preiudicium principum et imperii, sive private persone dedit, sive

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »