Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Andree apostoli octo diebus proximis, et octo diebus post emere debet, donec burgenses sibi emerint.

93. Similiter nullus burgensis hospes pisces ad vescendum hospitibus suis emere debet, donec ipsi burgenses sibi emerint

94. Si quis vero horum supradictorum contra hoc jus fecerit, emendabit omnibus conquerentibus in banno trium librarum, et sculteto similiter.

95. Si aliquis carnifex aliquod animal emerit, et aliquis burgensium ei supervenerit, et lucrum statutum animalis cum precio ei abstulerit, non potest carnifex nec debet ei denegare. Si quis autem ei denegaverit, et contra hoc fecerit, emendabit illi conquerenti cum tribus libris et sculteto similiter.

96. Tabernarii in cupa1) vini duos denarios debent lucrari, et si amplius lucrati fuerint, emendabunt conquerenti in banno trium solidorum et sculteto similiter.

97. Textor 2) pro duodecim ulnis panni lanei decem denarios pro factura habere debet.

98. Jus clibani 3) est, quod de unaquaque furnaria duos panes valentes duos denarios furnarius accipere debet, aut duos denarios, si voluerit, et ipse furnarius debet habere servum, qui secum pastam1) deferat.

99. Jus molendini est, quod de octo cupis bladi molendinarius unam eminam ») accipere debet, que quatuor et dimidia faciunt cupam.

100. Villanus, vel quicunque fuerit, qui in nostro foro aliquid emerit, infra duos et dimidium solidos nullum dabit theloneum. Si autem emerit usque ad duos solidos et dimidium, aut amplius infra quinque solidos, quitquid fuerit

1) Hier bedeutet es ein Gefäss, worin Wein geschenkt wird. Daraus Kuffe. 2) Weber Tuchmacher. 3) clibanus Backofen. crudus panis. 5) emina, species mensurae, Imi.

unser:

4) pasta

*

illud, dabit obulum pro theloneo, si autem usque ad quinque solidos emerit, dabit denarium.

101. Qualiscunque pannus fuerit, semper per dorsum debet mensurari.

102. Omnis qui facit jura ville, non dat theloneum, pro pannis, qui in villa in vestimentis scinduntur, non datur theloneum.

103. De tela 1) lini datur denarius pro theloneo. Pro tela. de canabo datur obulus, pro equo quatuor denarii, pro asino sexdecim denarii, pro mulo octo denarii, pro bove denarius unus, pro vaca denarius unus, pro porco denarius unus, pro capra obulus, pro ariete obulus, pro ove obulus, pro benesta salis 2) obulus, pro summata3) salis duo denarii, pro summata ferri denarius unus, pro trossello 4) denarius unus, pro summata vini denarius unus. Pro caldera 5), pro cacabo) pro patella 7) pro vomere, pro cultro, pro falce non datur theloneum, si homines qui habent refugium suum in villa, ea emerint ad usus suos. Si quis alio modo emerit ut ea vendat, si usque ad quinque solidos emerit, dat denarium, si usque ad quadraginta aut sexaginta solidos emerit, semper pro qualibet libra dat quatuor nummos pro theloneo.

104. Si quis ad forum nostrum aliquid duxerit aut attulerit, postquam illud supra viam habuerit, et illud supra viam vendiderit, dabit theoloneum. pro corio uno datur denarius unus.

105. Quilibet mercifer ter in anno dabit theloneum, in nativitate domini, in pascha, in pentecoste, in qualibet vice duos denarios.

106. Si quis non burgensis caseos venales ad forum

1) Gewebe. 2) benesta salis Salzkorb. Damit scheint das französ. benate zusammenzuhängen. 3) summata saumata, eine Last, wie sie ein Saumthier trägt. *) Bündel, Pack, Köcher. 5) Kessel von Erz. 6) Kochtopf.) Schaale, Schüssel, Geschirr.

ville attulerit, debet dare theloneario in Maio unum caseum pro theloneo, nec de melioribus, nec de peioribus, et est exemptus a theloneo de caseis per totum annum.

107. Qui non est burgensis, et non facit usus ville, non debet aliquas res minute vendere, preter salem, neque vinum, neque pannum, neque carnes, neque alia. sed si quis contra hoc fecerit, tenetur omni conquerenti in banno trium solidorum, et sculteto similiter.

108. Porro si salem aliquis vendere voluerit, qui non sit burgensis, aut non facit usus ville, salicium 1) non scindat, sed integrum vendat, et in tali foro 2) secundum quam benestam integram venderet. si quis carius vendiderit, tenetur omniconquerenti in banno trium solidorum, et sculteto similiter.

109. Nullus burgensis debet baconem salsatum3) scindere ad vendendum, nisi cum maxillis, et inde sextillas facere. si quis contra hoc fecerit, tenetur conquerenti in banno trium solidorum, et sculteto similiter.

110. Nullus carnifex porcum aut alia animalia occidere aut excoriare debet, nisi ad macellum, nec supra costas ovis scissuras facere, sicuti supra costas castronis. si quis contra hoc fecerit, tenetur conquerenti in banno trium solidorum, et sculteto similiter.

111. Pondus lapidis ad quod ponderatur, ponderare debet quatuordecim marcas. si aut magis aut minus ponderat, falsum est.

112. Janitores ville exempti sunt ab inquisitionibus ville 4) excepto censu et exercitu.

113. Quilibet burgensis janitoribus et preconi et marticulario in festo sancti Stephani hyemalis unum panem cuilibet dare debet, aut unum denarium, et janitores tenentur, postquam eis traditi sunt pontes facti et cooperti, quos custodiant, quod in ponte non fiat foramen, per quod

1) Eine bestimmte Quantität Salz. 2) In demjenigen Preise. 3) Gesalzenes Schweinefleisch. *) Beschwerden, Lasten, welche den Bürgern obliegen.

dampnum alicui possit oriri. quod si per foramen illud, quod in ponte, aliquod dampnum alicui venerit, tenentur janitores leso dampnum emendare.

114. Nullus ortum aut viridarium alicujus de nocte debet intrare. si quis vero de nocte intraverit, pro latrone habetur, si autem de die ortum aut viridarium alicujus intraverit, aut intus lapidem aut baculum projecerit, et dampnum fecerit, emendabit illi, cujus ortum intraverit aut sic projecit, dampnum cum banno trium librarum, et sculteto similiter.

115. Burgenses pastores pecudum ville instituere et destituere libere possunt, et quilibet pastor debet dare sculteto bonam cuppam vini.

116. Si quis non burgensis de aliquo, qui sit burgensis, conquestus fuerit, primo burgensis, antequam illi respondeat, ab ipso cautionem fidejussoriam debet habere de stando juri, et judicato solvi, et quando illam cautionem fidejussoriam habuerit, debet illi instanti respondere, et si non burgensis primo burgensi justiciam voluerit facere, debet ipse burgensis recipere justiciam, et postea in instanti respondere debet non burgensi.

117. Porro si duo burgenses aut non burgenses, alter ab altero conqueritur, et alter alterum ad justiciam citaverit, et ille qui petit per testes quos induxit, suam petitionem non poterit probare, nichillominus negans se tenetur purgare juramento.

118. Si quis burgensis pro alio burgense pro debito cognito dampnum et gravamen receperit, ille pro quo dampnum venerit burgensis tenetur dampnum et gravamen burgensi leso restituere, cum banno trium librarum, et sculteto similiter.

119. Si quis filius burgensis burgensis fieri voluerit, nullum dabit sculteto nec consulibus beuragium, 1)

=

1) Biberagium, beveragium, beuragium compotatio, Weinkauf. Die Burgdorfer Handf. § 38 sagt: beuragium seu vinagium.

120. Nullus burgensis duellum faciet, si noluerit. si autem aliquis fuerit, qui dicat burgensi, ego te per corpus meum probabo corpus tuum, talis tenetur illi cui dixerit emendare cum tribus libris, et sculteto similiter.

121. Si quis unum de viginti quatuor juratis ad justitiam citare voluerit, si sit residens in villa, per diem dominicum ipsum citare debet, si autem residens non sit, qualibet die ipsum citare potest.

122. Si quis burgensis in viginti quatuor juratos promovetur, debet aliis viginti quatuor juratis dare beuragium, et sunt omnes viginti quatuor jurati de censu domini usque ad duodecim denarios excepti, et si pro aliqua queremonia in bannum trium solidorum in manum sculteti ceciderint, except sunt ab illo.

123. Si quis, qui non fuerit filius burgensis, in burgensem voluerit promoveri, dabit sculteto cuppam vini pro beuragio, et viginti quatuor juratis beuragium, secundum eorum graciam, nec in beuragio viginti quatuor juratorum scultetus aliquid habet, nec 1) viginti quatuor jurati in beuragio sculteti, et viginti quatuor jurati, qui residentes sunt in villa, debent sedere cum sculteto, judicantes in justicia, feria secunda usque ad meridiem, et scultetus similiter.

124. Si quis aliquem ad justiciam citare voluerit, et preconem non invenerit, per unum de viginti quatuor juratis illum citare potest.

125. Quicunque fuerit ille, qui aliquid in villa aut infra terminos ville aliquid forefecerit, de illo forefacto coram sculteto ville judicetur.

126. Nullus burgensis, aut non burgensis, neminem qui ad nostrum forum venerit, in sabbato vadiare debet, nisi sibi fidejussor aut debitor fuerit.

1) Dass dieses nec in den Text gehört, zeigt die Burgdorfer Handfeste § 38.

« AnteriorContinuar »