Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ipse contradictor et heredes sui heredibus defuncti tenentur emendare, cum banno trium librarum, et sculteto similiter.

57. Si quis burgensium nostrorum manifestus usurarius fuerit, ita quod manifesto pecuniam suam per ebdomadam supra pignora, que in domo sua vel alibi infirmet, acomodaverit, si contigerit illum mori, omnia bona ejus que dimiserit 1) domini sunt.

58. Si burgensis burgensem minatur de corpore, et ille cui mine inferuntur poterit eum convincere de minis per duos legitimos testes, minator emendabit ei cum tribus libris, si conquestus fuerit sculteto, et sculteto in tribus solidis.

59. Porro si de bonis suis burgensis burgensem minatur, et de bonis suis eidem aliquid dampni interim evenerit, si ille cui mine inferuntur poterit minas probare, ipse minator debet leso dampnum restituere cum banno trium librarum, et sculteto similiter.

60. Si autem probare noluerit, tenetur minator se purgare super sancta sanctorum cum septima manu, quod ei dampnum de rebus suis non fecerit, nec per ejus consilium factum fuerit.

61. Quicunque burgensis sit, qui aliquid in sua vestitura habuerit, nemo conjuratorum suorum ipsum gravare debet in ea, nec spoliare absque judicio et justicia.

62. Si aliquis ultra contradictionem alicujus burgensis 'domum ejus intraverit, quitquid mali et dampni intratori infra domum evenerit, nulla erit satisfaccio, nec ville nec domino nec leso.

63. Si autem intrator domum ipsam sine dampno exierit, et ille burgensis cujus domum intravit, sculteto conque

1) Dass nicht diviserit, wie im Schweiz. Geschichtf., sondern dimiserit gelesen werden müsse, kann nach der Burgdorfer Handf. § 158 gar nicht zweifelhaft sein.

[ocr errors]

stus fuerit, et poterit probare quod post contradictionem ejus suam domum intravit, debet intrator eidem emendare cum banno trium librarum, et sculteto similiter.

64. Tabernarius autem tabernam suam nemini contradicere potest nec debet.

65. Nullus burgensis pro allodio suo et pro feudis suis, si alter burgensis conqueri voluerit, non respondebit ei si voluerit nisi coram domino.

66. Sigillum ville alter consiliatorum, ad quem consiliarii potius concordaverunt, debet custodire, et ille super sancta sanctorum jurare debet, quod nullam clausam litteram sigillabit, nisi de consilio sculteti et duorum consiliatorum, nec aliquam chartam aut privilegium sigillabit, nisi de consilio sculteti et trium consiliatorum.

67. Nemo qui non est burgensis non potest supra aliquem burgensem ferre testimonium, nisi usque ad tres solidos.

68. Si quis burgensium aliquod allodium ab aliquo emerit, et illud per annum diemque sine calumpnia et sine prohibitione juris in pace tenuerit, deinceps illud in pace debet possidere.

69. Si aliquis burgensis aliquid, quod alter burgensis teneat, ab aliquo emerit, ipse burgensis possessor in eodem jure illud ab emptore tenere debet, quo jure tenebat a venditore.

70. Si quis adeo fortis fuerit, ut nec coram sculteto velit juri stare, et queremonia coram domino ville venerit, vadimonium, quod est sexaginta solidorum, est domini decem librarum, et quod est sculteti decem librarum, est domini sexaginta librarum.

71. Si quis amicum suum sine consilio ville juvare voluerit, primo burgensie debet renunciare, et cum familia sua de villa exire, nec villam deinde debet intrare, donec ipsa guerra fuerit pacificata aut per treugas sedata. Si

quis contra hoc jus fecerit, omnia dampna, que propter illud juvamen burgensibus et ville venerint, ipse debet et tenetur emendare.

72. Si quis pro jure suo aliquem vadiare voluerit, ipse de licencia sculteti et quatuor consiliatorum, quos scultetus poterit habere, vadiare debet.

73. Quilibet burgensis alium burgensem, fidejussorem suum, extra domum libere vadiare potest. si alter non burgensis burgensi sit fidejussor aut debitor, et villam intraverit, ea que ille in villa habet, per jussum sculteti debet sasire. nec ea propria voluntate debet capere, et hoc ita si iste sit miles aut sacerdos aut homo religionis. Si autem alter sit qui burgensi sit fidejussor aut debitor, et villam intraverit, ipsum libere vadiare potest.

74. Si homo alicujus burgensis, aut aliquis qui supra terra burgensium situs sit, debeat burgensi aliquid, ipse burgensis primo domino suo conqueratur, et dominus illius debet eum compellere, quod infra quindecim dies burgensem persolvat, quod nisi fecerit, ubique poterit, libere extra domum vadiare potest.

75. Si quis burgensem percusserit aut ceperit, nunquam deinceps villam intrare presumat, donec ville et leso fuerit concordatus. Si quis contra hoc fecerit, si quis illi aliquid mali intulerit, nulla erit satisfaccio nec ville nec domino nec leso.

76. Si quis burgensis burgensi in obsidem tenetur, et ille noluerit tenere burgensi obsidem, ille cui tenetur in obsidem, libere et sine dampno obsidem suum burgensem capere potest, et facere quod obsidis pactum teneat.

77. Si autem ille obses adeo fortis fuerit, quod ille burgensis obsidem suum capere et retinere non possit, scultetus et villa debent eum juvare, quod ipse teneat ei obsidem.

78. Si quis pacem fori nostri infregerit, hoc est si ali

quis, alicui venienti ad forum nostrum aliquid dampni fecerit, amorem domini et ville amittit, nec villam debet intrare, donec domino et ville et leso satisfecerit.

79. Si quis propter latrocinium dijudicatus fuerit, bona ipsius latronis, que sunt infra terminos ville, sunt domini, et corpus burgensium.

80. Hospes super eo quod de suo expenditum est, non potest super sancta sanctorum manutenere, nisi usque ad tres solidos.

81. Si quis domum alicujus hospitis ultra voluntatem hospitis exierit, quod non persolverit hospiti illud quod expendit, tenetur hospiti in banno trium librarum, et sculteto similiter, si sit burgensis. Si non est burgensis, potest hospes ipsum capere et retinere, donec persolverit ei quod expendit, nec propter hoc, quod ille hospiti persolvit, dominus jus suum sexaginta solidorum amittit, et debet hospes sculteto significare, quapropter eum retinuit.

82. Si quis juvenis aut advena aut non burgensis alicui honesto burgensi convicia aliqua aut opprobria dixerit, et alter burgensis 1) interfuerit, illi conviciatori alapam dederit aut eum percusserit, nulla erit satisfaccio nec ville nec domino nec leso.

83. Si quis infra leucam unam circa villam victualia emerit, debet emendare omni conquerenti cum banno trium solidorum, et sculteto similiter.

84. Si quis carnes leprosas pro mundis vendiderit alicui, aut carnes suillas pro porcinis vendiderit, et (is) cui vendiderit, poterit probare, quod ille hujusmodi carnes vendidit, venditor emptori emendabit cum banno trium librarum, et sculteto similiter, et quadraginta diebus carnes non vendat.

85. Quicunque tabernarius vinum limphaverit, aut aliquo modo falsificaverit, pro latrone habetur.

1) Hier scheint das qui zu fehlen, welches sich in der Burgdorfer Handf. § 123 bei dieser Stelle findet.

86. Si quis falsam mensuram alicui dederit, et ille cui data est poterit probare, sibi falsam mensuram fuisse datam, ille qui dedit, emendabit illi cui data est, cum banno trium librarum, et sculteto similiter, et vinum non vendat per quadraginta dies.

87. Carnes suille, vel leprose, aut animal a lupo vel canibus occisum, aut morticinium 1), sub técto macelli non vendantur, sed qui vendiderit, et probatum fuerit, emendabit omnibus conquerentibus cum banno trium librarum, et sculteto similiter, et carnes non vendat per quadraginta dies.

88. Similiter quicunque pisces reservant putridos et postea vendunt, et poterit probari, emendabunt omnibus conquerentibus cum banno trium librarum, et sculteto similiter, et pisces non vendant per quadraginta dies.

89. Si panifex minus parvum panem fecerit, ultra quod justum fuerit, statim infirmis in hospitali secundum jus nostrum datur, et panifex dabit sculteto pro lege tres solidos.

90. Quicunque panem ad vendendum, octo cuparum2) frumenti, ad furnum fecerit, debet in ipsis lucrari sex denarios et furfur, et in octo siliginis sex denarios. Si autem amplius lucratus fuerit, emendabit omnibus conquerentibus cum banno trium solidorum, et sculteto similiter.

91. Carnifex in bove ad macellum sex denarios debet lucrari, in vaca sex, in porco quatuor, in castrone3) duos, in capra duos, et hoc ita si ipse carnes ad macellum vendiderit.

92. Nullus carnifex animalia ante festum sancti Martini octo diebus proximis, et post predictum festum octo diebus proximis emere debet, donec burgenses ad suum opus emerint. nec aliquem porcum ante festum sancti

1) Alle animalia non occisa, sed mortua. 2) cupa = mensura frumentaria minutior. 3) castro = vervex, ein verschnittener Widder, Hammel, Schöps.

« AnteriorContinuar »