Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nobis exposuerunt. Et post aliqua quae se tenere ex evangelica et apostolica doctrina mentiebantur, dicebant baptismatis mysterium et Dominici corporis et sanguinis sacramentum nullum esse; et idcirco rejiciendum, nisi simulationis causa non intrare (lees wellicht: ministraretur); poenitentiam nihil ad salutem proficere; conjugatos nequaquam ad regnum pertinere; et coetera quae hujus libelli sequentia indicant. Quod ideo vobis remandamus, ne simulatam religionem eorum aut composita verba audire debeatis.

d'Achery, Spicilegium, deel I, blz. 607, die met veel waarschijn lijkheid vermoedt, dat de brief aan den Luikschen bisschop Reginaldus werd geschreven. - Mansi, Sacrorum conciliorum collectio, deel XIX, blz. 423. · Over bisschop Gerardus, zie Alph. Wauters, Gérard dit de Florennes, in de Biographie nationale, deel VII, blz. 623-629.

2.

1025, Januari, Atrecht. Verslag van Gerardus, bisschop van Kamerijk en Atrecht, gezonden aan R(eginaldus, bisschop van Luik), over het onderzoek te Atrecht door hem ingesteld naar de kettersche leerstelsels van sommige verdachte personen uit Italië herkomstig. Te Atrecht verneemt bisschop Gerardus, dat zij aldaar hunne dolingen verkondigen; hij voorkomt hunne vlucht en laat ze gevangen nemen, terwijl hij den klerken en geestelijken het vasten oplegt om de bekeering der ketters van God te verkrijgen. Den derden dag daarna opent hij de Synode en ondervraagt de ketters in de tegenwoordigheid der gansche geestelijkheid. Alsdan volgt een twistgeding tusschen den bisschop en de ketters over hunne stelsels. Deze laatsten verwerpen enkele dogma's der Roomsche Kerk en willen alleen hooren van verzaking aan de wereld, onthouding van vleeschelijke wellust, handenarbeid om in de levensbehoeften te voorzien, liefde jegens den evennaaste. De bisschop wederlegt hunne dolingen breedvoerig en met aanhaling van allerlei teksten uit den Bijbel, uit de kerkvaders, enz.; dit alles wordt hier in den vorm eener lange redevoering medegedeeld, handelende over het doopsel, het lichaam en het bloed des Heeren, de heilige Kerk, het altaar, den wierook, het priesterschap, de kerkhoven, de biecht, het huwelijk, de muziek in de kerkelijke diensten, de vereering van het heilig kruis, het kruisbeeld, enz. Aan het einde dezer bisschoppelijke rede was de avond schier gevallen; maar de ketters bekenden hunne dwalingen, overwonnen door de kracht dier bewijsredens. Daarop werden

hunne leerstelsels door eene Latijnsche verklaring der Synode plechtig veroordeeld, welke verklaring door eenen tolk in de volkstaal werd overgebracht ten behoeve der ketters, waarop deze ten bewijze hunner onderwerping het stuk met een kruis onderteekenden en op vrije voeten werden gesteld na den bisschoppelijken zegen te hebben ontvangen.

Anno Dominicae incarnationis M.XXV. indictione VIII., domno Gerardo ecclesiam Kamaracensis seu Attrebatensis urbis regente, quodam annuae observationis more contigit, ut Dominici Natalis et Apparitionis diebus in sede Camaraci solemni cursu expletis, idem praesul per aliquot dies stationem in sede Attrebatensi facere deberet. Ubi cum de ecclesiasticis functionibus satis pro oportunitate temporis tractaret, relatum est ei, quosdam ab Italiae finibus viros eo loci advenisse, qui quamdam novae haereseos sectam introducentes evangelicae atque apostolicae sanctionis disciplinam pervertere tentabant, et quamdam justitiam praeferentes, hac sola purificari homines asserebant, nullumque in sancta ecclesia aliud esse sacramentum, per quod ad salutem pervenire potuissent. His auditis, domnus episcopus perquiri homines jubet et inventos sibi praesentari. Qui audita inquisitionis causa fugam occulte parabant, sed praeventi a quaestoribus trahuntur ad praesentiam episcopi. Qui in aliis causis definiendis tunc plurimum occupatus, pauca ad tempus de fide illorum sciscitatus est, sentiensque eos quodam pravi dogmatis errore teneri, recludi in custodiam jubet usque in diem tertium; et die sequenti clericis et monachis indicit jejunium, ut eos divina gratia catholicae fidei perceptione resipisci donaret.

Tertia vero die, quae dominica habebatur, segmentatus episcopus cum suis archidiaconis, paratis crucibus et textis evangelicis, circumfusa totius cleri et populi multitudine, Synodum celebraturus in ecclesia beatae Mariae progreditur, impositaque antiphona Exsurgat Deus, totum psalmi hujus cursum expleverunt. Denique residente episcopo in consistorio suo et utrimque abbatibus, religiosis atque archidiaconis, cæterisque secundum ordinationis suae gradum discumbentibus, homines e custodia educti in medium introducuntur. Et in primo quidem episcopus super his generaliter verbum fecit ad populum. Deinde conversus ad istos: " Quaenam est, inquit, doctrina vestra, lex atque cultura, quisve auctor est disciplinae vestrae?» At illi referunt, se esse auditores Gundulfi cujusdam ab Italiae partibus viri, et ab eo evangelicis mandatis et apostolicis informatos, nullamque praeter hanc scripturam se recipere, sed hanc opere et verbo tenere.

Verum quia ad noticiam episcopi pervenerat, illos sacri baptismatis mysterium penitus abhorrere, Dominici sanguinis et corporis sacramentum respuere, negare lapsis poenitentiam post professionem proficere, ecclesiam annullare, legitima connubia execrari, nullum in sanctis confessoribus donum virtutis spectare, praeter apostolos et martyres neminem debere venerari.

Illos episcopus super hujusmodi interrogans : « Quomodo, inquit, consequens est vos evangelica et apostolica instituta tenere, et contraria istis praedicare? Narrat namque textus evangelicus, quia, princeps Judaeorum Nicodemus dum ex signis et miraculis Jesum a Deo venisse confiteretur, continuo Dominus respondit, neminem hoc solo confessionis munere regnum coelorum posse

mereri, nisi renatus foret ex aqua et spiritu. Quod quidem regenerationis nupterium vos aut pleniter recipere aut evangelicis verbis contraire necesse est, cum constet vere haec Jesum dixisse. "

Ad haec illi dederunt hujusmodi responsum : « Lex et disciplina nostra, quam a magistro accepimus, nec evangelicis decretis nec apostolicis sanctionibus contraire videbitur, si quis eam diligenter velit intueri. Haec namque hujusmodi est: mundum relinquere, carnem a concupiscentiis fraenare, de laboribus manuum suarum victum parare, nulli laesionem quaerere, charitatem cunctis quos zelus hujus nostri propositi teneat, exhibere. Servata igitur hac justitia, nullum opus esse baptismi; praevaricata vero ista, baptismum ad nullam proficere salutem. Haec est nostrae justificationis summa, ad quam nihil est quod baptismi usus superaddere possit, cum omnis apostolica et evangelica institutio hujusmodi fine claudatur. Si quis autem in baptismate aliquod dicat latere sacramentum, hoc tribus ex causis evacuatur. Una, quia vita reproba ministrorum baptizandis nullum potest praebere salutis remedium. Altera, quia quidquid vitiorum in fonte renuntiatur, postmodum in vita repetitur. Tertia, quia ad parvulum non volentem neque currentem, fidei nescium suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quem nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse confessio, aliena voluntas, aliena fides, aliena confessio, nequaquam pertinere videtur. » Quibus e contra episcopus ait:

(Hierop volgt dan de omstandige rede van den bisschop, handelende over de volgende punten: De baptismo, De corporis et sanguinis Domini, De Sancta Ecclesia, quae est domus Dei, De sacro altari, De thymiamate, De signis, De sacris ordinibus, De sepultura, De poenitentia, Quod poenitentia post mortem prosit, De connubiis, De confessoribus, De psallendi officio, De venerationi Dominicae crucis, De imagine Salvatoris in cruce, De ordinibus ecclesiastici regiminis, De eorum (haereticorum) falsa justitia).

Jam dies ad occasum declivior erat, et domnus episcopus his qui audiendi gratia convenerant, circumstantibus ait: Fuerant satis, fratres, quae de his nos oportuerat ad confirmandam fidem vestram enuntiare, sed ne vos plus onere verborum gravemus, sufficiant ista. Hoc tantum servate fidei vestrae intemeratum signaculum, recolentes hoc quod Paulus apostolus praedixerat, quia in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium, et cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. »

Verum talibus dictis domni episcopi, hi qui paulo ante sibi videbantur insu perabiles verbo nec ullo verbi genere posse constringi, verborum gravitate et manifesta Dei virtute ita obstupefacta steterunt, ac si nunquam ullum sermonem didicissent contradicendi, mutique ad omnia hoc solum potuerunt respondere, ita sibi videri nec alio Christianae salutis summam posse consistere quam in his quae in praesentia episcopus enarrasset. Ad quos episcopus: « Si haec, inquit, ita esse creditis, deponentes tantae perfidiam incredulitatis nobis. cum hanc haeresim cum suis auctoribus, nisi resipuerint, damnantes excom

municate. Tunc episcopus et omnes qui aderant abbates atque archidiaconi clerusque omnis simul favente populo ita incipiunt: «Hanc haeresim, quae hodie contra veram et catholicam ecclesiam conspirasse inventa est, quae videlicet baptismum ad abluendam originalis culpae maculam et actualia delicta nihil profuturum contendit; et per poenitentiam peccata nequaquam posse relaxari profitetur; et quae sanctam Dei ecclesiam et sacrosanctum altare atque Dominici corporis et sanguinis sacramentum nihil esse aliud nisi quod corporeis oculis intuetur, et hoc tamquam vile negotium respicit; et quae legitima connubia devitat: hanc et omnes qui eam affirmant, damnamus et anathematizamus. Profitemur enim secundum fidem evangelicam et traditionem apostolicam, nullum posse salvari nisi per aquam regenerationis, ut ipse Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Peccata vero quae post baptismum suadente diabolo et propria voluntate contrahunt homines, confitemur per poenitentiam non solum relaxari, verum ipsam divinam gratiam posse promereri, cum per eam videamus peccatricem Mariam mundatam, Zachaeum justificatum, Petrum post lapsum relevatum, latronem intra paradisum receptum.

Credimus autem sanctam ecclesiam communem omnium fidelium matrem nullumque ad eam quae in coelis est, posse pervenire, nisi per hanc quae in terris est, acquisitus fuerit. Sacramentum autem Dominici sanguinis et corporis hoc a Deo confitemur esse pignus nostrae redemptionis et salutis, de quo Dominus ait: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et iterum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quod corpus et sanguinem, secundum quod ipse ait: Accipite et mauducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum; et: Bibite ex hoc omnes, hic est enim calix sanguinis mei; indubitanter profitemur eamdem esse carnem, quae ex virgine nata, in cruce passa, de sepulcro levata, super coelos exaltata, sedet in paternae majestatis gloria. Hoc qui audit incredulus, huic nec Christus natus nec passus nec sepultus est nec cum Christo partem beatae resurrectionis obtinebit. Quod mysterium non alias potest sanctificari nisi super sacrosanctum altare, quod de terra sibi Dominus per Moysen instituitfieri. Connubia autem quibus concessa sunt, Dominus et discipuli ejus doctor que gentium et licentiam dedit et legitima servare instituit, etc. Si quis autem contra hanc catholicam institutionem senserit, sortem inter fideles habere non poterit. »

"

Verum quia illi qui paulo [ante] haeretica infidelitate tenebantur, haec quae latina oratione dicebantur, non satis intelligere poterant, audita per interpretem vulgarem excommunicationis [sententia] expositaque sacrae fidei professione, pari voto se et quod damnatum fuerat, [abjurare], et quod a fidelibus creditum fuerat, credere se professi sunt. Sed ad confirmandum suae fidei testamentum unusquisque eorum in modum crucis hujusmodi † quemdam characterem conscripsit, ut hoc illis signum in extremo judicio, si fidem hanc servarent, repraesentaretur ad salutem; si autem praevaricarentur eam, fieret eis in confusionem.

Sic itaque omnes Deo gratias in commune reddentes et a domno episcopo benedictionis munere donati redierunt feliciter in sua.

d'Achery, Spicilegium, deel I, blz. 607-608 en 624. Zie Schmidt, Histoire des Cathares, deel I, blz. 35-37.

3.

Omstreeks 1048, Luik. Brief van Wazo, prins-bisschop van Luik (1048), aan den bisschop van Châlons, die hem geraadpleegd had over het gedrag dat hij aannemen moest tegenover de ketters van zijn bisdom. Na eerst vastgesteld te hebben dat de leerstelsels dezer laatsten door de Kerk veroordeeld zijn, vermaant hij nochtans zijnen Franschen ambtsbroeder tot groote zachtheid en wijst hem op 't voorbeeld van Christus zelven, die niet wil dat men het onkruid uittrekke uit vrees dat men ook te gelijk de goede tarwe losrukken zou. De ketter, die heden onkruid is, kan zich morgen bekeeren en goede tarwe worden. God begeert den dood des zondaars niet. Laat ons daarom het wereldlijk zwaard niet gebruiken om degenen te dooden aan wie de Schepper den tijd wil laten om zich van den duivel af te keeren. De bisschoppen zijn niet gekomen om te dooden, maar om levend te maken. Intusschen moet den geloovigen bevolen worden, dat zij zich van de ketters geheel en al afzonderen; want alwie pek aanraakt, krijgt zwarte vingers.

[ocr errors]

De quibus scripsistis, eorum quidem manifestus est error, antiquitus a sanctis patribus ventilatus et luculentissimis eorum sententiis confutatus. Nam, ut omittamus insanissimas quibus de Spiritu Sancto sibi mentiuntur blasphemias, accipiat dilectio vestra, quantis se inoportunitatibus rerum sese ipsi implicare studeant, male intellecto Domini praecepto, quo in vetere lege dicitur: « Ne occidas ». In quo nisi solam hominis occisionem prohibitam esse intellexerint, simili modo usum eorum, quibus se licite vesci existimant, qualia sunt frumentum, legumina et vinum, sibi videant interdictum; quae ut essent, ex creditis terrae seminibus sua vivendi specie coaluerunt, et nisi iam viriditatis suae vita interfecta, humani usibus servire nequiverunt. Praetermissis secularium scriptis, huius rei testis est psalmista dicens : « Et occidit in grandine vineas eorum ». Itemque apostolus: « Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur ". Ipsa quoque veritas : « Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet ». Restat igitur ut necessario fateantur vixisse, quae accidentibus ex causis constat posse mortificari. Eligant ergo quod voluerint, aut more catholicorum de solo homine scriptum esse credant: « Non occides nobiscum mactandarum pecudum copia licite utantur, aut si hanc sibi negari contenderint, nos quoque ex ipsa erroris sui sententia, panis, leguminum et caeterorum hujusmodi eis usum inficiabimur, quoniam ea, nisi suo modo interficerentur, nullo modo humanis erroribus aptarentur. Haec licet christiana abhorreat religio et cum arrianae haereseos dampnet sacrilegio, tamen imitata Salvatorem suum, qui mitis et humilis corde non venit clamare neque contendere, sed potius obprobria, stupra, alapas, postremo crucis mortem subire, iubetur interim tales quodammodo tollerare, quia, ut ait beatus Gregorius, nequaquam innocentiam

et

« AnteriorContinuar »