Imágenes de páginas
PDF
EPUB

23 October 1288.

Nos, Johannes, dictus Bloc, et Nicholaus de Santflite, homines seu fassalli viri religiosi H,, divina permissione abbatis monasterii sancti Michaelis Antwerpiensis, notum facimus universis presentes litteras visuris quod, constitutus coram nobis, Johannes de Wilrike, primogenitus bone memorie domini Johannis de Wilrike, quondam militis, recognovit bona illa que Egidius de Wilrike, frater dicti primogeniti, in feudum tenebat a dicto domino abbate, iacentia in parochia de Holengheem, in loco qui dicitur Emminclar, cum omni jure et pertinentiis suis et que bona idem Egidius dicto domino abbati vendidit, ipsius Egidii fuisse tanquam ad ipsum ex morte matris sue devoluta, pro portione sua in bonis maternis ipsum contingente. In quibus bonis nichil iuris se habere recognovit dictus primogenitus, renuntians ex habundanti omni iuri, commodo seu utilitati, que eidem competierunt seu competere potuerunt in eisdem ad opus domini abbatis supradicti. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris sunt annexa. Datum anno Domini M° CC0 LXXXVIII° sabbatho post Luce Ewangeliste.

Oud Cart. 135.

380.

Gillis van Wilrijk verklaart de sommen van 170 en 80 pond, voor welke hij voor zich en zijne vrouw ieder eene prebende gekocht had, ontvangen te hebben en scheldt, mits die sommen, die de opbrengst waren zijner verkochte goederen te Oeleghem, alle verplichting, uit dien hoofde op de abdij van S. Michiels wegend, kwijt. 12 Februari 1289.

Nos Paulus, dictus Bome, et Enghelbertus, dictus Grutere, scabini ville Antwerpiensis, notum facimus universis presentes litteras visuris quod, constitutus coram nobis, Egidius, dictus de Wilrike, recognovit centum at LXX libras lovanienses in parata peccunia et numerata et LXXX libras monete eiusdem, pro quibus dictus Egidius et uxor eiusdem prebendas suas, quoad vixerint, erga dictum abbatem sancti Michaelis Antwerpiensis sibi comparaverunt, prout in litteris, super hoc confectis, plenius continetur, a dicto

domino abbate legitime sibi fore persolutas ac satisfactum esse de eisdem in quibus denariis idem dominus abbas dicto Egidio de terra, ab ipso abbate erga dictum Egidium comparata tenebatur, et clamavit dictus Egidius dictum dominum abbatem, mediante dicta solutione, quitum et liberum super debito antedicto, salvis dictis Egidio et uxori prebendis suis supradictis. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris sunt annexa. Datum anno Domini millesimo ducentesimo LXXXVIII, sabbatho post octavam purificationis beate Virginis.

Oud Cart. 131.

381.

Wouter Volcart, ridder, en Clarissia, dochter van wijlen Nicolaus Volcart, met de toestemming haars mans, verkoopen aan de abdij van S. Michiels anderhalf bunder zaailand in Antwerpens veld, nabij 't Nieuw hof.

15 Februari 1289.

Nos, Everdeius, scultetus Antwerpiensis, Balduinus, dictus Spronc, Petrus, dictus Pape, et Gilbertus de Brule, notum facimus universis presentes litteras visuris quod dominus Walterus, dictus Volcart, miles, et Clarissia, filia quondam domini Nicholai, dicti Volcaert, militis, de mandato et auctoritate sui mariti et mamburni legitimi, bonarium et dimidium terre arabilis, iacentis in campo Antwerpiensi, iuxta novam curtem, parum plus vel minus ipsos ex formortura bone memorie domini Johannis, filii quondam Nicholai, capellani Antwerpiensis, devolute, viris religiosis abbatti et conventui monasterii sancti Michaelis Antwerpiensis vendiderunt pro certa summa peccunie, ipsis a dictis religiosis legitime persoluta. Quam terram dicta Clarissia cum suo mamburno pro parte, ipsam attingente, dicto domino W., a quo in feudum tenebat, supportavit ad opus dictorum religiosorum ad requisitionem dicti domini et per sententiam nostrorum, Balduini dicti Spronc et Gilberti de Brule, hominum fheodalium dicti domini Walteri, et effestucavit super eadem, adhibitis ad hoc adhibendis. Quibus actis dictus dominus W. dictum bonarium terre et dimidium dictis religiosis contulit, supportavit et ipsos de dicta terra hereditarie investivit sub annuo censu trium denariorum lovaniensum, dicto domino Waltero in festo beati

Stephani a dictis religiosis persolvendorum. Et nos Everdeius, tanquam scultetus Antwerpiensis, Balduinus, dictus Spronc, scabinus loci eiusdem et homo feodalis, et Gilbertus de Brule, tanquam homo feodalis dicti domini Walteri, et Petrus Pape, tamquam scabinus Antwerpiensis, in testimonium premissorum sigilla nostra presentibus litteris una cum sigillo dicti domini W. duximus apponenda. Datum et actum in domo dicti domini W., apud Cantincrode, presentibus una nobiscum fratre Henrico de Hockensele, fratre Johanne de Winengheem, Johanne Figulo, clerico, et Johanne de Prato, feria quarta ante dominicam Invocavit me, anno Domini millesimo ducentesimo LXXXIXo.

Oud Cart. 134; Nieuw Cart. V, 24 vo.

382.

Ida van Okkerzeel, vrouw van Udo, verklaart dat zij afziet van alle recht dat zij zou kunnen hebben op een stuk land te Okkerzeel, aan de abdij van S. Michiels verkocht. 17 Meert 1289.

Universis ad quos presentes littere pervenerint magister Arnoldus, investitutus de Duscen, Henricus, investitus de Ethen, et Ghiselbertus, investitus de Babilonia, salutem cum notitia veritatis. Universitati vestre tenore presentium notum facimus quod Ida de Hockenzele, uxor Udonis, propter hoc coram nobis constituta, renuntiavit omni juri quod habuit in quadam petia terre arabilis, jacente in parochia de Hockenzele, secus ortum Ode, dicte de Prato, que fuit Egidii, filii quondam Elizabet, sororis dicte Ide, promittens, fide et juramento interpositis, de dicta terra nichil sibi juris de cetero vendicare nec quemquam super eandem, aut fructus, aut proventus eiusdem, per se vel per alium ullatenus molestare et, si ipsam contingeret ad partes illas quomodolibet declinare, renuntiationem et promissum antedictos ubicumque necesse fuerit recognoscere et innovare. In cuius rei testimonium et munimen ad petitionem et instantiam Ide prefate sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, sabbatho post Gertrudis Virginis.

Nieuw Cart. VI, 184 ro.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »