Imágenes de páginas
PDF
EPUB

num iurium et bonorum mobilium et immobilium reddituum quoque et proventuum ac aliorum quorumcunque bonorum ac predictorum privilegiorum nunc et pro tempore concessorum conservatione necnon de quibuslibet molestiis iniuriis atque damnis presentibus et futuris in illis videlicet que iudicialem requirunt indaginem sumarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii in aliis vero prout qualitas eorum exigerit iusticie complementum occupatores seu detentores presumptores molestatores et iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles cuiuscunque dignitatis status gradus ordinis vel conditionis extiterint quandocunque vel quocienscunque expedierit auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appelatione postposita compescendo invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis Ceterum si per sumariam informationem super hiis per vos habendam etiam vobis constiterit quod huiusmodi occupatorum detentorum presumptorum malefactorum et iniuriatorum ac contradictorum et rebellium presentia pro tempore morari contigerit pro monitionibus et requisitionibus ac citationibus per vos vel aliquos vestrum de ipsis faciendis tute secure vel commode haberi nequiverit nos vobis monitiones et requisitiones huiusmodi ac citationes quaslibet etiam ad effectum declarandi illos incidisse censuras huiusmodi per edicta publica locis affigendis publicis in partibus illis vicinis de quibus sit verisimilis coniectura quod ad notitiam citatorum et monitorum huiusmodi pervenire valeant faciendi ac legitimis servatis processibus censuras huiusmodi iteratis vicibus aggravandi plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem volentes et decernentes quod monitiones et requisitiones ac citationes huiusmodi perinde ipsos citatos requisitos et monitos ut premittitur arctent ac si eis facte et insinuate personaliter et presentialiter legitime fuissent. Non obstantibus felicis recordationis Bonifatii papae vi predecessoris nostri quibus cavetur ne quis extra suam civitatem et diocesem nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evoceter seu ne iudices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesem in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere sive alii vel aliis vices suas comittere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorumdem trahere presumant dummodo ultra tres dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et violentiis et aliis que iudicialem requirunt indaginem penis in eos si secus egerint etiam id procurantes adiectis conservatores se nullatenus intromittant quam aliis quibuscunque consti

tutionibus a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus tam de iudicibus et legatis et conservatoribus quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis aut aliis editis que nostre possent in hac parte iurisdictioni aut potestati eiusque libero exercitio quomodolibet obviare Quodque vos fili vicarii officiales ac canonici de personis que deputari conservatores debent non sitis seu si aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum quod excommunicari suspendi vel interdici seu extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis locis ordinibus et nominibus propriis mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscunque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam videlicet iurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit de verbo ad verbum in nostris litteris mentio specialis Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus Quodque a data presentium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis presentibus et futuris perpetuata potestas et iurisdictio attributa ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis presentibus et futuris et pro predictis procedere ac si predicta omnia et singula coram nobis cepta fuissent et iurisdictio vestra et cuiuslibet vestrum in predictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium perpetuata legitime extitisset constitutione predicta super conservatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante Verum quia difficile predictis (?) foret presentes litteras ad singula quibus de illis fides facienda fuerit loca referre volumus et eadem apostolica auctoritate decernimus quod ipsarum transumptis manu publici notarii scriptis et sigillo alicuius prelati vel persone in dignitate ecclesiastica constitute aut curie ecclesiastice munito in iudicio et alibi ubi opus fuerit eadem prorsus fides adhibeatur et firmiter stetur in omnibus et per omnia que adhiberetur eisdem presentibus litteris si fuerint exhibite vel ostense presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Datum Rome apud Sanctum petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo quinto Kalendas Aprilis Pontificatus nostri Anno Secundo '.

1 ARCH. NAC., Collecção Especial, Caixa 9.

Bulla do papa Julio II

1505-Abril 1

Aviz'.

Egual á antecedente, mutatis mutandis, mas a favor da Ordem de

Breve do papa Julio II

aos superiores dos mosteiros da Trindade

1505-Junho 22

Julius Papa -Dilecti filii salutem et apostolicam benedictionem. Non sine mentis nostre perturbatione accepimus quod in monasteriis, preceptoriis, et domibus virorum et mulierum Sancte Trinitatis redemptionis captivorum, regnorum Portugallie, et Algarbiorum, in quibus illorum et illarum preceptores, et fratres, priorisse, et sorores, ac alie persone sub regularum institutionum observatione, et vite honestate, ac relligionis propagatione, ceterorumque christifidelium exemplari vita vivere deberent, serviendo altissimo in eius beneplacitis, pudicitie laxatis habenis, Dei timore postposito, relligionisque institutionibus regularibus abiectis, vitam, a religione non solum alienam, sed etiam quoad ceteros christifideles scandalosum ducunt: Ex quo ipsorum monasteriorum, et domorum bona dissipantur, illorumque, ac ecclesiarum eorundem edificia collabi permittuntur, divinusque cultus, ac missarum, et aliorum divinorum officiorum celebratio, et decantatio negligitur, ita ut nisi de necessarie reformationis remedio, eisdem monasteriis et domibus tam in capite quam in membris provideatur, graviora dampna et scandala ut verisimiliter colligitur conie

1 ARCH. NAC., Collecção Especial, Caixa 9.

cturari potest proventura sunt. Quare cupientes ut in ipsis monasteriis, et domibus debite relligionis forma et honeste ac bene vivendi norma observentur, collaudeturque ibi altissimus in sanctitate et vita honesta vobis et cuilibet vestrum et aliis ad quos spectat, et pertinet in virtute sancte obedientie, ac sub excommunicationis sententie pena per presentes committimus, precipimus et mandamus, quatenus quantocius fieri poterit adiunctis vobiscum aliquibus personis honestis: dum monasteria seu domos monialium seu sororum visitaveritis ad singula monasteria seu domos predicta, per vos vel commissarios vestros, a vobis legitime deputandos personaliter accedatis, et solum Deum preoculis habentes, monasteria seu domos huiusmodi, tam virorum quam mulierum, illorumque personas, tam in capite, quam in membris visitetis, corrigatis et emendetis taliter, et tali modo et forma quod in eisdem monasteriis, seu domibus vigeat regularium institutionum observatio, et relligionis decor necnon vite et morum providentia, ac quod alii christifideles ex vita exemplari preceptorum fratrum priorissarum, ac sororum aliarumque personarum eorundem monasteriorum, et domorum, non scandalum, sed spiritualem consolationem exemplaremque vitam ad bene beateque vivendum suscipiant: alioquin si mandatis nostris quod non credimus efficaciter parere contempseritis, seu etiam neglexeritis, talibus remediis in premissis providebimus, quod in predictis monasteriis et domibus debita regularis reformatio instituat: et vos penam transgressionis mandatorum apostolicorum, et inobedientie sentiatis. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xxII junii M. D. V. Pontificatus nostri anno secundo 1.

1 ARCH. NAC., Maç. 6 de Bullas, num. 3.-Sobrescrito: Dilectis filiis universis superioribus monasteriorum et domorum virorum et mulierum ordinis Sancte Trinitatis et redemptionis captivorum in regnis Portugallie et Algarbiorum consistentibus.

ΤΟΜΟ ΧΙ.

4

Breve do papa Julio II

aos superiores da Ordem dos Frades Prégadores de Portugal

1505-Junho 25

Julius Papa - Dilecti filii salutem et apostolicam benedictionem. Non sine mentis nostre perturbatione accepimus quod in domibus ordinis fratrum predicatorum regnorum Portugalie et Algarbiorum vobis subiectis, ac etiam in monasteriis monialium ordinis Sancti Augustini secundum instituta fratrum eiusdem ordinis predicatorum viventium et que etiam sub vestra cura et dictorum fratrum visitatione existunt, priores ac fratres, ac priorissas et sorores, alie que illarum et illorum respective persone que sub regulari institutione et vite honestate ac religionis observatione ceterorumque christifidelium exemplari vita serviendo altissimo in eius beneplacitis vivere deberent, laxatis pudicitie habenis dei timore postposito religionisque institutionibus regularibus abiectis, vitam a religione non solum alienam, sed etiam quoad ceteros christifideles fraudulosam ducunt. Ex quo ipsorum monasteriorum bona dissipantur, illorumque ac ecclesiarum earundem edificia collabi permittuntur, divinusque cultus, ac missarum et aliorum divinorum officiorum celebratio et decantatio negligitur, ita ut nisi de necessarie reformationis remedio eisdem monasteriis tam in capite quam in membris provideatur graviora damna, et scandala, ut verisimiliter coniectari potest proventura sunt. Quare cupientes ut in ipsis monasteriis, debite religionis forma, et honeste ac bene vivendi norma observetur collaudeturque ibi altissimus in sanctitate et vite honestate vobis et cuilibet vestrum, et aliis ad quos spectat et pertinet in virtute sancte obedientie, et sub excommunicationis sententie pena, per presentes committimus precipimus et mandamus, quatenus quantotius adiunctis vobiscum aliquibus personis honestis, dum monasteria monialium visitaveritis, ad singula monasteria predicta, per vos vel commissarios vestros a vobis legitime deputandos personaliter accedentes, et solum deum preoculis habentes, domos huiusmodi tam virorum quam mulierum, illorumque personas,

« AnteriorContinuar »