Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CHARTERS OF INCHAFFRAY

I

[Carta Symonis episcopi.']

Symon dei gratia Episcopus de Stratherne vniversis sui episcopatus personis sacerdotibus+ clericis et laicis Salutem et paternam benedictionem. Vniuersitatis vestre dilectio nouerit me concessisse et hac mea carta confirmasse huic Isaac et omnibus successoribus eius ecclesiam Sancti Johannis evangeliste de Incheffren cum omnibus pertinentijs nunc acquisitis vel imposterum adquirendis. Preterea concedimus vt quisquis moriturus ibi sepulturam habere voluerit † dato jure propriæ3 ecclesiæ liceat. Quod si quis contra hanc nostre paginam constitutionis se contentiose erexerit usque tercio correptus si non emendauerit excommunicationi subjaceat, Qui autem eam gratam habuerit, dei et nostram benedictionem habeat vigeat et valeat in spiritu[s] sancti gratia. Testibus Malgirhe canonico, Sythakh kelede, Ricardo Capellano comitis, Gillemure diacono.

c. 1190.

II

De crofto de fowlis.*

Gilbertus comes de stratheryn omnibus hominibus suis amicis clericis et laicis salutem Sciant tam presentes quam futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et sancto Johanni apostolo de insula missarum et fratribus ibidem deo seruientibus tria jugera terre propinquiora Juxta

1 From a copy on paper, apparently late sixteenth century, Dupplin Charterchest, Bundle No. 157. Some passages which appear to be corrupt are 2 MS. impertuum. 3 MS. propria.

obelized.

4 From the Register (see Liber Insule Missarum, No. 18).

c. 1195.

A

stagnum quod venit de predicta insula apud fowlis inperpetuam elemosinam libere et quiete sibi habenda ab omni penitus subieccione et ab omni seruili consuetudine et seculari seruicio Quare volo et precipio quatinus predictus sanctus et fratres in predicta insula deo ministrantes tria prenominata jugera adeo libere et quiete habeant et teneant sicut vlla elemosina in tota terra Scocie liberius et quiecius habetur et tenetur hii sunt testes Simon Episcopus Dunblanensis Matildis comitissa de stratheryn Gilbertus filius comitis Gilberti Gillenenam dapifer comitis Ricardus capellanus comitis Johannes clericus comitis ;

c. 1198,

III

De Aberrotawin.1

Vniuersis sancte Matris ecclesie filiis. clericis et laicis. Gillebertus Comes de Strathern. Salutem. Sciant presentes et futuri me dedisse. et concessisse. et hac mea carta confirmasse. Deo et Ecclesie Sancti Iohannis apostoli et euangeliste de insula Missarum in fougles. et fratribus ibidem deo et sancto Iohanni seruientibus et seruituris. Ecclesiam sancti Cathani de Aberruadeuien diuine pietatis intuitu pro salute anime mee. et uxoris mee. et antecessorum meorum. cum omnibus decimis. et oblationibus. et omnimodis obuentionibus. cum terra per rectas diuisas suas quam pater meus ferthet. et Mater mea Ethen. dederunt eidem Ecclesie in dotem. et cum omnibus ad eam iuste pertinentibus. cum communi pastura. et omnibus aliis aisiamentis. in liberam. et puram. et perpetuam elemosinam. Quare uolo ut predicta Ecclesia sancti Iohannis et fratres eiusdem loci eandem Ecclesiam de Aberruadeuien cum omnibus iustis pertinentiis suis ita libere. et quiete. plenarie, et honorifice. Ab omni seculari seruitio et seruili actione. inperpetuum teneant et possideant sicut aliqua Ecclesia liberius. et quietius. plenarius. et honorificentius. in regno scotie tenetur et possidetur. Testibus hiis. Jonatha Episcopo de Strathern.

1 From the original, Dupplin, No. 118. Large seal in green wax, nearly entire. See facsimile.

Johanne Archidiacono de Strathern. Malgirk de Mothel.
Thoma decano. Malis fratre Comitis. Gillecrist filio Comitis.
Gillenanem dapifero Comitis. Constantino Iudice. Gillecrist
Gal. Dunecano filio Malisii. Maulde. Comitissa de Strathern.
Abraham Capellano Comitis. Malmure Capellano Episcopi.

IV

De ecclesia de madirdin.1

Gilebertus comes de Strathern: Omnibus amicis et hominibus suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea Carta confirmasse deo et ecclesie sancti Iohannis ewangeliste in Inche affren et eidem ecclesie seruientibus et seruituris ? ecclesiam de Madernin cum omnibus Iustis pertinentijs suis in puram et perpetuam elemosinam pro anime mee salute et vxoris mee et pro animabus antecessorum meorum et salute liberorum meorum. Tenendam ita libere quiete plenarie et honorifice sicut aliqua ecclesia in toto regno scottorum ab aliquibus religiosis liberius quietius plenarius tenetur et honorificentius. Hijs Testibus. Malisio fratre meo. Mathilde comitissa Willelmo et ferthed et Roberto filijs meis. Gillenem dapifero meo et Malisio filio eius Gileberto milite Abraham capellano Briccio persona de cref Constantino Iudice Anechul theino meo;

3

[ocr errors]

V

De canis comitis.*

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Gilebertus comes de Strathern: Omnibus amicis et hominibus suis presentibus et futuris: Salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea Carta confirmasse Deo et ecclesie Sancti Iohannis ewangeliste in Inche afren et eiusdem ecclesie Seruitoribus decimam canorum meorum In frumento farina · brasio et caseo et alijs rebus quas pro Cano accipio: que ad

[ocr errors]

1 From the original, Dupplin, No. 131 (= Lib. Ins. Mis. No. 68). Large seal in green wax, edges chipped away.

2 Reg. scotie.

3 Reg. nostro.

* From the original, Dupplin, No. 13. Large seal in green wax, nearly perfect,

c. 1199.

c. 1199.

1199-1200.

c. 1199.

[ocr errors]

cibaria pertinent et decimam omnium piscium qui in curia mea expenduntur: tenendam sibi a me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam plenarie et Integre pro salute anime mee et vxoris mee et antecessorum meorum et liberorum meorum. his Testibus Malisio fratre meo. Willelmo Roberto persona de fovles

filio meo fertheth filio meo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Briccio persona de cref. Gillecristo gall Constantino Iudice.
Henrico Rennario Malis dapifero ·
Abraham capellano meo

Dunecano filio Malis

constantino Pincerna

dispensario.

VI

De ecclesia de aberrotheuen.1

[ocr errors]
[ocr errors]

Roberto

. W. dei gracia Rex Scottorum. Omnibus probis Hominibus tocius terre sue Clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et Hac Carta mea confirmasse deo et ecclesie sancti Iohannis apostoli et ewangeliste de Inche affrenne in fovles et fratribus ibidem deo seruientibus Ecclesiam Sancti Cathani de Aberrotheven in Stardherne . quam Comes Gilebertus eidem loco dedit. Tenendam in liberam puram et perpetuam elemosynam cum omnibus libertatibus ad eandem ecclesiam iuste pertinentibus adeo libere et quiete · plenarie et honorifice sicut Carta predicti Comitis Gileberti testatur. Testibus Rccardo [sic] de prebenda clerico meo. Comite Dunecano Iusticiario Henrico Comite atholie Roberto de londoniis Malisio filio ferthet. Malcolmo filio comitis Dunecani Iohanne de Hastinge · Adam de Syreis Henrico de graham Henrico revel. apud Scone. v. die Septembris.

[ocr errors]
[ocr errors]

VII

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Carta Johannis episcopi primi de abthan.2

Johannes Dei gratia Episcopus Dunkeldensis Uniuersis Sancte Matris Ecclesie filijs ad quos littere iste peruenerint 1 From the original, Dupplin, No. 23. A large fragment of the Great Seal, in white wax, remains. See facsimile.

2 Reg. (see Lib. Ins. Mis. No. 76); Antiquaries' MS., pp. 109 and 292. Dr. John Stuart had seen the originals of this and of Nos. XXIII. and L.; the editors have used the collations made on the margin of his copy of Lib. Ins. Mis. The rubric is taken from the Register.

« AnteriorContinuar »