NOTA. El príncipe don Ramon Berenguer en la restauracion del obispado de Tortosa uso del lenguaje de los antiguos soberanos, pues procedió con autoridad propia; prueba de que algunas veces se acordaban de su verdadero poder. Sin embargo es ciertísimo que los obispos ya no se daban por seguros si no intervenia la autoridad remana; por lo cual el de Tortosa pidió y obtuvo confirmacion pon. tificia de lo hecho por el príncipe don Ramon. Núm. 50. Agregacion de unos territorios al obispado de Oviedo en 2 de enero de 1154 por el rey emperador Alonso séptimo para conciliar al obispo de aquella diócesis con el de Lugo, a cuyo favor habia hecho que se cedieran otros territorios. L Archivo de Ovieda y Esp. Sagr. tom. XXXVIII, Apénd. XXXIV. - nomine Domini nostri Jesu-Christi. Sicut in omni contractu conditionis valere imperialis testatur auctoritas, sic etiam justitiae ratio exigit, ut ea quae à regibus, sive ab imperatoribus fiunt, scripto firmentur, ne temporum diuturnitate ea quae gesta sunt, oblivioni tradantur. Idcircò ego Adephonsus Dei misericordia totius Hispaniae imperator una cum uxore mea imperatrice domina Rica et cum sorore mea regina domina Sancia, et cum filiis meis regibus Sancio et Fernando, et filiabus, et omni progenie mea, videns Ovetensem ecclesiam, et Lucensem ecclesiam in magna fatigatione positas ob discordiam, quae diu inter ipsas exagitabatur, quia mihi à Deo, et à sede apostolica in poenitentiam et in remissionem peccatorum meorum comissum est, ut ecclesias Dei diligam, et inter eas pacem. reformem, consilio domini Joannis Toletani archiepiscopi, et totius Hispaniae primatus et omnium fere totius imperii mei episcoporum, comitum, atque principum, facio cartam donationis et textum firmitatis Deo, et ecclesiae sancti Salvatoris Oveti, et vobis domino Martino Ovetensi episcopo, et omnibus ejusdem ecclesiae succesoribus de illo castello de Sueron, quod est inter fluviom de Ove, et fiuvium de Navia, et de illas regarias, quae sunt in Ove to. Haec dono, et concedo vobis per suos terminos antiquos cum omnibus haereditatibus, et acquisitionibus tam regum, quam conitum, vel quorumcumque hominum et quantum ibi acquisitum vel exquisitum est, vel esse potuerit com suo caritel, vel cum suo sagione, et cum omnibus suis directuris, et calumniis, et cum omni voce regia, et cum oinni sua criatione, cum omnibus istis praenominatis quae infra hos terminos vel extra inventa sunt, vel esse potuerint. Et hoc facio ad reformandam pacem, et concordiam inter supradictas sedes, ut ab hac die habeatis et possideatis vos, et omnes successores vestri jure haereditario in perpetuum. Si verò aliquis homo ex nostro vel alieno genere hoc nostrum factum rumpere tentaverit, sit à Deo maledictus et excommunicatus, et cum Juda proditore Dñi. in inferno damnatus, et pectet ecclesiae parti mille marcas argenti. Facta carta in Salmantica IV. nonas januarii, era MCXCII. imperante ipso imperatore Toleti, Legione, Gallaecia, Castella, Nayara, Saragotia, Baecia et Almaria: comes Barchiloniae, et Sancius rex Navarrae, vasalli imperatoris. - Ego Adephonsus imperator Hispaniae hanc cartam testamenti, quam fieri jussi, propria manu mea roboro, atque conf. Rex Sancius filius imperatoris conf. Joannes Toletanus archiepiscopus Hispaniae primas conf. Vincentius Secoviensis episcopus couf. Ennecus Avilensis eps. conf. Navarrus Salmantinus eps. conf, Joannes Oxomensis eps. conf. Petrus Segontinus eps. conf. Rudericus Naiarensis eps conf. Victorius Burgensis eps. conf. Comes Almanricus tenens Baecia conf. Comes Lupus conf. Hermegaudus comes Urgelli conf. Guter Fernandiz conf. Garcia Garcias de Aza conf. Garcia Gomez. Nunnus Petrus Alpheriz imperatoris conf. Alvarus Petrus conf. Gundisalvus judicus conf. Vela Guterriz. Comes Fernandus Galliciae conf. Comes judicus Petriz conf. Comes Pontius majordomus imperatoris conf. Comes Ranimirus Froylaz conf. Comes Petrus Adephonsus conf. Bermudus Petriz Gallaeciae conf. Fernandus Joannes tenens conf. Adjuctor conf. Alvarus Rodericus conf. Pelagius Curvus conf. Gundisalvus Fernandiz conf. Rex Fernandus filius imperatoris conf. Pelagius ecclesiae beati Jacobi electus conf. Martinus Auriensis eps. conf. Pelagius Tudensis eps. conf. Joannes Lucensis eps. conf. Pelagius Minduniensis eps. conf. Petrus Astoricensis eps. conf. Joannes Legionensis eps. conf. Raymundus Palentinus eps. conf. Stephanus Zamorensis eps. conf. Joannes Fernandus canonicus ecclesiae sancti Jacobi, et notarius imperatoris scripsit. NOTA. Esta escritura, y la que pondrémos en seguida, son consecuencia de lo que habia hecho el mismo emperador en 21 de febrero de 1151 en el número 48 de este Apéndice. Transaccion y concordia entre los obispos de Oviedo y Lugo sobre varios territorios diocesanos por orden del rey emperador Alonso séptimo año 1154. Cum Esp. Sagr, tom. XLI. Apénd. X. um longaevitas, et longa per annorum recursus elapsa tempora rerum gestarum series consueverint abolere; verborum veritatem, factorumque ordinem vetustate nimia consumere, sanum duxit et utile seniorum providentia diutur. nae tradere memoriae quae utilia dicta, vel facta sunt, literarum apicibus asignata. Idcircò nos episcopi Martinus scilicet Ovetensis, et Joannes Lucensis, inter Ovetensem ecclesiam, et Lucensem diu habitam controversiam, nunc pio studio, et amore fraterno, utilitate utrobique praevisa se quaestra pace compositam, studuimus stilo tradere fideli, sub Chirographi justitia literis adnotatam. Convenientes itaque nos duo pontifices, cum majoribus utriusque ecclesiae apud Salmanticam, gloriosissimi imperatoris domini Adephonsi in praesentia, cui ad hoc tractandum erat amor summus et devotio, necnon à Romana Curia hoc agendi data simul, et injuncta permissio, praesecnte Joanne primate Toletano, Pelagio electo Jacobensi, nenon episcopis Vincentio Secoviensi, Enneco Avilensi, Raymundo Palentino: Petro Segontino; Joanne Oxomensi; Victore Burgensi; Navarrone Salmaticensi; Stephano Zamorensi; Petro Astoricensi; Pelagio Dumiensi, Martino Auriensi, necnon abbatibus, clericis, et ecclesiastici ordinis religiosis innumeris personis adstantibus, praesente etiam ferè totius regni optimatum frequentia, negotium nostrum devotis mentibus, affeetibus piis nulla interveniente perturbatione, in magna pace in summo gaudio. Dedit siquidem imperator piissimus Ovetensi ecclesiae regalia sua, quaecumque habebat inter duo flumina Naviam et Ovem: castellum scilicet Suaron, cum omnibus regalibus, et cum integra mandatione sua: etiamque inter alia duo flumina Nauram, et Nilonem aliam mandationem quae vulgo Regarias nuncupatur; tali siquidem intentione, et pactione, ut his praemissis, usque in finem saeculi, Ovetensis ecclesia jure haereditario perfruatur; et Lucensis ecclesia dioecesim Gallaeciae, de qua inter utrasque sedes dudum erat contentio, per terminos statutos scilicet Neyram superiorem et inferiorem, Valongam, Flamosum, Sarriam, Troianos, Lemos, Verosino, Savinianos, Paramos, Asma, Camba, Dezon et Aveancos, usque in inundi terminum irrefragabiliter potiatur. Nunc quoque, post tale decretum imperatoris, et curiae suae, post tantam ejus exhibitam benignitatem, post tantam ecclesiarum ambarum compositam, et peractam utilitatem et pacem: ego Martinus Ovetensis episcopus in communi capitulo Ovetensis ecclesiae, cum archidiaconis, et canonicis omnibus, et cum filiis ecclesiae nobilibus laicis, quibus facultas dedit adesse, renuntiavi, firmavi, et adscripsi praedictam dioecesim per supra scriptos terminos Lucensi ecclesiae; repositis in manu, et in potestate Joannis Lucensis episcopi, et archidiaconorum suorum, Pelagii, videlicet, et Roderici firmamentis atque autoritatibus regalium testamentorum, et privilegiorum Romanorum, quae erant de ipsa dioecesi, in Ovetensi ecclesia facto scripto, firmato verbo, adstricto pacto, veritate adstructa, quod Ovetensis ecclesia usque in finem saeculi in inquietationem, nec repetitionem praedictae dioecesis contra Lucensem ecclesiam nullatenus insurgat, non verbo, non suggestione, non querimoniae, non testamentis, non privilegiis, nec aliqua inquietatione, vel subreptione: ecclesiaque Lucensis utatur ipsa dioecesi usque in finem saeculi secure remota omni infestatione. Similiter ex parte alia post tale decretum imperatoris et curiae suae; post tantam ejus exhibitam benignitatem, post tantam ecclesiarum ambarum compositam, et paratam utilitatem, et pacem, ego Joannes Lucensis episcopus in communi capitulo Lucensis ecclesiae cum archidiaconibus, et canonicis omnibus, et cum filiis ecclesiae nobilibus laicis, quibus facultas dedit adesse, renuntiavi, firmavi, et adscripsi per penna clamatoria, per monte Rio, ad pandum de Zain, ad tendas de Montealto, ad archas de Magistro, usque ad tres fontes intra hos terminos Ovetensi ecclesiae; repositis in manu et potestate Martini Ovetensis episcopi, et archidiaconorum suorum, Joannis, et Petri, firmamentis, atque auctoritatibus regalium testamentorum et privilegiorum romanorum, quae erant de ipsi, ecclesiis in Lucensi ecclesia, facto, scripto, firmato verbo, adscripto pacto, veritate adstructa, quod Lucensis ecclesias usque in finem saeculi in inquietationem, neque in repetitionem praedictae dioecesis contra Ovetensem ecclesiam nullatenus insurgat, non verbo, non suggestione, non querimonia, non testamentis, non privilegiis, nec aliqua inquietatione, vel subreptione: ecclesiaque Ovetensis utatur ipsa dice |