Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APPENDIX.

I.

(Referred to on p. 20.)

CARTHUSIENSE CŒENOBIUM IN SUBURBIO LONDINENSIS CIVITATIS, LA SALUTATION DE MERE DIEU, NUNCUPATUM (Pat. 45 Edw. III. part 1, m. 33).

Licentia EDUARDI tertii de Fundatione ejusdem.

Rex omnibus ad quos, etc., salutem.

Sciatis, quod de gratiâ nostrâ speciali concessimus et Licentiam dedimus pro nobis et hæredibus nostris, quantum in nobis est, Dilecto et Fideli nostro Waltero Domino de Manny Militi, quod ipse in solo suo proprio, viz. in quodam loco extra Barram de West Smithfield London, vocato Newe Cherche Hawe, quod quidem solum de nobis non tenetur in capite, quamdam domum Monachorum Ordinis Cartusiensis, viz. de quodam Priore et certis Monachis ibidem, vocatam La Salutation de Mère Dieu, in honore Dei et B. Mariæ Virginis fundare, et xx acras terræ cum pertinentiis de solo prædicto, unà cum quâdam Capellâ, et aliis Domibus supra terram prædictam ædificatis, dare possit et assignare præfatis Priori et Monachis, et successoribus suis, pro inhabitatione suâ ibidem facienda, ad Missas, Orationes, et alia Divina Servitia, pro salubri statu nostro, et ipsius Walteri et Margareta Uxoris ejus, dum vixerimus; et pro animâ nostrâ, et pro animabus progenitorum et hæredum nostrorum: nec non animabus eorumdem Walteri et Margaretæ, antecessorum, et hæredum suorum, cum ab

hac luce abstracti fuerimus, et animabus Alicia de Henault, et Michaelis de Northburgh, nuper Episcopi Londinensis, ac omnium Benefactorum ipsius Walteri, et omnium fidelium defunctorum, in Capella, et domibus prædictis, juxta ordinationem ipsius Walteri inde faciendam, celebrandas, et faciendas in perpetuum.

Apud Westm.
6 die Febr.

T. REGE.

II.

(Referred to on p. 41.)

CARTA WALTERI DOMINI DE MANNY, FUNDATIONIS NOVÆ DOMUS SALUTATIONIS MATRIS DEI ORDINIS CARTUSIENSIS.

Universis Christi Fidelibus Præsentes has visuris vel audituris, Walterus Dominus de Manny, Miles, salutem in Domino sempiternam. Cum nuper pestilentia esset tam grandis et violenta in Civitate Londinensi quod Coemeteria Ecclesiarum parochialium ejusdem Civitatis non possent sufficere pro sepulturâ personarum in eâdem pestilentiâ decedentium; et nos moti pietate habentes respectum ad pericula et damna, quæ tali horâ potuerunt evenisse, eo quod non esset sepultura sanctificata pro morientibus prædictis ; et considerantes opus misericordiæ in hac parte, de nostra speciali devotione acquisivimus tredecim acras, et unam rodam terræ, extra barram de West Smithfield ejusdem Civitatis in uno loco tunc vocato le Spittle Croft, modo autem vocato le Newe Cherch Hawe, pro sepulturâ personarum supradictarum, et eumdem locum per venerabilem Patrem Radulphum, tunc temporis ejusdem Civitatis Episcopum, fecimus benedici; in quo loco plus quam quinquaginta millia personarum in dictâ pestilentiâ morientium sepulta fuerunt, et postea pro devotione, quam erga Deum habuimus, et suam dulcissimam Matrem benedictam Virginem Mariam, et specialiter ad Festum Annuntiationis ejusdem benedictæ Domina Matris et Virginis, in quo festo erat initium restitutionis gaudiorum quæ amisimus per prævaricationem primorum parentum nostrorum, fieri fecimus in eodem loco unam Capellam in honorem Dei, et dicti Festi Annuntiationis beatæ Mariæ Matris et Virginis. Et

THE FOUNDATION CHARTER.

359

quia desideramus quod secundum ordinationem nostram orationes devotæ, et divina servitia secundum formam subsequentem ibidem perpetuo fiant, et continuentur, et super omnes Religiosos alios specialem habemus devotionem Sanctissimæ Religioni Ordinis Cartusiensis; idcirco sciatis quod ad Reverentiam et Honorem Dei, et suæ Sanctissimæ Matris et Virginis Mariæ, et ob devotionem quam habemus ad dictum Festum Annuntiationis, nec non et affectionem quam gerimus ad Sanctam Religionem supradictam, nos per præsentes has nostras fundamus, et facimus unam Domum Monachorum ejusdem Ordinis in loco supradicto, quam vocamus et vocari volumus in futurum Salutationem Matris Dei, in honorem et perpetuam memoriam benedicti Festi præscripti. Volumus etiam, quod unus dictorum Monachorum vocetur Prior; et per assensum Prioris Cartusiæ Majoris in Sabaudiâ, quæ est principalis Domus Ordinis præfati, ubi etiam dictus Ordo originem cœpit, facimus Dominum Joannem Luscote Priorem Domus nostræ prædictæ, et donamus, et concedimus, et per hæc scripta nostra confirmamus dicto Priori et suis commonachis præfatum locum, qui continet tredecim acras, et unam rodam terræ, una cum dicta Capella, et omnibus ædificiis ibidem ædificatis pro eorum inhabitatione illic facienda. Nos etiam donamus, et concedimus, et per hæc præsentia scripta confirmamus dictis Priori et Monachis, et eorum successoribus, tres acras terræ jacentes extra muros dicti loci in parte boreali pro eorum inhabitatione antedicta : quæ terra jacet intra terram Abbatis et Conventus Westmonasterii ex una parte, et terram Prioris et Fratrum Hospitalis sancti Joannis Jerusalem ex alterâ parte, habenda et tenenda omnia prædicta, terras, Capellam et ædificia, cum omnibus eorum pertinentiis, præfatis Priori et Monachis et eorum successoribus in perpetuum de capitalibus Dominis fundi illius per servitia inde debita, et de more consueta. Volumus insuper, et ordinamus, quod dicti Prior et Monachi et eorum successores, habeant specialiter in Missis, Orationibus, et aliis Divinis Servitiis recommendatum statum Nobilissimi Regis nostri Angliæ Domini Eduardi Tertii post conquestum; et statum nostrum, et Dominæ Margaretæ consortis nostræ carissimæ, et hæredes nostros, et Episcopum Londoniarum qui pro tempore fuerit, quamdiu sumus in hac

vita, et cum ab hac luce subtracti fuerimus, orent, et celebrent pro animabus nostris, viz. præfati Nobilissimi Regis, et animabus progenitorum et hæredum suorum, et pro anima nostra et dictæ Consortis nostræ, necnon pro animabus omnium antecessorum, et hæredum nostrorum, et pro anima Alicia de Henault quondam Comitissæ Mareshall, et pro omnium animabus qui mortem per nos subierunt, et pro quibus orare tenemur, et omnium benefactorum nostrorum. Item, specialiter pro anima Magistri Michaelis de Northburgh quondam Episcopi Londoniarum et pro animabus successorum suorum, et omnium quorum corpora in prædicto loco sepeliuntur, et omnium fidelium defunctorum.

Et nos prædicti Walterus et hæredes nostri, terram, Capellam et ædificia prædicta cum omnibus suis pertinentiis, Priori et Monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warrantizabimus, et defendemus in perpetuum.

In cujus rei testimonium huic præsenti scripto sigillum nostrum apposuimus his Testibus, Magistro Joanne Barnet Eliensi, Domino Joanne de Bokyngham Lincolniensi, Episcopis . . . et aliis.

Datum Londoniarum vicesimo octavo die Martii Anno Regni Regis Eduardi Tertii prædicti post Conquestum quadragesimo quinto [1371].

III.

(Referred to on p. 46.)

BULLA URBANI PAPÆ [SEXTI].

Urbanus Episcopus Servus Servorum Dei, Dilectis Filiis Priori et Conventui novæ Domus Matris Dei, prope Londonias, Ordinis Cartusiensis, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Exhibita nobis pro vestra parte petitio continebat, quod dudum felicis recordationis Clementi Papæ Sexto, Prædecessori nostro, exposito, quod quondam Walterus de Manny, Miles, Cameracensis Dioecesis, tempore quo mortalitas hominum vigebat in partibus Anglicanis, locum, seu fundum quemdam prope Londonias acquisiverat, quem, de licentia Ordinarii, in cœmeterium

A BULL OF POPE URBAN VI.

361

pro sepultura pauperum dedicari, et Capellam in eodem fundo ædificari fecerat opere sumptuoso in quo Collegium duodecim Capellanorum, et unius qui præesset iisdem, ordinare de bonis propriis, et sufficienter dotare disposuerat; ac eidem Prædecessori supplicato, ut eidem militi fundandi et dandi licentiam hujusmodi concedere dignaretur: idem Prædecessor Archiepiscopo Cantuariensi et Episcopo Londinensi, non expressis nominibus, vel eorum alteri, dando per suas literas facultatem, Collegium, juxta ordinationem utriusque, vel alterius ipsorum, de perpetuis Capellanis vel Ministris, usque ad dictum vel alium majorem numerum, prout eidem militi videretur, ac persona, quæ eidem Collegio præesset, faciendum in dicta Capella, fundandi tamen dote sufficienti dicta Capella de bonis ipsius militis primitus assignata, jure parochialis ecclesiæ, et cujuslibet alterius semper salvo, ad instantiam ejusdem militis duxerat concedendum. Ac insuper uniendi, ea vice eidem Collegio instituto prius et dotato, tri beneficia ecclesiastica in regno Angliæ consistentia, quorum fructus centum librarum sterlingorum summam, secundum taxationem decimæ, non excederunt, ad cujuscumque patronatum spectantia patronorum ad id consensu accedente, prout in iisdem literis ejusdem Prædecessoris plenius continetur. Et demum, prout eadem petitio subjungebat, bonæ memoriæ Michael, Episcopus Londinensis, et idem miles, prædicto Collegio nondum instituto, Conventum duplicem Monachorum Ordinis Cartusiensis in loco prædicto, mutato proposito dicti militis, fundaverunt. Quare nobis humiliter supplicare fecistis quatenus iisdem Archiepiscopo et Episcopo, similem uniendi domui seu conventui vestro beneficia ecclesiastica, cum cura vel sine cura, ad summam ducentarum librarum sterlingorum, secundum taxationem decimæ ascendentia, in dicto regno consistentia, ad quorumcumque, etiam laicorum, patronatum pertineant, dummodo patronorum ad id accedat assensus, et ipsa beneficia dictam summam non excedant, facultatem concedere dignaremur. Nos igitur, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, venerabili Fratri Archiepiscopo Cantuariensi uniendi, hac vice duntaxat, auctoritate Apostolica, Ecclesias Parochiales, seu beneficia ecclesiastica, ad quorumcumque, etiam laicorum, patronatum pertinentia, dummodo patronorum ad id accedat assensus, et jus patronatus

« AnteriorContinuar »