Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

res, quas praedixi, cum omnibus integris ad Monasterium sancti Salvatoris (Schwarzachense), quod est constructum iuxta fluenta Radantia, ubi in dei nomine Adaluuinus Episcopus ceu Abba praeesse videtur, pro animae meae remedio tradidisset atque revestisset de erdem re Adaluuinum Epum; tunc Deotpertus venit vassus atque missus Ekkiberti Comitis ad idem Coenobium, quod Adaluuinus Epus gubernare videretur in pago, qui dicitur Suualavelda, et eandem rem, tradidit, atque Fridaberdus consocius eius exinde fideiussor extitit secundum legem eorum, astantibus his, quorum haec nomina sunt: Erchanloh, Muniholf, Herimot, Reginfrid, Leidrat, Adelpreht, Gisalfrid, Pernger, Wolfhart, Herirat, Wico, Altuni, Irminfrid, Haldpurinc, Amalger, Einhard, Egilbreht, Rihpold, Ottrid, Adalram, Gisalpreht, Meginhart, Meginfrid, Deotolf, Sigihart, Engilhart; hi viderunt et audiverunt hanc traditionem factam atque eandem vestituram Adaluuino Epo.: ?{ $T¥1

Postea venit Adaluuinus Epus ad eundem locum, vocabulo Piparodi unacum testimonialibus suis, et interpellavit Deotpertus de eadem re Adaluuinum Epum, et Erchanlohum advocatum suum revestivit coram testimonialibus, quorum nomina supter inseruntur, cum omnibus aedificiis, casis, terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumye decursibus, mobilibus et immobilibus, molendino, et quicquid in eo loco de re propria habere videbatur. De commarca vero ex orientali parte usque in commarcam Deotkarii abbatis, australi etiam parte usque in commarcam Gundberti, ubi ipsi signum fecerunt et perrexerunt in commarcam Gundberti, et contradixit Gundbertus Adaluuino Epo et Deotperto partem quandam inter flumina duo, nomine Piparodi, et postea consideraverunt Gundbertus, et Húrih, atque Gozmar, et partem, quam contradicebant, ad S. Salvatorem pro illorum animae remedio tradiderunt; parte meridiana milliaria 3. aquilone milliaria 2. factà vero vestitura venit Odiluuart cum duobus filiis suis Paezirone atque Reginuuarto, et cum aliis, quorum nomina sunt, Reginhoh, Arphert, Adalolf. Haec nomina testimonialium, qui hanc vestituram factam viderunt: Nappuhi, Hunrih, Gundperht, Gozmar, Fridaperht, Ötrih, Heriuuic, Rantuuic, Rodfrid, Petto, Peronzan, Frohnolf, Kipiho, Eccho. Facta autem est anno domini incarnati 910. in ipso loco, qui dicitur Piparodi.

[ocr errors]

Num. XVI. 814. 10 Martii.

In praesentia Adaluuini Epi Geparoh et Atto sancto Emmeramo quaedam in Vico Leihilinga donant.

Pez 1. c. 86.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nos itaque in dei nomine Geparoh, et Atto presbyter filius meus tradidimus Ecclesiam haereditatis nostrae ad sanctum Emmeramum, quae constructa est in Vico nuncupato Leihilinga, in pago vocabulo Tonahgeuui, pro redemptione animarum nostrarum sive parentum nostrorum, et donavimus tertiam partem de omnibus rebus, quascunque in eodem loco possidemus, tam de terra, quam de pratis, et omnes facultates nostras, nihilque extra dimisimus, ut ad aeternum gaudium venire mereamur. Volo autem ego Geparoh, ut Atto filius meus presbyter ipsam Ecclesiam possideat usque ad obitum vitae suae; simili modo et reliquas res habeat, hoc est tertiam partem haereditatis nostrae, quam superius praediximus, et post obitum ipsius revertat cum omni re emeliorata ad partem sci Emmerami martyris Christi, sicut modo coram testibus confirmamus: Etkeo testis, Pillunc, Aotperht, Tutti, Uuolfperht, Crimperht, Lirnunc, Madalker, Epo, lob, Etkihart, Sigihart, Cummar, Cottahelm, Erchanfrid, Uuolfpald, Cunfrid, Hugolf, Paradeo, Alpuni, Irminperht, Folraat, Rodperht, Etkideo, Reginhart, Reginheri, Cundpald, Egino, Eckolf, David. Acta est haec traditio anno domini 814. et I. domni Imperatoris Ludouuici Aug. (Pii, Filii Caroli Magni) VI. Idus Martii, Indictione VII. ante altare S. Emmerami in praesentia Adaluuini Epi; et ego Ellenhardus' diaconus per íussionem domini mei scripsi.

Num. XVII. 814. 21 Septembr.

Adalwinus Epus haereditatem in Pinsinga ab Abbone Sancto Emmeramo seu Sedi Episcopali donatam eidem dat in feudum vitalitium.

Pez l. c. 5.

In nomine sanctae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Precaria sive Prestaria, *) quomodo convenit inter Adaluuinum Epum,

*) Olim solebant bona Ecclesiis tradi tum pietatis, tum securitatis, tum et immunitatis causa cum pacto, praestandi ea donatori in beneficium ad dies vitae.

et Abbonem; post ipsam traditionem Abbonis, quam fecit ad S. Em meramum, hoc est in Vico nuncupato Pinsinga proprias res haereditatis suae tradidit nemine in aliquo vel minimo contradicente. Convenit inter eos, hoc est Adaluuinum Epum et Abbonem, ut de beent conscribi duae pares Epistolae unius modi, et Abbo unam, aliam vero ipse Pastor haberet Epistolam i. e. Precariam ita, ut nullus post obitum Abbonis, vel Adaluuini Epi ipsius tradita res sancti Emmerami iniuste abstrahere ab illa casa dei potuisset, sed potius firmiter consisterent pro Abbonis animae remedio ad sanctum Emmeramum cum omnibus rebus, quae in ipsa carta traditionis denotatae sunt, tam Ecclesia, quam domus et mancipia; terra vero et quicquid in eodem vico iuris sui possedisse videbatur, omnia ipse Abbo ad dies vitae suae pro beneficio ipsius Epi uti debet. Placuit etiam inter ambos, ut post exitum Abbonis vitae tam ipsum beneficium, quam et aliae res, quas in ipsa Villa possedit, pleniter cum omnibus, ut praedictum est, ad sanctum Emmeramum pro animae suae remedio revertatur. Quidquid vero illud est, quod Abboni ipse Adaluuinus Epus donando beneficiavit, hoc habeat ad vitae praesentis utilitatem, ita tamen, ut post suum excessum omnia ad eundem sanctum Em meramum pleniter cum beneficio illo et causis, quas dabit ipse Abbo pro se, constituatur, et ipse Abbo nunquam ex istis rebus exspolietur, sed hoc modo confirmatum domino concedente maneat in per petuum.

Signum Epi Adaluuini, qui hanc precariam fieri rogavit.
Signum Wolfgangi Chorepi.

Signum Wicrammi Praepositi

Signum David Presbyteri.

Signum Abbonis.

Signum Cozhelmi Presbyteri.

Signum Wicrammi Presbyteri,
Signum Richolt Presbyteri.
Signum Rudhart Presbyteri.
Signum Herolt Presbyteri.
Signum Erimpreht Presbyteri.
Signum Hartpreht Presbyteri.
Signum Ifantrid Presbyteri.
Signum Engildeo Presbyteri,
Signum Gerheri Presbyteri.

Signum Paturich archi- presbyteri.

[ocr errors]

Signum Richhelmi archi- diaconi.
Signum Immonis advocati.

Signum Crimuni, signum Rihpald, signum Oni, signum Wolper. Facta est haec Confirmatio XI. Kal. Octobris in Ecclesia sancti Emmerami in ipsa Vigilia, anno II. imperii Hludwici Augusti.

Num. XVIII. 814. 28. Octobr. Ex Diplomatario.

Traditio Richpaldi Abbatis cuiusdam facta sancto Emmeramo

In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Igitur in Dei Nomine ego Rihpaldus Abbas tradidi haereditatem meam, quam habui ad Sezpah et ad Niuuinhusum in manus Abbonis, et Engilmonis, et Isandeonis, et Paldrici, et Ratolfi, et Anoni; ut si ego mortuus fuissem in isto itinere ad Palatium eundo, tunc ipsi viri haec omnia pro anima mea ad S. Emmeramum tradidissent, petoque Adaluuinum Episcopum vel ejus successores, ut haec duo loca, id est, ad Sezpah, et ad Niuuinhusum semper ad S. Emmeramum serviant, et nemini in beneficio donentur, et manentes ipsi non mutentur, sed maneant in locis suis et ipsa mancipia. Defuncto vero Rihpaldo Abbate, venit Abbo, una cum Paldrico et Ratolfo, similiter et Anno ad S. Emmeramum, et eandem traditionem, quam Rihpald Abbas in eorum manus posuit, tradiderunt S. Emmeramo pro Rihipaldi Abbatis animae mercede aeterna, et vestierunt casam S. Emmerami de omnibus, quaecunquae tradiderunt, id est, manentes XIV. ad Sezpah; ad Niuuinhuson IV. cum mancipiis et domibus, curtes similiter et terras, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, mobilibus et immobilibus. Omnia culta vel inculta; omnia. Nihil praetermisit Rihipald excepto hobas IIí. quas concambiavit cum Meginhardo Abbate; hoc tantummodo praetermisit. Et ideo ego Rihpald tradidi hoc in tam multorum manus hominum, id est sex hominum, ut quicumque ex his voluissent, tam unus, quam duo, sive tres, seu omnes simul ad Sanctum Emmeramum tradendi liberam potestatem in omnibus habuissent. Post haec vero venit Abbo, et Paldrih, et cum eis Ratolf et Ano, et vestierunt Immonem advocatum Adaluuini Epi et Vuicrammum Presbyterum et Praepositum de his duobus locis, hoc est, ad Sezpah et Niuuinhuson, et concessa sunt haec loca. Ad Sezpah sedebat Ratolf Monachus cum servis Domini Episcopi Adaluuini; ad Niuuinhuson Vuicrammus Prae

positus. Precabatur etiam Rihpaldus Abbas ad Adaluuínum Epum, ut in ipsa Marca una Ecclesia fabricari debuisset, hoc est, ad Sezpah, et ibidem posuisset aliquem Sacerdotum, qui ibidem cantet, et cum omnibus S. Emmeramo serviret. Praesentium Nomina, qui viderunt: Erchanperht Diaconus, Reginperht Diaconus, Vuelto Clericus, Heri perht Clericus, Pillinc, Frumolt, Cunthart, Paldmot. Ad tumulum S. Emmerammi factum est hoc. Isti sunt, qui viderunt, quòd Rihpald tradidit in manus Abbonis et aliorum, quod supra diximus, haereditatem suam: Gerhart, Liutperht, Engilperht, Pillunc, Ogast. Haec sunt Nomina testium, qui per aures tracti sunt: Chuniperht, Ambricho, Pillunc, Immo, Crimuni, Fridoperht, Erchamperht, Hadamar, Gerpald, Toto, Sipihho, Vuolfpero, Adalrih, Vnolz, Huno, Altiperht, Hegilo, Vuiclant. Facta fuit haec traditio ad Cundareshuson Anno DCCCXIV. Incarnationis Domini Nostri Jesu Christi; Anno secundo imperii Domini Hludouuici August. Indict. VII. V. Kal. Nov. die Dominico. Facta vestitura ad S. Emmeramum die lunae, quod est XII. Kal. Decemb. in ipsa Ecclesia S. Emmerami, Ellinhart Diaconus jussus â Domino meo Adaluuino Episcopo ipsam traditionem scripsi.

Num. XIX. 815. 3. Decembris. Ex Originali.

Ludovici pii Imperatoris Mundiburdium concessum Monasterio Bergen in pago Tunahgowe, postea ad veterem Capellam spectanti.

In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludouuicus divina ordinante providentia Imperator Augustus. Si Sacerdotum ac Servorum Dei petitiones, quas nobis pro necessitatibus suis innotuerunt, ad effectum perducimus, non solum consuetudinem imperialem exercemus, verum etiam ad beatitudinem aeternae retributionis talia nobis facta profutura confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris tam praesentibus, quam et futuris, seu etiam Successoribus nostris fidelibus sanctae dei ecclesiae, quia Sigihardus vir venerabilis abba ex monasterio, quod est situm in loco nuncupante Berg constructum in honore domini et salvatoris nostri Jesu Christi in pago Donahgouue obtulit obtutibus nostris Inmunitatem domini et genitoris nostri Karoli bonae memoriae praestantissimi imperatoris, in qua continebatur insertum, qualiter antecessor ejus nomine Uuolcanardus quondam abba, eoquod monasterium in suo construxisset proprio et rebus propriis ditasset, et postmodum ipsum monasterium cum

« AnteriorContinuar »