Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

omni integritate eidem domno et genitori nostro per strumenta cara
tarum tradidisset et idem domnus imperator ipsum monasterium
propter divinum amorem et reverentiam divini cultus sub plenissima
defensione et inmunitatis tuitione consistere fecisset, ob firmitatem
tamen rei postulavit nobis praedictus Sigihardus, ut paternum morem
sequentes hujuscemodi nostrae inmunitatis praeceptum ob reverentiam
ipsius sancti loci et aeternae retributionis fructum circa ipsum mona-
sterium fieri censeremus: cujus petitioni libenter adquievimus et ita,
in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirma-
vimus. Qua propter praecipientes jubemus, ut nullus quislibet ex ju-
diciaria potestate in Ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessio
nes memorati monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter
infra diciones imperii nostri possidet, vel quae deinceps in iure ipsius
sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda
exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos
aut homines eiusdem monasterii tam ingenuos, quam servos super
terram ipsius conmanentes iniuste distringendos, aut ullas redhibitio
nes aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus
ingredi audeat, vel ea, quae supra memorata sunt, paenitus exigere
praesumat, sed liceat memorato abbati suisque Successoribus, res
praedicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine
possidere, et quicquid exinde fiscus sperare poterit, totum nos pro
aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimo-
nia pauperum et stipendia servorum ibidem deo famulantium per-
petuo proficiat in augmentis, quatenus servos dei, qui ibidem deo
famulantur, pro nobis, coniuge, proleque nostra, atque stabilitate
totius imperii nostri a deo nobis concessi atque conservandi iugiter
domnum exorare delectet. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et
per futura tempora melius conservetur, manu nostra subter firmavi-
mus, et anuli nostri inpressione signari iussimus.

Signum Hludowici Serenissimi Imperatoris. (Monogramma.)
Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et ff.

Data III. Nonas Decembris anno Christo propitio secundo imperii domni Hludouuici piissimi augusti, Indictione nona. Actum Aquisgrani palatio regio in dei nomine feliciter amen.

Sigillum interius impressum magna ex parte est avulsum.

Num. XX. 819. 14. Decembris.

Baturicus Epus Suae Ecclesiae vindicat Marcam ad Champa, a Duce Tassilone

restitutam.

Ex Anamodi Tradit. Libro I. Cap. III. Pez 1. c. 201.

Anno dominicae incarnationis 819. et sexto Imperii Hludouuici Augusti, ac tertio Epi Baturici, venit Baturicus Epus ad Chambe, ubi Cella (Monasterium parvum) ipsa constructa est super flumen, quod Regan dicitur, inter duas aquas, id est inter Geuuinaha et Marclaha, et habebat secum Rodoldum venatorem, nec non et Pettonem vicarium scilicet et missum Hattonis Comitis nomine Hiltirochum, quem ipse Hatto miserat ad eundem Chambe locum, ut audiret, qua lem ipse Epus cum illis vicinis haberet rationem, qui commarcam sancti Petri apostoli et beati Emmerami martyris iniuste sibimet usurpaverunt. Venerunt etiam et illi, qui iniuste eandem commarcam ultra, quod debuerant, extirpaverunt contra legem, hi sunt Ratpreht, Scurz, Engilmunt, Tago, Rihhart, Liupger, Meco. Et coepit Epus Baturicus inquirere ipsam commarcam totam per omnia, quemadmodum eam Tessilo dux (Bajoariae) renovans anterioris (patris sui Odilonis) traditionem beato restituit Emmeramo (i. e. Sedi Epli) pro sua suorumque anima parentum. Et cum hinc et inde plura loquerentur tam qui iniuste possessam et tanquam praeceptam eandem habuerunt, quam hi, qui iterum beato Petro et sancto Emmeramo justitiam suam cupierunt juxta legem Baioariorum, surrexit Baturicus Epus, et Rodolt cum Pettone et Hiltiroho, et venerunt primitus contra Occidentem ad illam stirpem, quam Geuuinahare iniuste usurpatam habebat, usque ad ipsum rivum Geuuinaha, et ibi dixit Rodolt et Petto, quod commarca Baturici Epi debuisset esse ad illam domum dei, contra meridiem sursum juxta rivum usque ad illum locum, ubi ipse rivus exoritur, et inde Rodolt et Petto duxerunt Baturicum Epum contra orientem usque ad Marclaha, et dixerunt, quod commarca ipsius Epi Baturici deberet venire in medium rivum, hoc est in Marclaha; et inde duxerunt eundem Epum, ubi ipse rivus in eodem monte oritur, et dixerunt Rodolt et Petto: Ista commarca debet esse per istum medium montem Posun, id est de eo loco, ubi Marclaha in Regan fluvium cadit, usque ad jam dictum locum contra meridiem, et deinde per medium montem in orientem usque ad eum locum, ubi ipsa Geuuinaha exoritur; et inde in orientali parte ipsius aquae us que ad flumen Regan, ubi ipsa Geuuinaha introit in Regan. Tunc dixit

Rodolt et Petto: Nos audemus hoc dicere et confirmare, etsiamsi fuerit coram domino Imperatore, quod ista omnis commarca, sicut hunc eundem Epum Baturicum circumducentes consignavimus, debet consistere cum omni justitia ad sanctum Petrum et sanctum Emmeramum in traditione ducum, qui istam patriam possederunt.

Haec sunt nomina eorum, qui audierunt rationem istam, et cavallicaverunt (circum equitaverunt) illam commarcam et fuerunt in ista pireisa itinere die Mercurii 19 Kal. Jan. Baturicus Epus, Uuelo presbyter et Monachus, David presbyter et Monachus, Folrat presbyter, Cooperht presbyter et Monachus, Hunrih Monachus, item Rodolt, Petto, Hiltiroh, Immo, Paldram, Pilinc, Meiol, Fridaperht, Welagrim, Cotaperht, Avo, item Cotaperht, Amalperht, Radholf, Irminolf, Paldrich, Irminperht, Mauri, Waltrih, Unlaz, Cunzo, Folchuni, Ogast filius Pettonis, Uuillibato, et caeteri plurimi. Elinhart scripsit.

Num. XXI. 821. 2 Dec. Ex Diplomatario:

Sigifridus abbas ad Ilmam quaedam loca et Ecclesias cum colonis et mancipiis sancto Emmeramo, ubi venerabilis vir Baturicus Abbas et Episcopus prae

--

sens Rector esse videtur, tradit, ea tamen usque ad mortem
suam in beneficio habiturus.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Dum nos divina Clementia in praesenti seculo gubernat, oportet, ut de futuro etiam cogitemus, ac dum in nostra potestate res nostrae constare videantur, eas ob amorem Dei ad loca Sanctorum manu et voluntate propria condonemus, ut, cùm pius examinator in Judicio venerit, exinde mercedem habeamus. Quàm caduca enim sunt hujus vitae tempora, quamque citò finiuntur! Ego indignus servus servorum Dei, Abbas Sigifridus mente, ac corde pertractans, inscius, quid ventura pareret dies, subitò animo incidit, ut salutem animae meae, patris, nec non et genitricis, caeterorumque, quorum datione et auxilio locus idem constructus esse cernitur juxta flumen Ilma in Dei amore, et B. Benedicti, trado ad Sanctum Hemmeramum propria mea, quae haereditario jure mihi successerunt, hoc est: primitus ad Hlutirinbach (modo Lautterbach propè Geisenfeld) Ecclesiam cum curte, et domo, et omni aedificio, cum manentibus et singularibus mancipiis, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, earumque decur

sibus, quicquid etiam dici potest, tam cultum, quàm incultum. Item Beffonem, et uxorem ejus Mezhildam, Balduinum, et Kersunidam ejus uxorem simul in uno domo manentes, per meae manus dationem cum mancipiis suis Wunigodo, Mezhildam, Hittam quoque, ac Bobilam contrado ad S. Hemmeramum, ubi venerabilis vir Baturicus Abbas et Episcopus praesens Rector esse videtur, Item Elilandum cum uxore sua Rutruda, Vvaalthadum, Viam, et Folchildam, cum omnibus ad se pertinentibus simili modo condono, tertium adnectens manentem Rihbertum nomine, et Odilam uxorem ejus cum mancipiis his: Alla, et Meginraat, item Alla. Quartum etiam dono, nomine Biubgisum et Brunhildam, Hrudhardum, et Vuolfmotam. Quintum verò, nomine Vuolf bertum, et Deothildam uxorem ejus, similiter, ut supra notatum est, cum mancipiis his: Asila, Drudolf, Fastmunt, ad praefatum locum condono. Ceizfridum quoque, et Tagabirgam uxorem ejus; nec non Vuolfhardum, et Asilam, et Rhifri dum. Septimum verò Berittgisum et Vuolfburgam uxorem ejus, nec non et Vuestrahiltam. Octavum verò Ebarhardum, et Deothildam uxorem ejus, atque Bumannum, Bettam, Vuolf brinnam, et Vualtbrinnam. Nonum quoque Berthridium cum uxore sua Berhtheida, nec non et Vuschmundum, Hortholfum, et Vuolfihildam cum omni posteritate sua. Decimus verò eşt Albuni, et Irphila uxor ejus, Werinris, Adalfrid, Rihsuuind, Mahtleip, Rhifrit. In undecima domo est quidam ingenuus Faber, Afbaldus nomine, cujus uxorem et infantes donamus. Nomen uxoris Kisa, et infantes sunt Liubuni, et Engilburc Sed et nomina mancipiorum intra domum haec sunt: Rihheri, Herirat, Adalfrih, Ruodmund, Albrih, Meginheri, Fatuni, Cundheri, Wolfperht, Rihhart, Adnheri, Rantuuic, Ostheri, Vualthart, item Denegio, Denchila, Atta, Berhtflat, Liuplind, Harcmot, Adalhilt, Hasnat, Aotunh, Albuniz, Frideric, Haatburc, Suidburc, Amalthrud, Berhuuar, Liupdrud, Rathrud, Randni, Suanahilt, Adalburg, Roduuar, Etkilind, Vuentilsuuind, Bertha. Item etiam, ut supra, trado ad Bevinhuson Ecclesiam cum domo, et curte, et omni aedificio cum manentibus seu mancipiis. Primum Liubrandum, et Reginhiltam uxorem ejus, Erinbertum, Vueribertum, atque Rih swindam; item Ecotmarum et Adalrinam uxorem ejus, Bunno, item Adalbirin; item Vuinibaldum, et Vuillihiltam, Vuolimundum quoque, et Cunduuaram uxorem ejus una cum his: Vudamot, Hermot, Adalfrid, Aotlind, Berani, Batahilt, Mereburc. Similiter Engiradum, et Erchandrudam uxorem ejus, et Rihhiltam, Henricum quoque cum

[ocr errors]

ómni possessione sua, cujus tamen uxor non est mea. Infra verd domum sunt haec mancipia: Adnfrid, et uxor ejus Irmintrud, Atto, Erih, Nidrih, Niphfthart, Cundolf, Tatila, Albni, Reguuih, Bertihart, Herhi, Sumuni, Ludegis, Kisalmot, cum omnibus, quicquid in eodem jam dicto loco videor possidere eodem modo, ut superiùs per omnia sunt comprehensa. Similiter ad Ilme vico trado Ecclesiam cum his, qui adjacent absque domo, per omnia, ut supra, id est: Berafridum, et Engilwiham, nec non et Erpholdum, Deotwiham quoque et Rihdrudam; item Vualdolfum, et uxorem ejus Beraniam una cum Vuichario, Reginhildam, et Rihhartum, Vuillihadum quoque et uxorem ejus Rodlindam, atque Sigifridam, et Ablindam; nec non et Holtum, et Hittam uxorem ejus cum Vuolf hario et Totila. Ad Rodgeltingam verò similiter Ecclesiam cum domo et omni aedificio, mancipiis, et manentibus, id est: Vuolfbero, Adalhilt, Vuolfirmunt, Ratliub. Item Reginhelmum, Kerhardum, Reginhel, Frewihib. Dabo etiam Irminbartum, et Atta uxorem ejus, Matonem, et Aldrunam. Item Rihhelmum, Blidkerum, et Amalbirgam, Rihmundum quoque, Ceizwiham, et Lanzonem, similiter Vuolfuni, et uxorem ejus Reginleibam, Betonem, Humbertum, Sigidrudam, et Erchandrudam atque Engildrudam, item Sigidrudam et Magantiam, seu Cundwiham. Unde et trado Vuaningum cum Ceizura uxore sua, cum Freidone, et Taomgiso, Randrud, Rizla, Rihflata, Regin flat. Item Liubunam et uxorem ejus Kerswindam, et Adalbero, Adalhart, Cotacalc, Hunburc, Deotburc. Haec sunt mancipia in domo: Arnihho, Liubker, Horserat, Ratilo, Berades, Hecwilind, Ilina, Vueltinswid, Hiltibirc, Frewipreht, et per omnia, sicut superiùs notatum est. Ad Tomalingum casam et domum cum aedificio cum Malabald, et Gallana, Engilberto, et Vhhana, et mancipia in domo Ludigis Kerhelint, Cunrio, Heredrud, Atta, Samdrud. Ad Hittinhoven domum et curtem, et mancipia in domo Hugileih, Immo, Alphast, Ceizo, Hanetini, Ediram, Vueltinswind, Raodrud, et per omnia ut supra. Ad Vuestinsteri etiam Vssonem, et Justinam sororem ejus, nec non et ad Phaldorf casam cum curte, et mancipia Vuaning, Rodamra, Billunc, et Tafolchuni, et item Folchuni, et reliqua, ut supra. Ad Suabiluuis Albradium cum uxore sua Egilberta, et fratrem Albrati, nomine Sigoldum, Bilihilt, et Caozbirc. Sed et ad Monasterium Ilmae dono mancipia ista, id est: Vuenilo, Berhtker, Ceizuni, Caozrat, Eotheri, Rodolt, Vicram, Herimaot, Nordperht, Matholf, Vuolfkrim, Deotperht, Vuoluuolt, Betoca, Ozberht, Reginfrid, Adalminti, Alo, Vuolfgrim, Adalolf, Aotker, Adalrih

« AnteriorContinuar »