Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ducibus prioribus extra Urbem translatam ad Martyris videlicet S: Emmerami basilicam, intra Urbis eiusdem muros constitutae beati Petri apostoli Sub Simperto Epo restituit Ecclesiae; locum autem Martyris in patrocinium sui honestavit munificentia regali, subdens eum illí, qui ibi inthronizatus fuerat Sede Pontificali.,,

Quae heic de exemptione adduntur, antiquitate plane carent, et correcto hoc Arnolfi loco, corruunt plurima, nisi aliunde probentur. Simpertus quidem beato Emmeramo basilicam novam ampliori bus spatiis et propensiore sumptu construxit ac ornavit teste Arnolfo L. II. p. 133. ap. Basnag. sed quod in translationem Sedis consenserit, seu quod haec translatio revera facta fuerit, nullo antiquitatis testimonio probari potest. Ruunt igitur ea, quae Hansizius in Prodromo p. 54. attulit, et ruit responsio abbatialis in Dissertatione de ortu et libertate monasterii sci Emmerami p. 118. etc.

Num. VIII. 791. 1 Sept:

Helmuuinus tradit res suas in Hedinpah Sancto Emmeramo, in prasentia, Sindperti Epi et monachorum.

Pez l. c. 82.

Divino oraculo, Sanctorumque praecedentium exemplis instigatus ego Helmuuinus cogitans cogitavi, qualiter vivunt aeternaliter, qui cum rebus corruptibilibus aeterna adquirunt sibi gaudia. Idcirco in honore dei trado et transfundo sancto Emmeramo, quicquid habere videor in loco Hedinpah, terram et prata cum silvis, aquis, aquarumve decursibus, cum omnibus utensilibus, cum mancipiis et pecoribus, et hoc ago, atque firmabo in praesentia Sindberti Episcopi, et monachorum sub crypta sancti Emmerami. Acta est haec traditio anno XXIII, regnante Augusto Karolo *) die Kal. Septembris. Isti sunt testes: Aetuperht, Hruotaoz, Cundalperht filius meus, Immo, Caozperht, Cuniperht, Starcholf, Nidhart, Aogo, Aopi, iussusque a domino Sindberto ego Taugolf scripsi hanc traditionis Kartulam.

Carolus magnus die VII. Idus Octobris regnum auspicatus est a. 768. Annus igitur eius XXIII. caepit 9 Oct. anno 790 et excurrit per annum 791 ad diem usque 9 Oct. Nofabile autem, quod heic vocetur Augustus, haud dubie ob dignitatem, qua dudum fuerat ornatus, Patriciatus seu Consulatus Romani.

Num. IX. 792. 22 Jul.

Fosco Ecclesiae Sancti Emmerami tradit proprietatem suam in pago danubii in locis Prama et Linthart, ad Sunichinga et Hronaga.

Pez 1. c. 84.

Plagarum densitatibus, iam multiplicatione crescentibus finis. mundi atque interitus adpropinquare dinoscitur, hocque ego Posco animo meo revolvens cogitavi aliquid pro remedio animae meae, vel parentum meoruin dispensare ad Ecclesias Sanctorum de rebus perituris, ut per illorum Suffragia peccata mea minuantur, et praemia dentur aeterna. Idcirco sacrosanctae Ecclesiae dei, quae constructa est in honore sanctorum, beati scilicet Emmerami et S. Georgii, caeterorumque Sanctorum in loco, qui dicitur Reganesburc, ubi vir venerabilis Adaluuinus Praesul esse videtur, *) trado atque firmabo donatumque in perpetuum volo, quicquid mihi pater vel parentes mei dimiserunt in pago danubii in locis, quae dicuntur Prama et Linthart, ad Sunichingas et Hronaga, omnia ex integro trado, terram cum domibus et mancipiis, silvis cum campis et pratis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, quicquid dici vel nominari potest, et ego usque dum vixero, spoliatus esse non debeo: post quoque meum discessum liberam habeat, qui praeest Ecclesiae, potestatem de hac re. Siquis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse aut aliquis de cognatione mea hoc rumpere tentaverit, iram dei se sciat incurrere et cogente iudice auri libram cum 2. argenti ponderibus persolvat, et quod repetit, irritum sciat, quia sub testimonio nobilium virorum firmavi Sanctis Dei. Isti sunt testes; Ainhart testis, Peto testis, Lantfrid clericus testis, Uualtant testis, Uuanini testis, et in conspectu Monachorum, quorum nomina sunt Adalo, Taugolf presbyter, qui et hanc traditionem scripsit, Mardhetin presbyter, Witupald presb. Addaleoz. Actum est hoc anno XXIIII. regnante domino Carolo Rege francorum etc. XI. Kal. Augusti,

*) En Monasterium S. Emmerami Epo subiectum, hinc cathedrale.

Num. X. 794. 22 Febr. Ex originali.

Caroli M. Diploma, quo Monasterio S. Emmerami quaedam prata confert contigue

Carolus Gratiâ Dei Rex Francorum et Langobardorum et Patricius Romanorum. Quidquid enim ob amorem Dei locis Sanctorum venerabilium benevola deliberatione cedimus, vel condonamus, hoc nobis ad mercedem animae, seu stabilitatem Regni nostri pertinere credimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos propter nomen Domini, et aeternam remunerationem, seu pro opportunitate Servorum Dei donamus ad Ecclesiam, quae est constructa in honore Domini nostri Jesu Christi, et Sancti Hemmerami Pontificis, et Martyris juxta muros Civitatis nostrae Reganesburgensium, quo pretiosum ejus requiescit Corpus, ubi est Congregatio sancta Monachorum, donatúmque in perpetuum ad eundem sanctum locum esse volumus; id est: à parte meridiana ipsius Monasterii terram cultam et cultam; jugera ducenta, sexa. ginta et sex, et de prato in totum juxta fontem, cujus vocabulum est Urvarius, ubi potest colligere foenum Carradas quinquaginta octo. Est autem spatium longitudinis de sepegyro ipsius Monasterii posita usque ad ipsum fontem perticas decem pedas quadraginta XII. et de ipso fonte sursum in monte perticas centum XL. et septem, et supra ipso fonte habet in latitudine de via publica usque ad aliam publicam perticas centum quinquaginta, et in medio spatio de ipsa via publica usque ad aliam viam, noviter factam, perticas centum XL; juxta sepem verò Monasterii, ubi latissimum est, perticas ducentas, septem. Haec autem omnia, superiùs comprehensa et designata, salva justitia caeterarum Ecclesiarum Dei, sicuti nostra videtur esse possessio vel donatio, ad jam dictam casam Dei pro futura salute plenius concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut Adaluuinus Episcopus, Rector ejusdem Cenobii, *) suique successores, qui fuerint Rectores antedicti Monasterii S. Hemmerami, vel Monachi inibi sub sancto ordine consistentes supra scriptam terram et prata per loca et confinia designata deinceps per hanc nostram auctoritatem, atque confirmationem perennibus temporibus ad partem saepe dictae Ecclesiae teneant, atque possideant, ita, ut Christo propitio in eleemosyna nostra ad ipsam casam Dei perpetua

*) In Originali locus,, Adaluuinus Epus, Rector eiusdem Cenobii,, erasus, ac positum fuit,,Apolonius abbas et rector eiusdem Cenobii.„,

liter proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus Domino auxiliante melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annulo nostro sigillari iussimus.

Signum Caroli gloriosissimi Regis. (Monogramma.)

Ercambald ad vicem Radonis.

Dat. VIII. Kal. Martii, anno XXVI. et XX. Regní nostri. Actum super fluvium Moin in loco nuncupante Franconofurd in Dei nomine feliciter amen.

Sigillum interius impressum illaesum extat,

Num. XI. Circa annum 802. 4 Aug.

Adaluuinus Epus Ratisbon. tanquam Missus Caroli Augusti eum Arnone Archiepo Salisburgensi dirimit litem inter Irminfridum, et Attonem Epum frisingensem.. Vid. Meichlbeck hist. frising. I. 87. –

Num. XII. Circa a. 802. 4 Aug.

Idem Epus Adaluuinus inter Attonem Epum frising. eiusque advocatum Lantfridum ex una, et alium Lantfridum ex, altera parte dirimit litem. Vid. Meichlbeck I. 88.

Num. XIII. Circa a. 803. 11 Jun

Engilfrida Sanctimonialis coram Epo Ratisbonensi Adaluuino agit Ratisbonae contra Epum frisingensem Attonem.

Vid. Meichlbeck I. 90.

Num. XIV. 808. 14. Octobr.

Wirut, Gisilmar et Wentilmar sancto Emmeramo in praesentia Adaluuini Epi donationem ad Vischaha factam confirmant.

[merged small][ocr errors]

In christi nomine. Cogitando cogitavimus vitam istam et vitam, quae post istam sequitur, placuitque nobis, ut cum rebus vitae huius partem adipisceremur aeternam. Idcirco tradimus et firmiter firmamus ad S. Emmeramum pro remedio animarum nostrarum et patris nostri Elis, commarchiam nostram in loco, qui dicitur Eolves-pah usque ad Vuisaha, indeque usque ad Uuintarpah, et inde tendens usque ad duos tumulos, et usque ad supradicta loca Avarorum (i. e. Austriae). Isti sunt testes: Sacco, Hamadeo, Sahmar, Hitto, Uualtheri, Geruuin, Meginhart; et alia die firmata est haec traditio coram Aodulfo Comite (et Ratisbonae Praefecto), Cotaramo Comite, Anto, Arnolt, Eto, Meripoto, Plidker, Uuitraat, Helmrich, Kerperht, Cotahram, Ambricho, Crumpald, Eparhart, Utto, Husuuart, lustus, Adalo, Poppo, Immo, Billunc, Unroh. Firmamus autem nos hanc traditionem ego Wirut, et Gisilmar, et Uuentilmar in Ecclesia sci-Emmerami in praesentia Adaluuini Epi, offerimusque servum nostrum cum omnibus utensilibus suis nomine Gereloh. Facta est haec traditio anno VIII. Augusti Karoli, XVIII. Kal. Octobris, et ego Thaugolf presbyter scripsi.

Num. XV. 810.

Adaluuinus Epus Ratisbon. quà abbas Coenobii sancti Salvatoris suscipit

donationem Comitis Ekkeberti.

Pez l. c. 200.

Igitur in dei nomine ego Ekkibertus per misericordiam Dei Comes pro remedio animae meae, et remissione peccatorum meorum, ut in futurum veniam consequi merear aeternam, tradidi atque vestivi Vassum meum Deotpertum, qui manere videtur in pago, qui dicitur Folcfeld, (in quo sita hodie Bamberga,) de rebus proprietatis meae, quas habere visus sum in pago, vocabulo Rongewe (confini pago Volkfeld,) infra ipsum heremum, quicquid mihi in eodem loco traditum fuit, ubi duo flumina, quae vocantur Piparodi (Pipera et Rota) confluunt, ut ipse supra dictus meus missus Deotpertus easdem

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »