Imágenes de páginas
PDF
EPUB

huc quidquam attulerunt. Sed hic philosophos vides, non umbraticos magistros suaeque artis professores et doctores, quales Romae tum erant Artemidorus, Epictetus, multi alii; imo homines inductos in forum et iudicia publica, leges ac iura citantes, atque adeo scenam omnem plane instructam iudicialem in modum. Vel hoc licet mirari: attamen alterum multo magis, quod subito his dimissis, qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, statim a v. 65. deflectit ad contrarium genus, sicque mutat ingenium, ut pro philosophis, turpitudinem vultu dissimulantibus, nunc prodeant alii, qui infamiam quamlibet palam habent, et parum absunt, quin etiam flagitia sua cupiant in acta referri. Addit postremo illud monstro simillimum, quod viros, nobilissimis gentibus ortos, non pudet, quo placeant Domino, vulgo inspectante, arenae operam dure ac volutari in servilibus ludis gladiatorum. Debent haec quidem disiuncta videri: in quibus conciliandis tamen apparet felix audacia poëtae et non vulgare ingenium. Aperienda est via ad intelligendum elementis rerum explicandis, quae huic Satirae scribendae opportunitatem atque materiam dederunt. Et primum, id quod vulgo negligentissime faciunt, accurate animo informemus faciem temporum, in qua quidem repraesentanda totum Satirae argumentum versatur, quoque omnis refertur et indignativ et cogitatio scriptoris. Ecloga haec cum tota referat tempora, sive, ut novo modo loquimur, genium saeculi Domitiani, tum aut scripta est adhuc imperium tenente Domitiano, et interea scriniis retenta ; aut statim post caedem tyranni: ut certum videatur, Satirarum, quas quidem edidit Iuvenalis, tempore primam omnium esse habendam hanc nostram. Praecipue sunt memorabiles versus 29—33., in quibus quodammodo spirat, si dicere licet, argumenti anima, et viget recens asperitas ex mupera atrocitate facinorum. Domitiani hic notari infamiam, sine controversia demonstrat additum nuper, rem plane significans, quae erat proxime commissa, quamvis fortasse plurium intervallo annorum; quae est sermonis consuetudo in talibus ponendis adverbiis. Accedit huc confirmatio et loco Plinii Epp. IV, 11, 6, res peraeque coniungentis, quum Domitianus Corneliam, Vestalem Maximam, specie incesti defodi imperasset: Nec minore scelere, quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, quum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum, verum etiam occidisset: nam vidua abortu periit. Quibus in verbis extremis, de veritate lectionis vidua, non debebat praetermitti utilis annotatio Reimari ad Cass. Dion. p. 1102. l. 82. Posita Iuvenali plurativa ex vero sic intelligunt, Iuliam non unum, sed plures fecisse abortus (nam minime inaudita Latinis abortivi significatio, quae ponitur pro abortu); nec refellitur id saltem collatis mentionibus ceterorum scriptorum, et satis credibile fit diuturnitate foedae Imperatoris cum Iulia habitae consuetudinis: qua de memorat Cassius Dio LXVII, 3, et ipsos annos computat, nimio, ut multis in aliis rebus, acumine, Dodwellus Ann. Quintil. p. 127. Fecit tamen poëta fortasse benignius, turpe facinus numero augens, quemadmodum loqui solemus indignabundi. Nobis Dioni sufficit credere, a quo scelus refertur ad annum V. C. 836. post C. N. 83, quum annum iam tertium Flavius ultimus semianimum orbem laceraret. Sed non obscure ipse arguit Iuvenalis, hoc codem tempore factum fuisse, ut Principis edicto leges amarae in usum revocarentur: itidemque rem colligit Dodwellus l. c. De his legibus revocatis nihil praeter incertos rumores conferunt ad Iuvenalem: quod minus miramur in tanta, tam hodie pervulgata, neglectione Juris Romani scientiae. Non solum reductam legem Iuliam, verum

quibusdam etiam accessionibus auctam Domitiano, unus satis docuit Io. Guil. Hoffmannus ad L. Iuliam c. IX. §. 5, non tamen in eo satisfaciens, quod paene nullam ob causam eidem anno tribuit revocationem, quo Domitianus IX. Consul fuit, hoc est ei ipsi anno, quem meliorem ob causam diximus antea. Iam vero intuenti teterrimum vultum istorum temporum, ad animum incorruptum. nihil accidere poterat intolerabilius nihilque acrius indignationem movere, quam quod tyrannus, qui bellua esset, non homo, et ad genus omne flagitii turpitudinisque natus esse videretur, dum quotidie ipse dirissima summae infamiae exempla praeberet, simul tamen severus virtutis vindex ac morum per orbem corrector restitutorque videri vellet. Adhuc ab Augusto inde Imperatores, licet reliquis in se translatis muneribus, tamen plerique Censuram, omnium honorum longe maximum (κορυφὴν τιμῆς ἁπάσης καὶ πολιτείας ἐπιτελείωσιν, ut dicit Plut. Cat. mai. c. 16.), noluerant saltem nomine, quod esset invidiosum, usurpare, et quamvis re habentes potestatem Censoriam, non tamen verbo dici iactarique Censores. Vide Fabric.ad Dion. p. 714. l. 85. et multo magis Spanhem. de pr. et usu num. Vol. II. p. 472 seq. ed. Lond. Nunc vero denique Domitiamus surrexit Censor Perpetuus et Censoriae potestatis impudentissimus ostentator; idque maxime ab a. V. C. 838. p. C. N. 85. V. Dion. p. 744. l. 84 seq. et iterum p. 1404. 1. 19. (τιμητής δὲ διὰ βίου πρῶτος δὴ καὶ ἰδιωτῶν καὶ αὐτ TOXρZTÓρa)v ÉXELрOτovhon) propter annum autem, notata ex numis ibid. l. 18., sed praecipue de re tota Spanhem. p. 478. Hic igitur novus atque eximius promtae adulationi locus inventus erat, et, quem totus orbis exhorrescebat, eum multi concentu suavissimo consalutabant Censorem maximum, Censorem sanctissimum; inque his Quintilianus IV. Prooem. 3, quem tamen belle excusat mitis sapientia Gesneri: Concedendum est, inquit, homini beneficiis et metu devincto. Quemadmodum autem illis versibus haec maxime petitur contemtissima in tali Principe Censoriae simulatio severitatis, per quam latae contra libidines leges ac nuper ambitiosius revocatae magnam iudiciorum et condemnationum frequentiam praebere coeperant, ita, nisi nos nostra plane fallit opinio, ex ea re ipsa potissimum est tracta huius vis omnis ac materia Satirae. Exstabat scilicet clarum exemplum Principis, qui, Censoris titulo in perpetuum sumto, modo fortiter correctionem morum flagitiorumque coërcitionem susceperat (Conf. Sueton. Domit. c. 8.): quod quidem exemplum tum facile multi, quo plus ipsi essent perditis moribus, eo acrius vehementiusque imitabantur; et mox certatim personati Catones, Principis coelestem auctoritatem (coelestia iudicia praedicat Quintil. loc. cit.) Dominique, sanctissimi Censoris videlicet, divinum exemplum testantes, ipsi etiam vultu et loquela Censoriam gravitatem mentientes, forum et iudicia occupabant, ut ex lege Iulia maxime mulierum crimina et adulteria publicis accusationibus perse、 querentur. Sane iam dudum foedissima adulteriorum licentia et consuetudo Vrbem invaserat: magna erat in feminis morum pravitas; sed etiam in viris maior et effrenatior: quanto igitur invidiosius se effercbat proterva istiusmodi simulatio accusatorum! Illuc redeunt plura Satirae loca, quae sententiam habent aut obscuram aut ambiguam, nisi ad talem rerum speciem accepta; quorumque vis omnis sita est in simulatione vultus Censorii, ad Imperatoris exemplum isto tempore Romae vulgata. Sic statim initio Satirae v. 2. Quoties aliquid de moribus audent, h. e. de morum correctione: deinde v. 40. Tertius e coelo cecidit Cato: v. 63. vexat censura columbas: v.. 121. censore opus est, aņ

aruspice nobis? In quibus locis verba ipsa rem clare indicant, quam hic intelligi volumus. Itaque totum carmen est tinctum acerbissimo sensu poëtae stomachantis odiosam affectationem sanctitatis et gravitatis, qua illa actate et ipse Princeps furebat, et furcbant multi alii, coelesti exemplo vitiis specieque simillimi. Nunc vero horum ipsorum severae legis proclamatorum rationem necesse est intueri paulo acrius, ut plane appareat, illos homines esse illustri loco natos, atque primorum in civitate ordinum, Senatores et quoslibet nobiles: quales perditis quibusque temporibus primi fere exsistere solent auctores corruptelae ac turpitudinis, ab ipsis deinde ad vulgus manantis ; quod Iuvenalis ipse dicit, nimirum edoctus experientia, v. 78. Dedit hanc contagio labem Et dabit in plures. Nobiles tantummodo agnoscunt in parte carminis extrema, ubi errare nimirum nemo potest, inde a v. 143. Ceteroquin, re ignorata, non potuit recta esse interpretatio. Ita Sextum v. 21. Stoicum putant: ubi, quod unice verum est, monstrat docta brevitas veteris scholii: Sexte, Senator. Mox v. 67. et 78. nescientes, quid faciant Cretico, postremo iudices intelligi iubent; quamquam hoc vel propterea falsissimum est, quod idem Creticus eodem in versu perorare dicitur et paulo post. v. 71. agere, atque eidem etiam v. 75. 76. iudex cum teste opponitur. Et hoc quoque in loco verum continet vetus scholium: "Cretice: hoc nomine vel quemlibet nobilem significat, vel Iulium Creticum, qui sub Caess. inlustris causas egit. Illud prius tenendum esse, docet ipse Iuvenalis iterum posito nomine VIII. 38. ne tu sis Creticus aut Camerinus: et ibi rursus scholium bene: Ne sis tantum nominibus nobilis. Iam demum

nerus,

de philosophis erit perspicuum, quale genus poëtae sit obversatum. Vt Stoicus non est is qui Sextus nominatur v. 21., ita haec tota pars Satirae v. 4—65, nec Stoicos spectat, nec Cynicos, neque omnino tales sapientiae professores, ad quos Vrbe Italiaque eiiciendos tunc novum Domitiani edictum pertinebat. Neque ad rem quadrant verba Quintil. I. Prooem. 15. de ostentantibus ex professo philosophiam. Alius est autem, qui egregiam lucem afferat, locus eiusdem scriptoris XII, 3, 12. ubi notantur homines pigritiae arrogantioris, qui, subito fronte conficta (haec vera lectio) immissaque barba, paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti, captarent auctoritatem contemtu ceterorum. Ad quem locum apparere ait Geshic etiam peti invisos Domitiano philosophos. Imo respici eosdem apparebit, qui Iuvenali v. 9. dicuntur tristes in publico, domi obscoeni; v. 4. indocti, simulatores quidem, sed tamen rudes praeceptorum, quippe qui vix primis labris attigerunt aliquot scholas, multum arrogantiae ex iis, sapientiae parum, haurientes ; v. 52. strepitu fora moventes, in iudiciis, non in scholis versantes ; non denique Stoici, sed, verbo significanter rem cxprimente, Stoicidae, tamquam filii aut potius simiae philosophorum. Atqui inter hos ipsos et philosophos tantum discriminis erat, ut illis nullum aliud genus in civitate magis fuisse videatur obsequiosum et dilectum Imperatori; dum hi quidem, qui publice scholas habebant, ceterum longe a foro iudiciisque abhorrentes atque inde etiam legitima civilium munerum vacatione disiuncti (v. auctores nominatim commemoratos ad Plin. Epp. X, 66, 1.) contumaciae causa iam a principatu Augusti (ad quem praeclara ca de re Maccenatis sunt verba apud Dionem p. 689. l. 48 seq.) suspecti Caesaribus erant, et post Vespasianum iterum Domitiani odio Italia expellebantur. Illa igitur, promta serviendi adulandique facilitate satis tuta ab exilio, natio plerumque nobiles erant et Senatores; quo prae

ter reliqua etiam ducit v. 129. ille clarus genere atque opibus vir: verum hi ommes rursus divisi in duas partes diversas: pars ex nwywvos copol, quorum hispida membra quidem et durae per brachia setae promittebant atrocem animum (v. 11. 12.), in quos adeo Tullianum valcbat illud Stoici paene Cynici Cic. Off. 1, 35; contra alii venusti ac delicati vestituque et universo corporis habitu ad omnem munditiem expoliti, Stoici paene Epicurei, quique cultu et amictu Antonio, quam Zenoni aut Chrysippo, similiores se ostendebant. Ad hos paulo abruptior transit oratio a v. 65, quos tamen non esse a Stoicidis seiungendos, nisi mox Creticus doceret v. 77. acer et indomitus libertatisque magister, videlicet Stoicae, id intelligi ex omni sententiarum contextu oporteret. Ceterum in superioribus etiam nonnulla moris Stoicorum habent signifitionem, quae vulgo minus animadvertuntur. Stoicae disciplinae assectatores male audiebant ab infami libidine, ut molles et catamiti (zatwμádioi, quae est origo vocis Latinae, Lexicographis ignota): пaidoñîñaɩ appellati ab Hermia in Iambis ap. Athen. XIII. p. 563. E. ubi statim ipse Athenaeus, Antigono Carystio auctore, addit: καὶ τοῦτο μόνον ἐζηλωκότες τὸν ἀρχηγὸν τῆς σοφίας Ζήνωνα τὸν Φοίνικα, ὃς οὐδέποτε γυναικὶ ἐχρήσατο, παιδικοῖς δ ̓ ἀεί. Conf. Diog. Laërt. VII, 13. ex verissima emend. Schweigh, anim, in Athen. T VII. p. 36. et sic verba Herculis dicta sunt v. 20. grandia quidem ac magnifica, qualibus Hercules uteretur, ut exponunt; sed cum respectu ad Stoicos paene Cynicos, qui Herculem se imitari dicebant, ad eiusque personam cum reliquum habitum, tum vero etiam vocis sonum et granditatem verborum conformabant v. Menag. ud Diog. Laërt. VI, 2. Rem candem Hermias expressit apud Athen. I. c. vocabulo apto et elegante rpayudɛi», quique ibidem Eróaxes vel Zrózzes per contemtum, tanquam Stoici pusilli sive Stoiculi, dicuntur, eos iam Grangaeus haud indocte cum Iuvenalis Stoicidis comparavit: non tamen adeo certam putamus scripturam, quae nunc Athenaei in libris vulgata est, ut de illius integritate nihil amplius quaerendum videatur.

Haec omnino probabiliora sunt, quam sententia et Crenii, qui in animadverss. philol. et hist. P. XIII. p. 17. versus 1—65. retulit ad collegium a Domitiano Minervae institutum, et omnium poëtae interpretum, qui eos spectare putant ad philosophos tunc temporis viventes atque propter morum pravitatem Vrbe et Italia expulsos edicto Domitiani (qui tamen maius in philosophorum pertinaciam et libertatem loquendi, quam improbitatem et vitia, odium habuisse et hoc illi praetendisse censendus est; de quo vid. Sulpiciae Sat.); nam in verbis potius convenire, quam ad rem quadrare videntur similia, quae de philosophis dixere Quintilianus ( potissimum in Prooem. lib. I. Inst. Or. §. 15. Veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse, et, ut praeceperunt, etiam vixisse facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt: non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant), Lucianus in Cynico, Timone §. 54-58, Nigrino, Hermotimo aliisque dialogis his similibus ( Lucianus enim praecipue philosophis tum viventibus infestus erat eorumque vitia miro pas sim sale perfricuit), Gellius I, 2. IX, 2. XIII, 8. (vitia facundissime ac cusant, intercutibus ipsi vitiis madentes) XIII, 23, Martialis IX, 47. al. 48. in Pannicum, et alii, quos Iacobs ad Anthol. Gr. T. I, P. I. p. 134. Gataker, ad M. Antonin, p, 277, et Wetsten, ad Ep. Pauli ad Rom, II, 24,

laudarunt, inpr. vero Dio Chrysost. in oratione Alexandriae habita nepṛ oxkparos, quam huic Sat, ex asse respondere dixit Henninius.

Vitra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem

Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum; quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias: nam perfectissimus horum est, 5
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit,

1. decet pro libet 16.

2. Heinrich annotationem meam in ed. min. poëtae, quam corruptam esse aequi lectores et minus malevoli suspicabuntur, non incuriae meae, nedum typographi, sed summae potius inscitiae tribuit et in literis miseriae; ideoque dolet vicem iuventutis scholasticae, tali magistro in disciplinam traditae. Ego contra ex animo gratulor tum literis de tanto viro, tum maxime adolescentibus, quorum et ingenium et vita in academiis a tali humanitatis Professore formabitur, quique non tantum stupentes subinde dicent: en octavum Sapientum! sed primi quoque ac laeti hoc saeculo, quo vitia vigere dicunt et, aeque ac illo Iuvenalis, multa de moribus audent, Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, succinent Laroniae cuidam, clamauli Felicia tempora, quae Te moribus opponunt! Tertius e coelo cecidit Cato! Neque etiam est, quod porro misereatur vir bonus adolescentiae nostrae, cuius institutionem iam dudum aliis commisi. — Qui vero ea, quae ille dicit de sagacitate et inventis suis, quorum nonnulla aliquamdiu reticet, ut salivam moveat lectoribus, de levi gloriolae detrimento,

quod aequo animo laturus est, si aliquis ipsi praerepturus sit inventum suopte acumine, de interpretibus poëtae omnium rerum insciis et in primis Juris Romani, qui haec, inquam, legerit et his similia, nesciet profecto, utrum magis praedicanda sit modestia eius et humanitas, an sapientia nusquam errans et commoda aliquamdiu, quod ipse profitetur, literatissimi Collegae atque ICti admonitione adiuta.

3. similant scribendum videtur pro simulant, usu quidem invito ac refragg. Diomede I. p. 362. Gron. Diatr. Stat. c. 6. et Ernesti ad Cic. Invent. 1, 28. Tac. Germ. 9. et Agric. 10. sed etymologia ac vi verbi id postulante et faventibus libris, nonnumquam omnibus, v. c. in Tac. Germ. c. 9. Adsentiuntur Heyne ad Vir. Aen. 12. 224. Barth. ad Claud. Ruf. 2, 81. ad Stat. Theb. 4, 261. Scheller in Lex. et alii. Post vivunt maiorem posui distinctionem pro minori.

[merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »