postmodum conferendis plena pace gaudeat et secura consistat, nos ipsam dei omnipotentis patrocinio supponentes, auctoritate ipsius dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli eorumque uicarii Alexandri pape et potestate, qua nos fungimur, precipimus et sub pena eterne dampnationis firmiter inhibemus, ut nullus uel successorum nostrorum uel alia qualiscunque siue ecclesiastica siue secularis persona res ipsius ecclesie uel inuadere uel inminuere uel quocunque modo usibus fratrum ibidem deo seruientium subtrahere presumat uel auferre. Si autem quispiam successorum nostrorum, quod deus auertat, hec instituta nostra transgressus fuerit, si tercio conmonitus congrua satisfactione non emendauerit, prepositus ipsius monasterii hoc utens priuilegio super tanta iniuria querimoniam coram domino papa deponat, ut super hoc, quod iustum fuerit, decernat. Si ergo super hoc, quod forte fieri potest, indignatus dominus papa predictum monasterium a iurisditione patauiensis ecclesie in iurisditionem romane sedis transferat, deus omnium iniquitatum uindex iustus tantum honoris et rerum dispendium Patauiensi ecclesie irrogatum ab auctore ipsius mali requirat et hic et in futuro. Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen. Et ut omnia hec omnes tam futuri quam presentis temporis homines sciant esse iugiter et inuiolabiliter conseruanda, presentem paginam sigilli nostri inpressione duximus confirmandam, nominibus Kathedralium et ministerialium nostrorum, quorum consensu et consilio hec omnia acta sunt et confirmata, subnotatis. De Kathedralibus: Dietmarus maior prepositus, Imbertus decanus, Baldwinus scolasticus, Engilbertus archydiaconus, Imbertus capellanus, Almarus, Heinricus, Fridericus, Hugo Egino, Otakarus, canonici et ceteri omnes, De ministerialibus, Egelolf de velbach, Haertwich et frater eius Ripreht de Chraenzingen, Chaecil de shaltarn, et frater eius Otaker, Ymzo de stegebach, Livtkoz de tagebrehtishvsin, Otaker de widach et alii quam plures. Datum Patauie, Anno ab incarnatione domini Molxx.j. Indictione XIIII. VII. Kalendas Julii. Regnante Heinrico imperatore IIII. Anno regni eius VII. Imperii uero V. feliciter. A(men). Aus dem Originale mit aufgedrucktem Siegel im Archive des Klosters St. Florian. Umschrift des Siegels:....TMANNV .......RA. PATAVJENSJS. EPS. Abgedruckt: Pez, Cod. dipl. epist. I. 254. Hormayr, Wien I. II. S. III. Mon. boic. XXIX. II. 9. LXXVI. 1073. 3. März. Rom. - Papst Alexander II. bestätigt die Stiftung des Klosters St. Nikola durch Bischof Altmann. Alexander episcopus seruus seruorum dei dilecto fratri in christo Altmanno patauiensi episcopo et per eum ecclesię quam in territorio eiusdem ciuitatis in portu eni fluminis construxit et in honore sanctę trinitatis et resurrectionis domini nostri iesu christi et sanctorum Andreę apostoli, Pantaleonis martiris et sancti Nycolai confessoris consecrauit, in perpetuum. Conuenit apostolico moderamini religiosis desideriis et peticionibus ea benignitate et pietatis studio condescendere effectumque prebere, ut, dum spiritualis auctoritas officii sui debitum peragit, dum pia fidelium statuta roborando venerabilibus locis presidium defensionis impendit, hinc affectus supernę retributionis lucratur meritum, quod in prestando beneficio non minor fuerit caritas quam potestas. Hoc enim et bonorum studiis spe proficiendi augmentum tribuit et opus proprium fructu perfectionis deo acceptabile reddit. Itaque dilecte frater, carissima S. Petri filia imperatrice Agnete semper augusta indicante nobis, te in suburbio ciuitatis tuę iuxta portum predicti fluminis eni ad conmunem et regularem canonicorum uitam ęcclesiam construxisse et ut eam iuxta propositum tuę deuotionis et constitutionis apostolicis priuilegiis firmaremus, tum ipsa preces tuas referente, tum ipso pro te sanctissimo desiderio postulante tanto promptius utriusque uoluntati annuendum esse iudicauimus, quanto et tua uota iusta esse certius intelligimus et illius desideria diuino accensa spiritu ubique prosperari cupimus. Concedentes igitur tibi et prefatę ęcclesie huius nostri apostolici decreti priuilegium sancimus et apostolica auctoritate statuimus, ut clerici, qui uel nunc in eadem ęcclesia sunt ordinati uel aliquo post in tempore fuerint ordinati, sub conmuni semper uita et claustrali conuersatione consistant. Ad quorum conmunem usum confirmamus et inconmutabiliter tenenda decreuimus determinate quidem et ea, quę prenominata imperatrix augusta pro remedio animę suę donauit uidelicet nonam partem omnium, quę ad Persinbiugen et Ibseburch ad manus suas culta redduntur et ea, quę tu ipse per manum aduocati tui Rainberti illuc tradidisti, scilicet ante signatum portum predicti fluminis eni cum omni utilitate sua gratis quidem transponendis, qui causa orationis uadunt, insuper duas curtes sempftelingen et Niuwenhouen cum pertinentiis suis omnibus et unam Houesacham, quam Egeno ad usum episcopi in altare sancti Stephani protomartiris dedit, et duas Houesachas in loco, qui dicitur Alburch, et decimationem eiusdem uillę cum uno manso et unam curtem Wachinwis, Enzinwis cum genezeo et omni utilitate et tres houesachas de Ebechendorf cum omni utilitate. Ad Richeresdorf unum mansum et unum molendinum, Ecclesiam unam, que dicitur Eitenbach, cum omni utilitate, quę ad episcopum pertinebat, et unam Houesacham Östa cum ceteris bonis illic (sic) pertinentibus et ad Allenchouen unum mansum cum decimatione eiusdem uillę et ad zöintis. I. mansum cum decimatione eiusdem uillę. Ad Rusten decimationem, ad Mõtarn unum mansum, Ad Liuben unam uineam, ad Wachouwe duas uineas, Ad sconenbőhel duas, Ad Ascha duas, Ad sebach tres et tres sagenas, unam patauie, aliam sebach, terciam Mathse. Pro uestitu autem decem libras argenti de nauibus patauie: Tres ad Mathse de censu. Hec inquam omnia et quecunque etiam innominata bona eidem ęcclesię uel nunc iuste collata sunt uel inposterum deo disponente conferenda eo tenore et auctoritate ad conmunem usum fratrum ibidem deo famulantium decernimus et corroboramus, ut conmunem et regularem uitam ducentes nichil de bonis ęcclesię proprio et singulari usui uendicent. Vt igitur hęc nostra decreta adiuuante domino undique firma illibataque permaneant, apostolica auctoritate constituimus, vt nullus rex, imperator, dux, comes, episcopus uel archiepiscopus seu aliqua persona secularis aut ęcclesiastica prefatam ęcclesiam ab eo statu et ordine, quem superius confirmauimus, diuellere aut aliqua perturbatione impedire presumat uel quicquam de rebus et bonis ęcclesię inuadere aut diminuere uel ab usu fratrum subtrahere audeat. Si quis autem contra huius nostrę sanccionis decréta temerario ausu uenire temptauerit, usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum nouerit. Qui uero hec eadem fideli deuotione obseruare curauerit, diuinę remunerationis gratiam et apostolicę benedictionis hic et in futuro consequatur habundantiam. Datum Rome V. Nonas Martii Per manus petri sanctę Romanę ęcclesię presbiteri cardinalis ac bibliothecarii Anno XII. pontificatus donni secundi Alexandri papę, Indictione XII. LXXVII. 1074. 27. Juli. Passau. - Bischof Altmann verleiht dem Propste zu St. Florian die Freiheit, die Seelsorge der Pfarre einem Chorherrn übertragen zu können. + In nomine sancte et indiuidue trinitatis altmannus dei gratia sacrosancte patauiensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum. Officium pastoralis dignitatis summopere exigere uidetur, ut nos, qui quasi rectores et gubernatores ecclesiarum a deo ex omnibus hominibus specialiter electi sumus et constituti, specialius etiam pre omnibus ipsarum securitati et non solum presenti sed et future debeamus iugiter intendere. Hinc est, quod nos continua nec non et deuota dilecti fratris nostri Hartmanni prepositi domus sancti floriani peticione conmoniti, parrochiam, in qua ipsum, cui preest, fundatum est monasterium, speciali priuilegio nostro sibi suisque successoribus confirmare et quo iure ipsam aliasque possessiones undecumque sibi et nunc collatas, nec non et postmodum iuste conferendas, possidere debeant, omnium et successorum nostrorum et aliorum christi fidelium memorie presenti scripto duximus firmiter conmendare. Pateat igitur omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod fratres quondam in domo sancti floriani deo seruientes supra dictam parrochiam et in omnibus ipsius parrochie terminis tam cultis quam colendis decimam totam a duobus antecessoribus nostris pie recordationis episcopis Haertwico scilicet et Adalberto legitimo concambio permutatam duabus uicibus in proprios usus suos pleno iure conquisierunt, sed eam iterum atque iterum in destructione ipsius monasterii distractam et usibus eorum penitus abalienatam nos tandem nunc tercio sed respectu tantum diuine remunerationis decimam, totam et indiuisam parrochiam pleno iure restituimus ipsis et confirmamus auctoritate dei omnipotentis sub pena eterne dampnationis firmiter inhibentes, ut nullus successorum nostrorum ipsos uel secularem clericum uel etiam de fratribus unum iam dicta parrochia inuestiendum sibi representare conpellat, sed ipsius monasterii prelatus eam libere uni de confratribus suis, quem ad hoc ydoneum inuenerit, conmittat, qui et plebem in diuinis summa diligentia procurare non negligat et tamen singulis diebus et ad refectorium et ad dormitorium suum redire non omittat, quem etiam pro tempore, si negligentem inuenerit, mutet alterum substituendo et hoc faciat, quandocumque uiderit expedire, et episcopo et archidyacono et eorum decano inconsultis et irrequisitis. Reliquis autem parrochiis uel nunc sibi collatis uel postmodum iuste conferendis, quandocumque uacauerint, seculares clericos pleno iure inuestiat, nullum super cura animarum recipienda uel episcopo uel archidyacono representans. In omnibus enim ecclesiis suis curam animarum sibi in confirmatione sui una cum prelatura debere conferri statuimus et inuiolabiliter confirmamus. In aliis autem ipsius monasterii possessionibus, decimis scilicet et prediis, agris et uinetis talem iusticiam et libertatem prelato indulgemus, ut plenam in eis habeat potestatem cum consilio tamen fratrum suorum dandi, uendendi, precariandi, conmutandi in omnem utilitatem, sicut conmodius sibi et ecclesie sue uiderit expedire, non obstante nec factum suum impediente uel episcopi uel etiam eius, quem pro tempore sibi elegerit aduocatum, contradictione. Igitur ut hec nostre institutionis iura rata et perpetuo ab omnibus seruari debeant inconuulsa, presentem paginam sigilli nostri inpressione consignamus, auctoritate dei omnipotentis sub pena eterne dampnationis firmiter inhibentes, ut nullus uel successorum nostrorum uel alter quispiam prescripte institucionis formam uel infringere presumat aliquatenus uel infirmare. Si autem quispiam successorum nostrorum, quod deus auertat, eam postmodum temere uel infregerit uel infirmare presumpserit, si tercio conmonitus resipiscere noluerit, prepositus ipsius monasterii hoc utens priuiligio (sic) super tanta iniuria querimoniam coram domino papa deponat, ut ipse hoc, quod iustum fuerit, decernat. Si ergo super hoc, quod forte fieri potest, indignatus dominus papa predictum monasterium a iurisditione patauiensis ecclesie in iurisditionem romane sedis transferat, deus omnium iniquitatum uindex iustus tantum honoris et rerum dispendium patauiensi ecclesie irrogatum ab auctore ipsius mali requirat et in hoc seculo et in futuro. Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen. Datum Patauie. Anno ab incarnatione domini Molxx.IIII. Indictione V. VI. Kalendas augusti. Regnante Heinrico imperatore huius nominis IIII. Anno regni eius VIIII: Imperii uero eius VII. feliciter. Amen. Original mit Siegel im Archive des Klosters St. Florian. Umschrift des Siegels: + ALTMANNVS. DJ. GRA. PATAVIENSIS EPS. Abgedruckt bei Hormayr, Wien I. II. S. XVII. Mon. boic. ΧΧΙΧ. Π. 14. |