Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LXXVIII.

1075. 24. März. Rom.

Papst Gregor VII. bestätigt die Stiftung des Klosters St. Nikola bei Passau.

Gregorius Episcopus seruus seruorum dei dilecto fratri in christo Altmanno patauiensi episcopo et per eum ęcclesię, quam in territorio eiusdem ciuitatis in portu eni fluminis construxit et in honore sanetę trinitatis et resurrectionis domini nostri iesu christi et sanctorum Andreę apostoli, pantaleonis Martyris et sancti Nycolai confessoris consecrauit, in perpetuum. Conuenit apostolico moderamini religiosis desideriis et peticionibus ea benignitate et pietatis studio condescendere effectumque prebere, ut, dum spiritualis auctoritas officii sui debitum peragit, dum pia fidelium statuta roborando uenerabilibus locis presidium defensionis inpendit, hinc affectus supernę retributionis lucretur meritum, quod in prestando beneficio non minor fuit karitas quam potestas. Hoc enim et bonorum studiis spe proficiendi augmentum tribuit et opus proprium fructu perfectionis deo acceptabile reddit. Itaque dilecte frater, carissima sancti Petri filia Imperatrice Agnete semper Augusta indicante nobis te in suburbio ciuitatis tuę iuxta portum predicti fluminis eni ad communem et regularem uitam ęcclesiam construxisse et ut eam iuxta propositum tuę deuotionis constitutionis apostolicę priuilegiis firmaremus, tum ipso pro te sanctissimo desiderio postulante tanto promptius utriusque uoluntati annuendum esse iudicauimus, quanto et tua uota iusta esse certius intelligimus et illius desideria diuino accensa spiritu ubique prosperari cupimus. Concedentes igitur tibi et prefate ęcclesię huius nostri apostolici decreti priuilegium sanctimus et apostolica auctoritate statuimus, ut clerici, qui uel nunc in eadem ęcclesia sunt ordinati uel aliquo post in tempore fuerint ordinandi, sub communi semper uita et claustrali conuersatione consistant. Ad quorum communem usum confirmamus et incommutabiliter tenenda decernimus determinatę quidem et ea, que prenominata imperatrix augusta pro remedio animę sue donauit uidelicet nonam partem omnium, que ad persinbiugen ad manus suas culta redduntur et ea, quę tu ipse per manum aduocati tui Rainberti illuc tradidisti, scilicet antesignatum portum predicti fluminis eni cum omni utilitate sua gratis quidem transponendis, qui causa orationis uadunt. Insuper duas curtes Semftelingen et Niuwenhouen cum omnibus pertinentiis et unam

houesacham, quam Egeno ad usum episcopi dedit, et unum mansum et dimidium ad steinuelde et tres houesachas in loco, qui dicitur Alburch et decimationem eius uillę cum uno manso et unam curtim Encinwis cum genezeo et omni utilitate et tres houesachas de Ebechendorf cum omni utilitate. Ad richeresdorf I. mansum et I. molendinum. Ecclesiam I. que dicitur Eitinbach, et I. decimationem in barrochia Hötaren et I. houesacham ad Östa cum ceteris bonis illuc pertinentibus, Et ad allinchouen I. mansum cum decimatione eiusdem ęcclesię, Ad Rustam decimationem, Ad Liuben I. uineam, Ad Mutaren I. mansum, ad Walchouue II. uineas, Ad sconenbohel II, Ad Ascha II. Et III. sagenas, unum patauie et aliam sebach, terciam Mathse. Pro uestitu autem XXIV. libras, X. de nauibus, VI. de Goldarewerde, IV. de Euirdingin, III. de censu Mathse, I. de Vfhusen et molendinum in eodem loco, Vnam houesacham ad Roingerisdorf, I. peringen, Õinkirichen et Altheimin cum omnibus pertinentiis suis, I. Gerichwis, I. Heimingen, I. decimationem Rötprehtishouen, II. uineas Liumuntingen, I. ęcclesiam cum decimatione Griezkirichen et I. houesacham Kaltinbach, decimationem in rure biugin, item decimationem Zöintis. Hęc inquam omnia et quęcunque etiam innominata bona eidem ęcclesie uel nunc iuste collata sunt uel inposterum deo disponente conferenda, eo tenore et auctoritate ad communem usum fratrum ibidem deo famulantium decernimus et corroboramus, ut communem et regularem uitam ducentes nichil de bonis ecclesie proprio et singulari usui uendicent. Si quis vero imperatorum, regum, sacerdotum, clericorum iudicum ac religiosarum personarum hanc constitutionis nostrę paginam agnoscens contra eam uenire temptauerit, potestatis honorisque dignitate careat reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et nisi ea, quę ab illo sunt male ablata, restituerit uel digna penitentia illicite acta defleuerit, a sacratissimo corpore ac sanguine domini redemptoris nostri iesu christi alienus fiat atque in extremo examine districtę ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud districtum iudicem premia ęternę pacis inveniant. Datum Rome per manus Petri presbiteri cardinalis ac Bibliothecarii IX. Kalendas Aprilis anno Pontificatus domni gregorii papę VII, Indictione XIII.

Mon. boic. IV. 290, aus einer Abschrift sec. XII. im k. bairischen Reichsarchive zu München.

LXXIX.

Nach 1075. Passau. - Stiftbrief des Klosters St. Nicolaus bei Passau.

In Nomine Sancte et indiuidue trinitatis. Ego Altmannus peccator qualiscunque Patauiensis Ecclesie pastor. episcopalis cure sollicitudine conmonitus Locum diuinis cultibus et seruitiis aptum sancti spiritus gratia et auctoritate dictante et cooperante prouidi, in quo religiosi ac deo deuoti canonici pie et iuste uiuentes et diuine contemplationi vacarent et pro nobis et pro cunctis fidelibus deum exorarent. Adiuuante itaque et cooperante beata Imperatrice Agnete in suburbio Patauiensis ciuitatis in portu Eni Fluminis monasterium in honore Sancti Andree apostuli et sancti Panthaleeymonis martyris et beati Nycolai confessoris fundauimus et apostolicorum virorum Alexandri, Gregorii pape necnon et Hainrici regis huius nominis quarti priuilegiis et sigillis insigniri et corroborari impetrauimus et religiosis viris ex diuersis cenobiis ad predictum monasterium congregatis deo, in quantum potuimus, superna prosperante gratia seruitium inibi preparauimus et ea bona, que eidem monasterio prenominata imperatrix Augusta et ego in communem usum fratrum ibidem regulariter conuersantium longe uel prope, culta uel colenda donauimus, nostri precepti tuitione et sigilli inpressione stabiliuimus et firmiter semperque tenenda firmauimus hac conditione, ut ipsi canonici comunem et regularem uitam secundum instituta regule beati Augustini ibidem ducentes nichil de bonis ecclesie propriis usibus suis uendicent, sed pari uictus et uestitus sustentatione fruentes debitas deo pro beneficiis sibi collatis gratias agere non cessent. Hec igitur sunt bona, que beata Imperatrix pro remedio anime sue predicto cenobio donauit: nona pars omnium, que de Bersinbuoge et Ibisburch ad manus suas culta reddebantur. Ego uero, que in usum et prebendam fratrvm inibi deo seruientium contuli, per manum Aduocati mei Regenberti illis tradidi, decimas scilicet de ortis, de pomeriis, de vineis, de agris, que in illo domate coluntur. Ad usum quoque fratrvm contuli presignatum portum fluminis Eni cum omni utilitate sua excepto, quod hii, qui gratia orationis uadunt, gratis transducantur. Tradidi etiam illis Ecclesiam Sancte Marie Magdalene dimidio manso dotatam et in suburbio ciuitatis undecim domata et quicquid culti ruris est a danubio usque ad Enum preter duo iugera in Winkobeln et duas stabularias curtes ibidem, Senftelingen scilicet et Niwenhoven, in Tantobel dimidiam hvbam, in ripa, que dicitur Peutra, dimidiam hvbam, Pachmuole hvobam, soumingen hvobam, Hasenpruole huobam, holzhaim quatuor Huobas, Probestesriuote hvbam, Windelberch hvbam, Svonenbach quatuor hubas cum silvis et pratis illuc pertinentibus. Purckarting duas hubas et beneficium cum omnibus illuc pertinentibus, Pimezheim curtem stabulariam, Schalcheim cum omnibus illuc pertinentibus, In loco, qui dicitur Albvrch, ecclesiam et quicquid iuris Episcopus Patauiensis in ea habere uidebatur, gratia proprietatis fundi, ius videlicet patronatus et duas partes decimacionis et duas curtes stabularias, Geheri curtem unam, Auekkingen tres hvbas soluentes ferrum, Berigen curtem unam et dimidiam hvbam cum pratis et siluis illuc pertinentibus, Hergolvingen hvbam, Uoffhvsen molendinum, Rongerstorf curtem unam et dimidiam hvbam cum una decimacione, Evchendorf ecclesiam cum omni utilitate et iure parrochiali et curtem stabulariam et dimidiam hvbam cum pratis et siluis illuc pertinentibus, Baezerichsdorf curtem vnam cum omnibus eius appenditiis, Enzenwis villam totalem cum omnibus illuc pertinentibus, In Rivte VII. hvbas, Dornach, curtem unam et unam hvbam et siluam et unam decimacionem, Wachenwis duas curtes stabularias et hvbam unam et dimidiam et unam decimacionem cum pratis et siluis illuc pertinentibus, Einharstorf molendinum et dimidiam hvbam cum pratis et siluis et areis, Kolnbrvonen unam hovesathe, Richerstorf duas hvbas cum pratis et siluis illuc pertinentibus, Gerchwis tres hvbas et tres carratas cereuisie de bonis Episcopi in eadem uilla dandas, Althaim curtem unam cum omnibus eius appenditiis, Ouwenchirchen ecclesiam cum omni iure et utilitate parrochia et curtem vnam cum omnibus eius appenditiis et quicquid utilitatis supradicti fratres sibi potuerint ordinare tam in agris quam in siluis et oblationibus et areis et vnam decimationem, Mattenheim hvbam, Aher hvbam cum silua adiacente, Uilsehoven dimidiam hvbam, Chuffarn tres hvbas, Huokkenchouen hvbam, Hauchesbach hvbam, Percheim duas hubas, Leimkar duas hybas, Eitenbach Ecclesiam cum omni iure et seruitio episcopali et unam decimationem, In Parrochia Hvtarn unam decimationem, In Parrochia heimingen duas partes decimationis, Quas partes decimationis noualium silue, que dicitur Hoehnhart, in quatuor ecclesiis, quarum termini in eandem siluam ex inferiori parte poriguntur, Quarum nomina sunt hec: Eberswanch, Schiltern, Aspach, Vekkelstorf, quas partim ab Her

manno babinbergensi Episcopo iure synodali cum donatione aliarum XII. hubarum optinui, partim ut in proprio Episcopatu nemine contradicente dedi. Tradidi etiam illis Ecclesiam Grizkyrchen cum omni iure et seruitio episcopali et unam decimam in omnibus terminis eiusdem Ecclesie tam cultis quam colendis. Dedi etiam ipsis Ecclesiam in Allenchoven cum omni iure et seruitio episcopali et unam decimacionem, decimas quoque noualium infra terminos eiusdem ecclesie et unam hovesacham, Ad Auosten curtem unam, Strazze quatuor hvbas et dimidiam, Stavdah dimidiam hvbam, Emmeling dimidiam hvbam, Harde hvbam cum silua adiacente, Winkelarn dimidiam hvbam, Hartheim curiam et dimidiam hvbam, In Rvit hvbam, Buosingen curiam et dimidiam hvbam, cum aliis illuc pertinentibus, Leuwentingen hybam et dimidiam, In Pruol dimidiam hvbam in usum apum et Kaltenbach. In oriente in rure citra Rvste et Izendorf tradidi illis decimam unam in omnibus terminis eiusdem ruris tam cultis quam colendis et in rure, quod dicitur Bevchriche duas partes decimationis in quatuor ecclesiis, Niuwokirchen scilicet, Ritenbach, Molte et Rienborch, decimas quoque noualium in omnibus terminis earundem ecclesiarum, In ecclesia Stregen unam decimam et in Hohnwart duas partes decime in omnibus terminis eiusdem ecclesie tam cultis quam colendis. Tradidi etiam illis tres sagenas, vnam Sebach, unam Matsse, vnam Patavie in uno littore Eni a pede montis, super quem sita est ciuitas usque in Walkerslegen et quicquid vtilitatis sibi predicti fratres in eodem littore possint ordinare. Preterea tradidi eis Sebach

tres vineas, Aschahe duas, frachowe quatuor, Huntshaim quatuor, /

Mrtarn duas et vnam hovesacha et in loco, qui dicitur Halle, vnam sartaginem cum suo iure. Ad luminaria ecclesie tradidi eis Capellam sancte marie in ciuitate Lavreacensi cum omni iure Parrochiali et omni utilitate, que predictis fratribus tam in oblationibus quam in censualibus et areis adiacentibus inde poterit prouenire. Pro uestitu autem XXIIII. libras eis ordinaui, de nauibus Patavie sex, de Goldarwerde octo, de Euerdinge sex, de huoffhvsen quatuor. Omnibus igitur tam futuri quam presentis temporis hominibus notum facio, quod ipsos predicti Monasterii fratres liberos ab omni aduocatorum seruitio constitui. Comitem heinricum de Vornbach aduocatum illis in partibus Bawarie et Livpoldum marchionem in partibus Austriae aduocatum eis ordinaui et hoc quasi pro iure semper obseruandum statuens Auctoritate dei omnipotentis sub pena eterne dampnationis

« AnteriorContinuar »