Imágenes de páginas
PDF
EPUB

:

inhibeo, ut nec ipsi nec aliqui heredum suorum nec alter quispiam eis quacumque sorte succedentium aduocatorum aliquem sibi nisi fratribus predicti cenobii petentibus subaduocatum presumat ordinare. Quod si aliquis improbus aduocatus postmodum, quod deus auertat, infringens temptauerit, vinculo anathematis illum in nodo eterne ultionis uindicta, nisi resipuerit, perpetualiter puniendum. Preterea notum esse uolo, quod pro seruitio, quod plerumque occasione aduocatie ab hominibus religiosis exigitur, X. uineas in Rutarn sitas cum omnibus earum appenditiis Comiti H. de vornbach et in loco, qui dicitur Mukkaruouwe, tres hvbas et LXX. mancipia Livpoldo Marchioni in beneficium concessi ea conditione, ut nec ipsi nec aliqui successorum suorum aliquod ab illis seruitium quasi iure aduocatie aliquando presumat expetere. Ego quoque siquid reddituum supradictis fratribus circa Grizchirchen et circa Allenchoven contuli, michi et successoribus meis uice Aduocati patrocinandum reseruaui, Auctoritate dei patris omnipotentis firmiter inhibens, ut nullus successorum meorum aliquem sibi subaduocatum nisi pro petitione fratrum ibi aliquando presumat substituere. Notum etiam facio, quod in omnibus ecelesiis, quas predictis fratribus contuli, quicquid iuris et seruitii Episcopus in eis habere uidebatur, totum ipsis et plenarie contuli. Mortuo quoque preposito eorum eis electionem indulsi et hec faciens omnia conmuni consilio et consensu canonicorum chori Pataviensis et Ministerialium meorum confirmaui. Hii ergo testes de Clero aderant: Vlricus prepositus, Imbertus Decanus, Balduwinus scolasticus, Engilbertus archipresbiter, Imbertus capellanus, Egeno, Otakkerus canonici et ceteri omnes. De Ministerialibus vero isti aderant: Egilolf de Velbach, Kaezzel de Schaltarn et frater eius Otakker, Hertweich de Krenzingen et frater eius Rupreht, Otakker de Widach, Imizo de Stegebach, Livtgoz de Tagebrehtshavsen et alii quam plures. Vt igitur hec omnia firma et illibata permaneant, iuditio dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti et auctoritate beati Petri apostoli eiusdemque vicariorum Alexandri et Gregorii pontificum et fidutia et consolatione beati Andree Apostoli et Sancti Panthaeeleymonis martiris et pii confessoris Nicolai interdicimus et prohibemus, ut nullus successorum nostrorum seu aliqua secularis uel ecclesiastica persona de nominatis prefate ecclesie prediis inuadere uel diminuere uel usui fratrum inibi apostolica uestigia seruantium subtrahere presumat. Siquis autem, quod deus auertat, ausu nefario hec transgressus

:

fuerit, si tercio commonitus congrva satisfactione non emendauerit, anathematis laqueo se irretitum et cum iuda pessimo mercatore partem habiturum indubitanter agnoscat. Conseruantibus autem pax et misericordia in presenti et futuro seculo seruetur. amen. Datum Patauie Anno ab incarnatione domini Millesimo LX. VII. Indictione V. Pridie Kalendas Octobris.

Mon. boie. XXVIII. II. pag. 213. Nr. XI. ex lib. cop. patav. III. (Codex episcopi Ottonis Consdorf. 1254-1265.)

LXXX.

Nach 1075. Passau. - Stiftbrief des Klosters St. Nikolaus bei Passau.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis omnibus fidelibus in perpetuum. Nos Altmanus qualiscunque peccator patauiensis Ecclesie Rector episcopalis cure sollicitudine commoniti, sancti quoque spiritus gratia celitus instigati prouidimus ecclesie locum, in quo religiosi Canonici pie et iuste uiuendo diuine contemplationi uacare et pro nobis et nostris confratribus cunctisque fidelibus deo continuis debeant orationibus supplicare. Adiuuante igitur nobis felicissima imperatrice domina Agnete in suburbio Patauiensis Ciuitatis in portu Eni fluminis fundauimus monasterium pia deuotione et sincera intencione in honore S. Andree apostoli et S. Pantaleonis martiris et precipue sanctissimi confessoris et pontificis Nycolai, Cui de nostris dominicalibus paucissima largientes de rebus tantum ipsum dotauimus, quas a personis extraneis et vasallis nostris comparando absoluimus aliorum eciam terre nobilium auxilio fauorabili accedente. Quam utique fundationem apostolicorum uirorum domini Alexandri et domini Gregorii paparum nec non domini Heinrici Romanorum regis huius nominis quarti confirmari magna sollicitudine sigillatis priuilegiis procurantes viris quoque religiosis illuc ex diuersis cenobiis congregatis deuotum deo obsequium ibidem preparauimus atque gratum. Preterea omnia bona, que nos et prenominata Augusta in communem usum fratrum illic deo famulantium pie et sincere donauimus, sigillis et priuilegiis ad perpetuam ualitudinem duximus roborare Ea tamen conditionis lege ut ipsi canonici communem et regularem vitam inibi ducentes de bonis ecclesie datis vel donandis usui proprio nichil uendicent, sed pari uictus et vestitus sustentatione fruentes pro collatis sibi beneficiis semper grates (sic) summo referant largitori. Volentes itaque

idem cenobium magno labore nostro ex nouo constructum nullius rectoris extranei preceptis sev ordinationibus subiacere, omne ius parrochiale extra menia sev ualles Ciuitatis nostre Patauie cum sepultura libera et cum capellis forinsecus iam fundatis uel adhuc fundandis eidem donauimus pleno iure ita, ut vnus fratrum de conuentu ipsi plebi in suburbio residenti per omnium sacramentorum exhibitionem in suo Monasterio, quod eis pro parrochia statuimus, debeat tamquam pastor legittimus prouidere. Ipsam etiam fundationem nostram gaudere uolumus omnibus libertatibus a sanctis patribus institutis ita, ut libera sit ab omni inuasione laycali et nec rebus nec hominibus infra septa eiusdem constitutis sub pena excommunicationis, quam iam in eos ferimus, aliqua uiolentia inferatur. Dedit autem prefata imperatrix in promotionem ipsius fundationis aream, in qua situm est monasterium, cum duabus curiis stabulariis Senftling uidelicet et Neunhouen, ut per eas habere possint facilius pascua pecorina, Item ortos et pomeria ipsi Ecclesie adiacentes, Item nonam partem omnium rerum suarum, quas in Persenperg et Ybespurch usu proprio possidebat. Ea uero, que nos in usum et prebendam eisdem fratribus dedimus, omnia per manum domini Reinberti Comitis nostri aduocati ipsis tradimus pro robore perpetue firmitatis. Sunt autem hec, que eidem Monasterio dedimus siue damus Primo, ut in nostro foresto sibi contiguo recipere debeant sine exactione iuris, quod vorstreht dicitur, omnia ligna, que ad edificandum necessaria habuerint uel cremandum. Item dedimus eis libere possidendum quicquid iuris est extra valles Ciuitatis culti uel inculti a Danubio usque ad Enum preter duo iugera ultra montem weinchnobel sita, vnacum decimis predictarum Curiarum et aliorum agrorum, quocienscunque de suo domate propriis aratris coluerint, simulque omnes decimas vinearum, ortorum, pomeriorum in eisdem terminis positorum. Item dedimus eis portum siue passagium Eni fluminis cum omni sua utilitate gratis tamen illis omnibus transducendis, qui causa deuotionis sanctorum limina duxerint visitare. Item dedimus eis in Tantobel dimidium mansum, in Holzhaim quatuor hubas, in Hegenbach vnam hubam, in Probstraevt vnam hubam, circa Paevtram dimidiam hubam, in Sovming dimidiam hubam, in Hasenpruel vnam hubam, in Winberch unam hofsacham, in Stainvelde vnam hubam, in Sunnepach vnam hubam, in Pimzheim vnam hofsacham, in Alburch tres curtes stabularias cum aliis prediis empticiis, Item ibidem duas partes

decimarum, im Gehai vnam curtem, in Aufhausen unum Molendinum et vnam decimam et dimidiam hubam, In Euchendorf vnam Cappellam cum omni vtilitate et pleno iure, Ibidem vnam curtem stabulariam et dimidiam hubam cum pratis et siluis illuc pertinentibus, in Weizrichstorf vnam curtem cum omnibus eiusdem appendiciis, in Enzenweis totam villam cum molendino et Genezeo cum siluis, pratis, piscationibus et omni sua vtilitate, item Bering et Richerstorf, in Raevt septem hubas, in Dornach vnam curtem et vnam hubam cum siluis, pratis, piscationibus, Ibidem vnam decimam, Item in Ahausen iuxta Landawe vnam decimam, Item in Engelmarsperg vnam Curiam cum Molendino et alio predio parvo, In Cholnprunne vnam hubam, in Wachenweis duas curtes stabularias cum aliis hubis, areis, Molendinis, pratis, siluis, piscationibus ad eas pertinentibus, in Gerchweis tres hubas, in Althaim vnam curtem cum omnibus eius appendiciis, Item in Aunchirchen capellam cum omni vtilitate et pleno iure, Item ibidem duas partes decimarum et vnam curtem cum omnibus eius appendiciis et quidquid vtilitatis fratres ibidem ordinare sibi poterunt in aquis et siluis, oblationibus et areis in eadem uilla constitutis; Item in Aitenpach vnam Ecclesiam cum omni vtilitate et cum iure parrochiali et vnam decimam in omnibus terminis eiusdem Ecclesie tam cultis quam colendis, in Aha vnam hubam cum silua adiacente, in vilshouen dimidiam hubam, in Cupharn tres hubas, in Perchaim duas hubas, in parrochia Hutarn vnam decimam cum noualibus, In Parrochia Chelichperch vnam decimam cum noualibus, In Parrochia Irsheim vnam decimam cum noualibus, Item in Ecclesia, que Haiming dieitur, duas partes decimationis cum noualibus, Item duas partes decimationis noualium in silua, que Honhart dicitur, tam cultorum agrorum quam colendorum in quatuor videlicet illis ecclesiis, quorum (sic) termini in eandem siluam ex inferiori parte poriguntur, Quorum ecclesiarum nomina sunt hec: Eberswanch, Schiltarn, Aspach, Vekchelsdorf. Item parrochiam in Griezchirchen cum omni vtilitate et pleno iure cum vna decima in omnibus terminis ipsius Ecclesie tam cultis quam colendis, Item parrochiam in Alnchoven cum omni vtilitate et pleno iure, Item decimam cum noualibus in omnibus terminis eiusdem Ecclesie, Item ibidem vnam hofsacham, In Eusten vnam curtem, in Strazz quatuor hubas, in Hard vnam hubam cum silua adiacente, In Winchlarn dimidiam hubam, in Stavdech dimidiam hubam, in Emling dimidiam hubam, Ad Tunhaim dimidiam hubam, in Harthaim vnam Curiam et dimidiam hubam, In Reut vnam hubam, in Posing vnam Curiam et dimidiam hubam cum omnibus illuc pertinentibus, In Levnting vnam hubam et dimidiam, In Pruel dimidiam hubam, In Chaltenpach vnam hubam, In Rueprehteshouen vnam decimam, Item in Austria in Rure circa Ruste et Eytzendorf vnam decimam in omnibus terminis eiusdem ruris tam cultis quam colendis, item in Rure, quod Pevchrich dicitur, duas partes decimationis in quatuor Ecclesiis, videlicet Nevnchirichen, Rórnpach, Molte et Rietenburch simulque omnes decimas noualium in omnibus terminis earundem Ecclesiarum, Item in Ecclesia Stregen duas partes decimarum cum ipsis noualibus. Item in parrochia Hohenwart vnam partem decimationis in omnibus terminis eiusdem ecclesie tam cultis quam colendis, Item tres sagenas vnam in Sebach, alteram in Matse, terciam in Patauia, que protenditur a pede montis, in quo sita est Ciuitas, usque Walkerstegen. Addidimus etiam, quidquid ipsi fratres vtilitatis sibi in eodem litore potuerint ordinare, Item in Sebach tres vineas, in Aschach duas vineas, in Bachouia quatuor vineas, In Huntshaim quatuor vineas, Item in Mavtorn vnam curiam cum duabus vineis, In Halle vnam sartaginem cum iure suo, In Sebach vnam decimam, In Linthaim vnam Curiam. Item dedimus ad luminaria Ecclesie Cappellam sancte Marie in loco Lauriacensi cum omni vtilitate et iure, que ex ipsa cappella tam ex oblationibus quam censualibus vel ex areis infra cimiterium sitis aut eciam ex quibusdam ortis ibidem potuerit prouenire. Pro vestitu vero fratrum ordinauimus viginti quatuor libras taliter exhibendas: De nauibus Patauie decem libras, de Golderwert sex libras, de Euerding quatuor libras, de censu Matse tres libras, De Aufhausen vnam libram. Preterea concessimus eisdem fratribus pro iure perpetuo, vt de nauibus victualia eorum ducentibus supra vel infra, siue sit annona siue vinum vel sal, quod eis pro domo dedimus uel quidquid alii pro domo necessarium habuerint, in nullo loco ad nos spectante theloneum aliquod dare debeant vel uectigal, immo gaudere debent omni iure, quod ciuibus competit Ciuitatis. Ad hec omnes Ecclesias et omnes decimas prescriptas, quas eidem monasterio tradidimus, tam libere dedimus, ut cum iure patronatus etiam inuestituram spiritalium habeant omniumque noualium decimas percipere debeant indiuise. Concedimus eciam ipsi preposito, ut omnes causas vel questiones circa homines suos extra Ciuitatem emergentes ipse uel sui officiales per iudicium debeant

« AnteriorContinuar »