ecclesiarum vtilitatibus uigilanter insudare curemus. Vnde notum facimus cunctis christi fidelibus tam futuris quam et presentibus, quod nos vniversorum conmuni consilio canonicorum videlicet atque Ministerialium nostrorum conmutationem fecimus cum inlustri marchione Stirie Otakkerio pro conmodo Sancte pataviensis ecclesie, cui indigni deo fauente presidemus; Ipse quippe Marchio respectu christi Sed et nostra sedula conmonitione inductus resignauit ecclesie per manvm nostram plurima beneficia sua diu ab ipsa alienata Sita autem ubi ubi (sic) circa montem Husruke atque supra Kezelarwalde, Item sparsim posita circa istos riuuos (sic) trahtina, Innen atque Ahsa usque in danubium, Item supra Trunvelde sua beneficia, que Ministeriales ecclesie ab illo suscepta in beneficio tenebant. Item resignauit ius petitionis ac decimationis parrochiarum Puhele et gundeskirchen. Hec omnia predictus marchio atque pater ejus Otakkerus, qui rome obiit, dudum ante etatem nostram a pilgrimo pataviensi episcopo in beneficium susceperat et ea ab Arnulfo magnifico comite de Welsa atque de Lambachha ipsorum consanguineo ad eos fuerant deuoluta atque possessa. Itaque nos deuotionj predictj marchionis obuiantes quandam capellam Twedick nominatam ex iure fundi eius propriam castro Stire contiguam ac pertinentem libertate ecclesiastici iuris promouimus speciales ei terminos instituimus, ius altaris ac nostrum marchioni contulimus, ut ipse potestatiue possideat ipsamque capellam incendio tum uiolatam denuo consecrauimus. Quam etiam a prefato pontifice P(ilgrimo) pridem consecratam, libertate donatam, prediis a kathedrali ecclesia exemptam paucasque ecclesias in illis locis tunc fuisse in euidenti ejusdem antistitis Pilgrimj priuilegio invenimus, relegimus ac, sicut congruebat, factum tanti pontificis ratum habuimus. Nomina autem terminorum ejusdem capelle, exordia et fines, dimensiones atque emensiones, sicut ab eodem institutas ac expressas inuenimus, Nos quoque ej damus et confirmamus, hic interserimus sicque illos assignamus. A terminis chremsmunstrensis ecclesie per siluas camposque, per plana et inuia, ipsius termini inchoant conplectentes culta et inculta sursumque e regione in prepetem fluujum Stire protendunt et secundum illius defluxum in flumen anesum descendunt. In alio vero latere ab eisdem terminis et cum ipsis per uastum Nemus ac per uarias emensiones ipsj terminj decurrentes culta incultaque conplectentes profusius sese extendunt et usque ad terminos ecclesie S. martiris Floriani pertingunt, a quibus et in quibus ad terminos Lauriacensis parrochie directim (?) permaneant atque cum illis uicissim e regione decurrunt et in fluujvm anesum se determinant. Predicte itaque capelle potestatem conferimus ac confirmamus integra iura in diuinis dispensationibus, in decimatione, in diuinorum plenaria administratione in illis locis, que infra predictos terminos posita esse dinoscuntur. Cuj etiam concedimus, ut, si a dycesiano (sic) suspensio diuinorum exierit, ipsa libera existat atque ab eodem exconmunicatos ad sepulturam recipiat. Vtque istud pro bono factum nostrum ecclesie et marchionj semper firmum permaneat, paginam istam fecimus inde conscribi et sigillo nostro conmuniri, testibus subnotatis, Dietmarus major prepositus, Vlricus, aguileiensis, Vlricus de Zwentendorf, Almarus, Heinricus, Hugo, Hugo, canonici. Hartmmanus (sic) prepositus sancti Floriani, Engelbertus prepositus sancti Yppoliti archydiaconus*) Arnoldus, Eberhardus decani. Isembertus, Vlricus, Mengodus capellanj. Isti de laicis, Fridericus comes de pilstein, Hartwicus de hagnowe, Pabo de zollinge, Dietricus de pomgarten. Ministeriales ecclesie, Hartwicus de Krenzinge, Gerolt de matse, Porno de holzhusen cum filiis suis Rudigero, Vlrico, porno, Hartmut pincerna, Siboto dapifer. De militibus marchionis, Walchun, cholo, Vlricus, aribo, Hartnidus, Otto, arnehalmus, Renherus et alii multj..... Data apud Lauriacum anno dominice incarnationis. M.lxxx.viii. XIIII. Kalendas Augusti, Anno pontificatus nostri XXIIII, Indictione XIma Regnante domino nostro iesu christi (sic) in eternum. Amen. Original mit Siegel im Archive zu Gleink. - Hansiz, Germ. sacr. I. 279. Kurz, Beiträge III. 294. Hormayr, Archiv 1815. 499. Mon. boic. XXIX. II. 44. cf. Bernardus Noricus bei Pachmayr, 34. LXXXIII. 1089. 14. September. - Erneuerung des Stiftbriefes des Klosters Lambach durch Bischof Adalbero von Wirzburg. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Adalbero Dei Gratia Wirzburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus, qualiter parentes mei ob salutem animarum suarum in Loco Lambach dicto congregationem instituerunt clericorum et qualiter heres eorum factus licentia domini apostolici papę Gregorii, qui et Hiltiprandus, pro hac in eodem loco congregationem substitui monachorum consensu et consilio parrochiani episcopi Patauiensis scilicet Altmanni. Et quoniam conmunis uita monachorum plvs indiget quam secularium conuentus clericorum, ad suplementum eorum ex nostro adauxi fisco IIII uidelicet siluas, Quarum duę iuxta Tronam in parte aquilonari sunt sitę una mercato Wels inferior alia superior. Inferioris uero hardis nemorarius erat Enzo, superioris autem hardis nemorarius erat Engizo. Ex altera autem parte eiusdem fluminis Trune contra meridiem due siluę una ad Buchenloch, cuius nemorarius Bero erat, altera ad Eiterwalt, cuius nemorarius Ello erat. In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet potestatem euellendi, domos ędificandi, plantandi, molendinos faciendi, uenandi, insuper quidquid ad utilitatem fratrum inde potuerit excogitari. Addidi insuper quantum mihi predii de patruo meo Arbone ad Zuisil contigit et uicinum mercatum ad Wels duoque mercata in francia, unum ad Onoldesbach, ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam, quę dicitur Tûtensteten. Hec omnia Ekkeberto uenerabili abbati conmisi eo, quo ego hęc iure habui, monasteriique curam potestatiue haberi feci. Huius rei testes sunt Eberhardus comes, Marchwardus, Gerungus, Ebo, Heinricus, Zeizolf, Arbo, Porn Itemque Porn, Nendingus, Archo, herrandus, Penno, Wermut, Arbo, Erchenbertus, Adalrammys, Altmannus, Adelbertus. Actum est Ratispone anno M.l.vi. Indictione VIIII. Episcopatus autem domni Adalberonis XII. Deinde post aliquantum temporis abbatis Ekkeberti coactus piis petitionibus ab hoc onere sibi imposito eum absolui, sed ex suis ille unum fratrem nomine Becemannum in hoc abbatię onvs elegit. Hunc quoque pergens mecum illuc adduxi eandemque rem, qualiter antecessori suo conmissa erat, conmisi. Cum autem hoc ipsum monasterium instauratum a supra dicto Altmanno et a me pariter dedicaretur anno dominice Incarnationis M.lxxx.viiii. Indictione XII. Epacta VI. Concurrente VI. XVIII. Kalendas Octobris, Anno ordinationis domni Altmanni XXV. meique Xl. v. iterum et tercio hęc, quę prius feci, renouaui tradens tune ad altare sanctę Marię et s. Kyliani unam stabulariam curtem ad dotem simul cum his omnibus, quę a me uel a parentibus meis ante ad illud tradita fuerant. Hęc episcopali banno atque huiusmodi anathemate ambo episcopi confirmauimus, ut, siquis hanc traditionem destruere *) Oder Archydiaconi, was sich nicht unterscheiden lässt. presumpserit, ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Pez, Script. rer. Austr. II. 12. Hier aus einem Cod. Msc. perg. sec. XIII, im Archive des Klosters Lambach. 1096. LXXXIV. Born, ein Freier, schenkt dem Bisthum Wirzburg einen Hörigen mit Namen Udalrich als freien Dienstmann. In nomine sanctę et indiuiduę trinitatis. Notum sit omnibus in petra, que christus est, fundatis, qualiter ego Born homo ingenuus Ödalricum potestatiua manu domini sui Odalrici uidelicet comitis in manum meam contraditum ac delegatum ad reliquias sancti Kyliani sociorumque eius wirceburc tradiderim ac delegauerim ita, ut penitus sui iuris exutus dominio eiusdem altaris aduocati pace tueretur ac patrocinio. Ea autem conditione facta est hęc traditio, quatinus predictus Ödalricus ab omni iugo seruili absolutus episcopo eiusdem loci libere seruiat eo scilicet iure, quo seruiunt sibi meliores supra memoratę ecclesię. Et ne aliqua ex parte uacillare uideatur, testimonio subscriptorum testium utriusque delegationis confirmetur. Emehardus episcopus, Rubbertus prepositus, Ödalricus decanus, Meigenhardus prepositus, Cunradus prepositus, Guntherus prepositus, Weicil archidiaconus, Ödalrich archidiaconus. Laici, Friderich, Richart, Godebolt, Eber, Hoholt, Emehart, Cůno, Gerhart, Adelbraht, Godebolt, Adelrihe, Robbolt, Ebo, Heirolt, Godefrit, Elbuuin, Heinrich, Röbbolt, Bodo, Diezman. Isti subscripti testes uiderunt et audierunt, qualiter ego Born prefatum Ödalricum fideiussoria lege a domno suo Odalrico accepi: Rabbodo comes, Mecelin, Alberih, Bilegrim, Ebbo, Röbbraht, Merebodo, Huc, Heireman, Adelram, Ögger, Willehalm Weirgant, Huc, Heirerant, Sigebodo, Heicil, Ebbo, Weirnhart, Reigenbraht, Gundaker, Jaggo, Heinrih, Godefrit, Adelbero, Kelbegras, Dietmar, Ötger, Adelbero, Ödelscalc, Heinrich, Rabbodo, Adelbrath, Diemo. Acta et transacta est hęc traditio anno dominice incarnationis Millesimo XCVI. Indictione III. regnante Heinrico imperatore, Cunrado rege, Emehardo episcopo, Godebaldo comite. Original auf Pergament ohne Siegel im Archive des Klosters Lambach. Kurz, Beiträge II. 237. LXXXV. 1099. 30. April. Regensburg. - K. Heinrich IV. stellt dem Kloster Kremsmünster einige ihm von dem Bischofe Christian von Passau entzogenen Güter im Traungau etc. wieder zurück. IN nomine Sanctæ et indiuiduæ Trinitatis. Henricus divina favente clementia tertius Romanorum Imperator Augustus. Quoniam divino munere confortati justum esse novimus ac salutiferum, quod Ecclesias Dei sub nostro sitas imperio misericorditer respiciamus et eas justa potentia de manu impiorum hominum, qui eas miserabiliter lacerant et opprimunt, eripiamus, dignum duximus, ut tam salutifero operi vigilanter insudare studeamus. Igitur ad omnium Christi nostrique fidelium notitiam pervenire volumus, quod caussa Dei et remedio animæ nostræ omniumque parentum nostrorum ac filij nostri Henrici regis salute et digno interventu Rudberti Babenbergensis Episcopi et Hermanni Augustensis electi, Widonis Osenburgensis Episcoрі, Friderici Ducis, Burchardi Marchionis et aliorum nostrorum fidelium, insuper ob venerabilem petitionem Adalrami Abbatis prædium Petinpach appellatum et in alio loco alia duo prædia Cotprehtescella et Geroltsdorf nuncupata in pago Trungowe sita ab Episcopo quodam nomine Christiano prius ablata Monasterio Salvatoris mundi Sanctique Agapiti electi Martyris sui, quod Cremsemunster dicitur, et longo tempore injuste ab eodem Monasterio abalienata et a Marchione Liudpaldo et a Comitibus Perngario et Engelberto, qui illa injuste tenebant, judicio et justitia convictis in manus nostras et Tyemonis Pataviensis electi reddita memorato Monasterio Cremsemunster nuncupato immutabiliter restituimus cum omnibus appendicijs, terris, agris cultis et incultis, campis, pascuis, pratis, sylvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, mancipijs utriusque sexus, quæsitis vel acquirendis legitime ad prænominata prædia pertinentia, nihil extra dimittentes sed totum ex integro per hoc præsens auctoritatis nostræ præceptum pleniter in Christi nomine confirmatum donavimus, tradidimus Ea videlicet ratione, ut ex hoc in antea nullus Episcoporum aut Abbatum aut alicujus personæ potestas præfata prædia ab usu fratrum ibidem Deo famulantium auferre præsumat, sed fratres inibi Salvatori nostro et electo Martyri suo Agapito die noctuque servientes illa secure teneant atque possideant et Dei omnipotentis misericordiam pro nobis et pro filio nostro rege Heinrico et pro omnibus parentibus nostris incessanter orare non desistant. |