Imágenes de páginas
PDF
EPUB

haberhesbach, I. ad walda, unam decimationem in parrochia houtaren, 1. ad Chelchberc, I. ad iersheim, duas partes decimationis aecclesiae, quae dicitur heimingen, cum uno manso, II. partes decimationis noualium siluae, quae dicitur hohenhart, tam cultorum quam colendorum in illis aecclesiis, quorum (quarum) termini in eandem siluam ex utraque parte porriguntur, quarum nomina sunt uechelsdorfh, eberiswanc, sciltarin, aspach, habbingen, quas partim a (ab) heremanno babinbergensi episcopo iure sinodali cum decimatione aliarum XII. houbarum optinuit, partim ut in proprio episcopatu nemine contradicente dedit. Donauit etiam aecclesiam, quae dicitur Griezchirche, cum I. decima, ad allenchouen I. houbam cum decima, I. houesacham ad eusta, cum IIII. mansis, dimidium mansum ad prouli ad usum apum, dimidium ad tounheim, I. decimationem ad routprehtishouen, I. houbam ad chaltenbach, in oriente I. decimationem ad rusta, I. ad Zountes, I. ad hohenwarte, in rure, quod dicitur biuge, II. partes decimationis, ad mutarin I. houbam, ad widach I. dedit etiam III. sagenas I. sebach, I. patauie, I. mathse, in loco, qui dicitur hal, I. sartaginem cum suo iure, ad sebach III. uineas, ad aschaha II., ad sibbach I., ad liumendingen II., ad sconenbuhel II., ad liuben I., ad Wachouwa IIII., ad mutarin I., ad huntisheim I. ad luminaria aecclesiae dedit capellam S. Mariae in ciuitate lauriacensi, ad eadem etiam luminaria dedit Perinhardus de sconheringen quandam partem de censu nauium patauiae. Pro uestitu autem ordinauit XX.IIII. libras, X. de nauibus patauiae, VI. de goldare werde, IIII. de efridingen, III. de censu mathse, I. de hufhusen. sunt etiam quaedam, quae alii fideles pro remedio animarum suarum praefatae tradiderunt aecclesiae. Quidam nobilis homo nomine hezil tradidit peringen et richersdorf cum I. molendino; Quaedam matrona nomine Azala I. houbam ad bouch; Dominus Adalram petente Ascwino I. houesacham ad walgisingen; quidam sacerdos nomine Raffolt praedia, quae habuit in duobus locis sunnenbach et purchardingen, cum familia; Theodoricus aduocatus unum praedium; Ermenrich I. praedium cum molendino ad breitenbrunnen; comes Gebehardus scalcheim cum pertinenciis suis; Gebehardus cognomento longus I. praedium ad bochingen; Megingoz sacerdos I. praedium ad sunemanningen; Adalram de aschaha I. praedium ad wrgeldorf; quidam nobilis homo nomine Meginhart pollenheim, smidingen cum aliis praediis suis, quorum quaedam pro aliis utilioribus commutata sunt; quidam Gerhoch I. praedium ad chrebesbach; quidam sacerdos nomine Ekkerich I. praedium ad hartheim cum duabus uineis, secundum ad boufingen, tercium ad rute; Quaedam matrona nomine Rihinza dedit II. uineas ad imizinesdorf et dimidium mansum ad ruste, quam traditionem postea nepos eius Ratpoto firmauit; quaedam matrona nomine Adalhait de tanna peneuentinriut cum familia et omni utilitate sua; Quidam alwinus de steine I. praedium ad hefte. Unde ut haec traditio firma rataque omni futuro tempore permaneat, nostra imperiali auctoritate praecipimus et confirmamus. At si aliquis inimicus dei, quod absit, hoc imperiale edictum temere uiolare praesumpserit, iram dei nostraeque potentiae uindictam et indignationem sibi non dubitet affuturam. Haec igitur omnia ut firma illibataque permaneant, kartam praesentem nostrae confirmationis testem scribi iussimus, quam, ut infra uidetur, manu nostra confirmatam et sigilli nostri impressione insignitam omnis generationis tam futurae quam praesentis noticiae relinquimus.

Signum domni Heinrici (Monogramma) quarti romanorum imperatoris invictissimi.

Albertus cancellarius recognouit. Actum patauiae anno incarnationis dominicae M.C. XI. indictione IIII. VII. Kal. ivlii anno V. regni Heinrici imperatoris huius nominis quinti, imperii uero primo in nomine domini. Amen.

Hund - Gewold I. 548. ex orig. c. sigill.

Mon. boic. IV. 306. Loc. cit. XXIX. I. pag. 226.

XCVII.

1111. 23. August. Lorch. Ulrich, Bischof von Passau, bestätigt die Besitzungen des Klosters St. Florian, insbesondere den Besitz der Pfarren Münzbach und Wartberg.

+ In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Owdalricus gratia dei sacrosancte patauiensis aecclesie episcopus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum. Pastoralis sollicitudo et episcopalis circumspectio pro nostro debito officii admonet, imo cogit nos filiorum nostrorum quieti et securitati tam future quam presenti prouidere, sed enixius et attentius eorum tuitioni insudare, qui diuinis cultibus die noctuque familiarius atque deuotius noscuntur uacare. Quapropter fili karissime Isinberte, qui monasterio beate marie uirginis et preciosi martyris christi floriani presidere cognosceris, tibi tuisque fratribus et per uos cunctis uestris successoribus manum nostre defensionis contra omnes aduersantium infestationes extendere curamus, quatinus deo tanto liberius pro peccantium erratibus supplicetis, quanto nostre auctoritatis protectione ab aduersariorum incursibus muniti existitis. Decernimus itaque atque statuimus, ut bona omnia, que prefatum monasterium liberalitate nostrorum predecessorum seu aliorum christi fidelium, nostra etiam donatione uel in presenti possidet uel in futuro iuste et legaliter poterit adipisci, uobis uestrisque successoribus profutura firma et illibata permaneant eo scilicet tenore, ut communem et apostolicam uitam agentes nihil priuatis proprietatibus uendicetis sed a prelatis dispensanda, prout rerum necessitas et utilitas et ecclesie facultas postulat, communiter perfruenda possideatis. Sunt autem hec: Inprimis uidelicet ab occidentali porta atrii eiusdem ecclesie per uiam occidentalem usque ad tria proxima fossata et per medium fossatum uersus aquilonem ascendit terminus usque ad summitatem montis et in summitate montis descendit per septentrionem usque ad terminum uinearum ad orientem, Inde uertit ad uiam australem per mediam uillam reuertens ad predictam portam, Insuper in eadem uilla ecclesia beati iohannis cum orto, curtis una ad colligendas decimas, mansus unus pro dote meridiani altaris et molendinum et beneficium lignarii artificis et ex utraque ripa fluminis prata quedam nota loci ipsius habitatoribus, Super hec, quod maximum est, decimatio totius parrochie exceptis triginta sex domibus, Ad sunnilburch mansus et due partes decimationis, Albinisuelth tota uilla cum suis pertinentiis, scilicet transitu fluminis trunae et piscationibus et duabus partibus decime, Curtis phafinhouin cum omnibus suis pertinentiis, Ad niunchirchin tres mansi, Liliginhouin cum omnibus suis pertinentiis, Waninpahc cum omnibus suis pertinentiis, Ad ellenperch mansus, Ad gomerichin mansi duo et dimidius, ad eustin mansus dimidius, Ad stromingin piscationes, ad Sueinbahc mansus et dimidius, ad gerlatingin mansus et dimidius, Ad nescilbach mansus, ad glunichi mansi duo, ad stadelin mansi duo, Ad hiuzingin dimidius, ad ilbungistetin mansus, ad goldestorfh mansus, ad mura et Rovgersbach mansus, ad stilla mansus, Ad bercheim dimidius, ad rostorfh dimidius, ad amistetin decima portaria una, Ad stefinishart una, Ad assbach una, ad glunich una, ad sibenbach una, ad oftheringen una, ad geroldisdorf una, ad heresingen una, ad tenin due, ad terinbach una, ad liumitingen una, ad linzie una, ad chirchdorf una, ad riute una, ad meirsdorf una, ad horbach una, ad tabers

hem una, ad lufinberch una, ad pulgarin una, ad riedae una, Ad mittrinchirchin una, ad sahssinchirchin una, Decime uini in duabus ecclesiis tabrisheim et linzie pro sacrificio altaris. In eadem ecclesia. decime apum ad sanctum nicolaum pertinentium, Ad aschac uinee tres. Cetera, que secuntur, alii quoque fideles christi pro remedio animarum suarum eidem monasterio contulerunt. Sunt autem hec: Inprimis predia, que dedit quidam nobilis uir eppo tam hereditaria quam acquisita, sicut in priuilegio Heinrici imperatoris huius nominis quinti terminatum et firmatum est, De hinc due uinee ad balsenzie, quas tradidit Egilolf, una ad aschac, quam tradidit geppo presbyter, Curtis una ad truhcbach cum uinea, quam tradidit presbyter Megingoz, ad geilspach mansus et dimidius, quem tradidit Gerolt, ad Winchlarin due uinee, ad heresingin predium, quod tradidit noppo, ad baschingin predium, quod tradidit Manegolt, ad studahe, quod tradidit ovzi, ad tegrinbahc, quod tradiderunt rovdhart et gotti, ad trunae predia, que tradiderunt rovdolf aduocatus, adalbero, ovdalrich, Ad trunardorf predium, quod tradiderunt engilpreth, izo et alii fideles, ad raffoldistettin predium, quod tradiderunt Wolfger, Totila; Predium ad totelingin, quod dederunt Ekkerich, Herrant; ad eglincheim, quod tradiderunt Rovdolf, adalram, Engilbreth, Gisila; ad rorbach predium, quod tradiderunt Pruninch, Walto; In eadem uilla predium, quod de monasterio beati agapiti concambio suscepimus; ad gomerichingin predium, quod tradidit rovdolf aduocatus; Predium ad salmansliten, quod tradiderunt Pillunc, adala; Predium in monte, quod tradidit Wolffrit; ad walhlingin predium, quod dedit pero; ad friginliutin, quod dederunt Engilbreth, Liupirch; ad widelheim predium, quod tradiderunt misico, wolfpret, wolffrit, erchinpolt, riziman; ad friginliutin predium, quod tradiderunt hadamovth, hezilo, peringer et ibidem predium, quod dedit presbyter azilinus; ad mitstetin, quod tradidit waziman, ad primizlastorf praedia, que dederunt Trebes, engilsalch, primizla, meginhart, ad gerlantingin predium, quod tradidit willa, izo; ad nescilbach, quod tradidit marchwart; Aecclesia munichispach cum dote, quam tradidit friderich; Uinee cum predio, quas tradidit Dietmar clericus; ad imizinstorf, ad woluarin predium, quod dedit willihalm; ad eustin predium, quod tradidit peritolth; ad wartperch aecclesia cum dote, quam tradidit sigihart; ad bosinbach predium, quod dedit Rovdolf aduocatus rogatu Willibirgis; ibidem predium, quod dedit urliuch; Predium,

quod dederunt pezilie, wolozo, Herto; Uinea, quam tradidit Reginhart, ad chunipretistorf mansus, quem concambio a beato agapito suscepimus. Vt igitur hec omnia rata, firma et inconuulsa uestris successorumque uestrorum usibus permaneant, iudicio dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti interdicimus, ne quis successorum nostrorum aut aliqua ecclesiastica uel secularis persona hec temere inuadere, minuere uel auferre presumat, sed usibus fratrum in una societate apostolica uestigia seruantium per manus dispensatorum conseruentur fideliter offerenda. Si quis ergo huius nostre preceptionis paginam sciens contra eam temere uenire et eorum, quod auferre presumpserit, si tercio commonitus congrua satisfactione non emendauerit, iram dei perpessurum et cum iuda pessimo mercatore partem habiturum se cognoscat. Conseruantibus autem pax et misericordia a deo X. Et ut hec ad futura quoque tempora indubia perueniant, presentem cartam nostre imaginis inpressione sigillatam huius confirmationis uadem testemque relinquimus.

Actum Lauriaco anno dominice incarnationis MCXI. indictione IIII. X. Kal. septembr. regnante Henrico imperatore huius nominis V. anno regni eius VII. imperii vero I. feliciter.

Original; Pergament mit Siegel im Archive des Klosters St. Florian. Stülz, Geschichte von St. Florian, pag. 209.

XCVIII.

1111. 23. August. Passau. - Bischof, Ulrich von Passau, bestätigt die Freiheiten des Klosters St. Florian, und den Besitz der Pfarrkirchen Wartberg und Münzbach.

+ In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Vdalricus dei gratia sacrosancte patauiensis accclesie episcopus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum. Pastoralis sollicitudo et episcopalis circumspectio pro nostri officii debito admonet, immo cogit nos filiorum nostrorum quieti et securitati tam future quam presenti prouidere, sed enixius et adtentius eorum tuicioni insudare, qui diuinis cultibus diu noctuque familiarius atque deuotius noscuntur uacare. Quapropter fili karissime Isinberte, qui monasterio beate Marie uirginis et preciosi christi martyris Floriani presidere cognosceris, tibi tuisque fratribus et per uos cunctis successoribus uestris manum nostre defensionis contra omnes aduersantium infestastaciones extendere curamus, quatinus deo tanto liberius pro peccantium erratibus supplicetis, quanto nostre auctoritatis protectione ab aduersa

« AnteriorContinuar »