Imágenes de páginas
PDF
EPUB

preordinante clementia ceteris mortalibus quodammodo supereminemus, sic etiam uniuersas ecclesias et ecclesiasticas personas diligere, fouere et ab iniquorum infestionibus (sic) defensare regali potentia a deo nobis commissa debemus. Eapropter omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter nos ob regni nostri firmam stabilitatem et anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem, interuentu quoque et petitione dilecte coniugis nostre Gertrudis regine ecclesiam sancti Floriani in Windeberge (sic) cum omnibus prediis et possessionibus suis, que uel liberalitate regum seu donatione principum aut elemosina pauperum eidem ecclesie collata sunt, in tutelam regie defensionis suscepimus. Nominatim autem omnia predia et possessiones, quas a capite Eberspach usque ad fines boemie tam in longitudine quam in latitudiné eadem ecclesia possedisse cognoscitur, et a termino Aposenbach (sic) usque in uiam, que dicitur regia uia, iuxta ecclesiam sancti Nicolai, que in eodem predio edificata est, et predium celle, quod quidam nobiles uiri Eppo et Bernhardus iuxta Movhelle eidem tradiderunt ecclesie et insuper predia, que in Rietmarcha possidet, nos auctoritate regia prefate sancti Floriani ecclesie confirmamus edicto regali statuentes, ne aliqua umquam persona magna seu parua in eisdem pessessionibus predictam ecclesiam infestare uel inquietare presumat, sed fratres in ea deo militantes omnia predia sub terminis predictis denotata omni deinceps tempore libera possessione obtineant. Vt autem hec nostra confirmatio rata et inconuulsa omni tempore permaneat, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus et testes, qui presentes aderant, subternotari fecimus, Quorum nomina hec sunt: Theodewinus sancte Rufine episcopus apostolice sedis legatus, Heinricus Ratisponensis episcopus, Embricho Wirzeburgensis episcopus, Otto Frisingensis episcopus, Heinricus Olomucensis episcopus, Otto palatinus et filius eius Otto, Diepoldus marchio, Geuchardus comes, Fridericus aduocatus, Heinricus prefectus, comes Albertus de Bogen et filius eius Hertwicus, comes Covnradus de dachowa, comes Folcradus de Lexmunde et ceteri quam plures.

Signum Domini Covnradi Romanorum Regis Secundi. (Monogramma.)

Ego Arnoldus Cancellarius uice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui. (L. S.)

Anno dominice incarnationis M. C. XLII. Regnante Cuonrado Romanorum rege II. anno uero regni IIII. indictione IIII. (sic) data est Ratisbone in christo feliciter. Amen.

Original; Pergament mit Siegel im Archive des Stiftes St. Florian. Stülz, Gesch. v. St. Florian, pag. 244.

CXXXVIII.

1142. Regensburg. König Chunrat III. schenkt dem Kloster Garsten 400 Mansen in dem Walde Rindmarch zwischen den Flüssen Jauerniz

(Jauniz) und Aist bis an die böhmische Grenze.

In nomine Sancte et indiuiduę trinitatis Cůnradus diuina fauente clementia romanorum rex secundus. AEquitas iusticie et regni auctoritas nos admonet ęcclesiis deo dicatis more predecessorum nostrorum temporalia largiri, ut in uisione glorię regem in decore suo uidere mereamur pro temporalibus ęterna recepturi. Eapropter omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter nos pro animę nostrę remedio necnon interuentu dilectę coniugis nostrę Gertrudis reginę et Agnetis karissimę matris nostrę et assensu dilecti fratris nostri Heinrici marchionis ac humili petitione Bertoli uenerabilis abbatis ęcclesię Garstensi in honore sanctę dei genitricis Marię consecratę quadringentos mansos in silua nostra, quę uocatur Ritmarch uidelicet a fluuio Jowerniz usque ad fluuium Agast et exinde usque ad terminum sclauorum legitima donatione concessimus edicto regali statuentes, quatenus prefatvs Bertolfus abbas suique successores et fratres in eadem ęcclesia deo famulantes predictos mansos sub termino prenotato constitutos proprietatis iure possideant et in quoscunque uoluerint usus propria deliberatione nostra freti auctoritate redigant. Decernimus ergo, ut nullus successorum nostrorum regum seu imperatorum aut alia quelibet persona magna seu parua hanc nostram concessionem infringat, sed, sicut prenotatum est, abbas ęcclesię Garstensis omni deinceps tempore libera possessione obtineat. Ut autem hęc nostra concessio firma permaneat, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus manuque propria, ut infra uidetur, corroborantes, qui presentes aderant testes subternotari fecimus, Quorum hec sunt nomina: Theodewinus sanctę Rufinę episcopus apostolice sedis legatus, Heinricus Ratisbonensis episcopus, Otto Frisingensis episcopus, Peregrinus patriarcha Aquilegiensis, Embrico Wirzeburgensis episcopus, Otto Ratisbonensis prefectus et filius eius Otto, Fridericus aduocatus, Geuehardus comes de Burchusen, Geuchardus comes de Sulzebach, Folcradus comes de Lexmunde, Bertolfus comes de Andés, Öthelricus dux, Comes Albertus de boga, Cunradus comes de Bilstein, Vthelricus de Willeringe, Hertvvic de hagenowe, Wernhart de Julbach, Fridericus de hunesberch, Raffolt de Sconeberch, Otto de Rora, Hetel de wizenbach, Poppo de Pærericswanch.

Signum domini Cunradi (Monogramma regis) romanorum regis.

Secundi.

Ego arnoldus cancellarius uice marcolfi moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui. Anno dominicę incarnationis M.C.XLII. indictione IIII. Regnante Cunrado Romanorum rege secundo, Anno uero regni eius IIII. Data Ratisbone in christo feliciter amen.

Original; Pergament mit Siegel im Archive zu Garsten. dem Vorberichte ein Fragment. Ludwig, Rel. mscp. IV. 203. Diplom. Garst. 35.

Kurz, Beiträge II. 495.

CXXXIX.

Hohenek II. in
Fröhlich,

1142. Salzburg. - Bischof Allmann von Trient schenkt nebst anderen Gütern zur Seelenruhe seines Vaters dem Erzstifte Salzburg den Ort Suben zur Stiftung eines Klosters regulirter Chorherren.

IN nomine sanctæ et indiuiduæ trinitatis. Altmannus Dei gratia Tridentinus Episcopus. Quoniam pontificalis sedis sublimitatem Dominicà dispositione conscendimus, ecclesias pro posse nostro exaltare siue amplificare summopere curauimus, notum ergo esse volumus tam instantis quam futuri temporis fidelibus, quod ego ob Dominicæ remunerationis obtentum inter cætera donaria, quæ ecclesiæ Saltzburgensi donaui pro remedio animæ meæ et progenitoris mei Adalscalci Comitis, cui post mortem hæreditario jure successi, tradidi ad præfatam ecclesiam locum Subene dictum super ripam Eni fluminis situm jure perpetuo possidendum cum omnibus suis pertinentiis, quæ juste et legaliter habuit et in futuro largitione fidelium habiturus est, ad instituendum ibi apostolicam vitam secundum regulam beati Augustini, sicut in eadem principali ecclesia Canonicos in Dei seruitio viuere regulariter vidi tali forma, vt in locum jam dictum Suben nullus Præpositus imponatur, nisi quem Præpositus ecclesiæ Saltzburgensis cum Canonicis illius sedis illuc destinauerint et sua auctoritate ad conseruandum ibi regularem vitam ordinauerint et præfecerint, Nec habeant eiusdem loci fratres eligendi potestatem sibi magistrum, nisi quem præfati Canonici cum Præposito suo ipsis deputauerint et ad regimen loci miserint. Quo decedente a prænominata ecclesia humiliter magistrum et rectorem vitæ sibi expetant et datum deuote accipiant et in Domino diligant et obediant Et illo mortuo in reliquum sine contradictione, sicut diximus, pro magistro ad prætaxatam sedem veniant, vt in omnibus hæc nostra statuta sequentes in Domino crescant, ut de eis dicatur: Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis. Vt autem hæc nostræ donationis et institutionis confirmatio in præsenti ac in futuro tempore firma consistat, hoc priuilegium inde conscriptum sigillo nostro insigniri jussimus. Si qui vero temerarij et Deo rebelles viri prætaxata bona inuaserint et ausu nefario nostram institutionem disturbare, immutare presumpserint, auctoritate patris et filij et spiritus sancti formiduloso anathematis vinculo vsque ad condignam satisfactionem conscripti permaneant. Hæc autem acta sunt præsente et suscipiente hoc Reuerendo archiepiscopo Conrado et Gebeone Præposito ástantibus et astipulantibus venerabilibus fratribus Vdalrico videlicet Abbate S. Petri, Hugone Preposito Bertersgadine, Gerbao Preposito Reichersperge, Gumaro, Babone, Hainrico, Ottone, Lamperto, Liutoldo, Rudberto, Leone et vniuersis eiusdem Saltzburgensis ecclesiæ Canonicis et aliis quam plurimis probis et honestis clericis et laicis subscriptis: Heinrico de Chatse, Meingoto de Sureberg, Adalberone de Dyetmaningen, Lutoldo de Sirsdorff, Wisunt de Wonegoue, Ottone cognato eius et aliis quam pluribus eiusdem ecclesiæ ministerialibus. Acta sunt hæc in Saltzburg ecclesia Anno ab Incarnatione Domini M. C. XLII. Indictione quinta feliciter. Amen.

Hund, Metropolis III. 370 (edit. Monac.). Mon. boic. IV. 573.

CXL.

1142. Notiz über die Gründung des Klosters Baumgartenberg.

Ut de fundatore loci huius et de tempore fundacionis fiat pagine huius inspectoribus certa fides, Sciendum est, quod uir generosus dictus Otto de Machland de claro liberorum sanguine natus temporali quidem substancia locupes (sic) sed uirtutum meritis magis diues tamquam uitis fructifera vineam domini sabaoth duplici palmite fecundauit, duo fundando cenobia, hanc videlicet abbaciam Cysterciensis ordinis et claustrum regularium (sc. Canonicorum) in Walthausen et utrumque satis habunde de suis dotauit rebus, que sibi iusto patrimonii tytulo conpetebant. Fundata est autem hec abbacia temporibus Innocencii pape post sedatum scisma petrileonis. Eo tempore claruit beatissimus pater noster Bernhardus abbas clareuallensis, qui idem scisma sedauit, predicacione et miraculis reges et principes seculi ad subieccionem et obedienciam Innocencii pape inducendo. Eo tempore rexit imperium Chunradus illustris nepos Hainrici imperatoris. Austrie prefuit Leupoldus dux Bawarie et marchio austrie, filius Leupoldi marchionis cognomento pii, qui fundauit sanctam crucem et Nevnburgam, Ecclesiam uero Patauiensem rexit tunc Reynpertus episcopus. Domus itaque ista deriuata est a domo sancte crucis.

Anno domini M. C. XXXIII Fundata est sancta crux a predicto marchione Leupoldo cognomento pio. Anno domini M.C.XXXVIII. Fundata est domus zwetelensis a nobilibus de chvnring.

Anno domini M.C.XL.II. Fundata est abbacia in paumgartenberg a predicto nobili Ottone.

Anno M.CC.V. Fundata est domus in Campolyliorum ab ultimo Leupoldo duce austrie.

Aufschreibung von einer Hand des 14. Jahrhunderts auf einem Blatte Pergament, abgelöst von dem Deckel eines Buches der Bibliothek des Klosters St. Florian.

CXLI.

1143. 26. October. Matsee. Bischof Reginbert von Passau übernimmt die von Pilgrim von Wenge gebaute und dotirte Kirche im Dorfe Vöcklabruck am Tage der Einweihung und erlaubt einen Priester bei derselben zu halten.

(Chrismon.) In Nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Reginbertus dei Gratia Pataviensis Ecclesie Episcopus. Ordo officii nostri nos hortatur et ammonet, ecclesiam, quia domus dei domus orationis uocatur, honorare et sicut sponsam uiro suo omnibus modis ornare. Si quos uero homines in uinea domini Sabaoth cernimus iuxta desiderium bone uoluntatis plantare, nostrum est rigare, quum certum est ab ipso fonte tocius bonitatis incrementum emanare. Huius rei gratia ego Reginbertus sancte Pataviensis ecclesie episcopus notum fieri

« AnteriorContinuar »