nostra praesentia eidem monasterio sunt collata vel recognita vel per commutationem acquisita, praesenti pagina comprehendamus et noticiae posterorum sigilli nostri impressione roborata transmittamus. Anno igitur dominicae incarnationis MCXLVII. episcopatus vero nostri I. quidam ex ministerialibus sancti Roudperti Godefridus nomine divina inspirante gratia universa predia sua et familiam exceptis octo houbis et XV. mancipiis monasterio sancti Petri Salzburge consensu conjugis suae Adale in praesentia nostra et venerabilis fratris nostri Gurcensis episcopi Romani tradidit ea tamen conditione, qua prius in conspectu predecessoris nostri piae memoriae Chounradi archiepiscopi eidem ecclesiae illa tradiderat, scilicet ut, si absque legitimo herede vita decederet, in principali eorundem praediorum loco Wietingin dicto ex consilio Salzpurgensis archipresulis et Gurcensis episcopi, abbatis quoque sancti Petri divinum servitium ordinetur. Huius traditionis testes sunt: Liutoldus comes de Pleigin, Heinricus de hegelin, Engilscalcus de Friesah, Roudolfus de tounisperch, Hartnidus et frater eius, Marchwardus de Viskaha, Liutwinus prepositus, Wolframmus de offinwanc, Wolframmus de harpholtishein, Ekkehardus de tanna, Sigifridus de Friesac, Liutoldus de Salzpurch. Eodem quoque anno, in die autem ordinationis nostrae recognitum est et traditum eidem monasterio a Gebehardo comite de Purchusin predium quoddam ad alsa situm, mons videlicet ex uno latere habens vineam, ex alio coopertus virgultis, quem quondam tradiderat ad altare beati Petri bonae recordationis Sizo comes et Sigehardus, sed a parentibus prefati comitis Gebohardi occupatus et in jus proprietatis injuste fuerat redactus, haec autem recognitio seu traditio facta est in praesentia nostra et fratrum nostrorum episcoporum Ottonis frisingensis, Hartmanni Brixinensis, Romani Gurcensis. Testes quoque hujus recognitionis facti sunt de fidelibus nostris Engilbertus Marchio, Engilbertus comes hallensis, Liutoldus comes de Pleigin, Adelbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim, Gotescalcus de hunisperch, Heinricus de hegelin, Engilschalcus de friesah, Liutoldus de Siesdorf, Ekkehardus de Tanna, Hartnidus de viskaha, Heinricus de Purchusin, Item Heinricus, Hugo, Hartuvicus, Gebolfus ministeriales ejusdem comitis. Ab hac autem recognitione nondum VII. diebus evolutis Heinricus comes et frater eius Sighardus de Schala nepotes predicti comitis Gebohardi, qui et ipsi prefati predii violenter potius quam legitimi heredes accesserant, acceptis a fratribus supradicti monasterii XIV marcis coram legato nostro in castro Purchusin omni se jure sepedicte possessionis testibus coram positis eliminaverunt. Testium autem nomina haec sunt: Adalbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim, Heinricus judex de Purchusin, Item Heinricus, Hugo, Hartwicus, Gebolfus, Purchardus, Routderus, Maganus de Tti (?) ministeriales predictorum comitum. His itaque gestis vir quidam nobilis Chadoldus dictus predium a fratribus obtentum, quod a predictis comitibus beneficii jure possederat, suis usibus sicut propriis detinere nisus est. Lite igitur inter ipsum et fratres aliquandiu perseverante contigit, ut eodem anno ad remensem sinodum vocati cum fratribus nostris episcopis et majoribus ecclesiae nostrae pergentes eundem Chatoldum itineris comitem haberemus. Qui rationabili querimonia abbatis opportune pulsatus in consilium nostrum se dedit sepedictum predium coram Babinbergensi episcopo et Brixinensi in manum nostram prope remensem civitatem eo tenore repudiandi, ut XV. marcas a fratribus predicti monasterii acciperet nec ulla eos de cetero eiusdem causae exactione vexaret. Huic rei presentes et testes fuerunt Heinricus prepositus Salzburgensis, Werinherus abbas Lawandinensis, Oudalricus abbas de sancto Lamberto, Chounradus abbas biburgensis, Chouno prepositus Chimensis, Hugo Perthensgadensis, Duringerus, Wisinto ministeriales sancti Roudberti; quinque ergo marcas de manu abbatis remis accepit promittens, quod in reditu suo apud Salzburc reliquas X. acciperet, et iterato in nostra presentia coram testibus, quos fratres adhiberent, idem predium reputaret; factum est ergo, ut rediens, sicut promiserat, nobis in superiori castro Salzburc constitutis prius abdicato beneficio denuo renuntiaret, juxta pactionis condictum X. marcis attractis accepit, igitur hi testes secundi adhibiti sunt: Liutoldus comes de pleigin et filius ejus Liutoldus, Ekkebertus comes de butina, Heinricus de hegilin, Liutoldus de Siesdorf, Sigiboto de Suriberch, Duringerus de werivin, Hartnidus et frater ejus Marcwardus de viskaha, Wisunt et Otto de Pongou, Dietmarus de Eicheim, Liutwinus prepositus, Palo (sic) de Sure, Roudolfus, Engilscalcus, Otto, Bertoldus et Willihelmus ministeriales comitis Liutoldi. Presenti quoque inscribere pagine necessarium et utile duximus commutationem, quae inter monachos sancti Petri et canonicos majoris ecclesiae facta est. Heinricus siquidem prepositus et canonici dederunt abbati et predictae congregationi curtim in pinzgou sitam, quae a nobili viro Adelberto de Lugis tradita eis fuerat, sed nunquam propter contradictionem propinquorum ejusdem Adalberti possessa, e contra abbas concessit eis in area, quam habuit ad Tauersheim, secus ecclesiam construere et medietatem illius ecclesiae atque atrii perpetuo jure possidere, addens insuper eis octo marcas. Huius commutationis testes sunt Adalbertus de Gerin, Heinricus de hegilin, Engilscalcus de friesah, Sigiboto de Sureperc, Wolframmus de offinwanc, Pabo de Sure, Wisint de Pongou, Sigimarus de libniz, Hartnidus et frater ejus Marchwardus de viskaha, Adelbero de longou, Chunradus de Calcheim, Liutwinus castellanus, Liutoldus de Salzpurc. Acta sunt haec anno dominice incarnationis MCXLVII. Indictione X. Episcopatus vero domini Eberhardi Salzburgensis anno primo. Hormayr, Archiv f. 1828, pag. 350. CLXIII. 1148. 30. März. Remis. Papst Eugen III. bestätigt dem Kloster Niederaltach unter andern Besitzungen auch die Weingärten zu Schönhering und Ottensheim. Eugenius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Conrado Abbati Monasterii S. Mauritii Altahensis eiusque fratribus tam presentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona in presentiarum juste et canonice possidetis aut in futurum concessione Pontificum, Largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesias videlicet de Zaia, de Abbatisdorff, de Grie, de Chunezen, de Cassen, de Mynchendorff, de Iserhouen, de Puchouen, de Walenstorf, de Erlbach, de Sinichingen, de Mundriching, de Ingoltestat, de Otelingen, de Wilbach, de Peringen, de Usterlingen, de Peirbach, de Metmenhusen, de Ibach, de Suarza, de Pfolingen, de Paschingen, de Suarza, de Rorbach, de Urbach, de Lalling, de Tundorf, de Aicha, de Wincklingen, de Regen, de Monte S. Godehardi, de Neszelbach, de Haidolfinigen, de Cella, Montem S. Marie de Ceholuinge, Runchene, Tagmarspach, Winchingen, Hohenoe, Aspach cum vineis et portu, Vineas de Spizze, Shonheringen, Oteneshaim, Gerlochesperch, Wissensingen, Mannendorf, Hordorf, Rauuenstetten, Ranzingen, Parshalchessriegen, Kadingen, Adelboldingen, Asingen, Zalligen, Teuuelsperch, quidquid juris habetis in Halla. Preterea quecunque bona tam in decimis quam familiis iuste et canonice possidetis, vobis nihilominus confirmamus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura Salua sedis Apostolice auctoritate et Dioecesanorum Episcoporum canonica reuerentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica Secularisue persona hanc nostre constructionis (sic) paginam sciens contra eam venire tentauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a Sacratissimo corpore et Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco justa seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus etc. Ego Oddo diaconus Cardinalis S. Gregorii ad uelum aureum etc. Ego Jacintus diac. card. S. Marie in Cosmedin etc. Datum Remis per manum Guidonis S. Romane Ecclesie card. et cancellarii III. Kal. Aprilis Indict. XI. Incarnationis Dominice Anno MCXLVIIII. Pontificatus vero Domini Eugenii Pape III. anno IIII. Hund, Metrop. II. 27 (edit. Monac.). Mon. boic. XI. 163. -- 1149. Greiffenstein. CLXIV. Der Edle Otto von Machland verordnet, dass all sein bewegliches Gut zwischen den Klöstern Baumgartenberg und Sabenich getheilt werde und dass die von dem Bischofe von Passau dem Kloster Sabenich gegebenen Güter nach Baumgartenberg gehören sollen. In nomine dei omnipotentis. Ego Otto de Machlannd Nobiliter natus graui egritudine oppressus Volo pro anima mea dispensare presente fratre meo Walchuno atque fidelibus meis Chunrado, Herwico, Berno, nullo michi contradicendo vel resistendo, Trado igitur et jubeo, vt dentur omnia mobilia mea Abbati de Bongartenberge, qui presens est, inter vtraque cenobia diuidenda scilicet Sancte Marie de Pawmgartenperg Et Sancti Johannis de Sabenich Sub ea tamen caucione, vt, si episcopus Patauiensis aliquid eorum dempserit, que a suo predecessore concessa sunt ecclesie Sancti Johannis et Sigillo conmunita ipsius, omnia tam predia quam mobilia pertineant ad domum sancte Marie de pangartenperg. Rogo eciam te frater, vt memor fraterne fidei atque dileccionis ob salutem animarum nostrarum nostrorumque parentum predia, que a me assignata vel data sunt Ecclesie Sancti Johannis, Si episcopus, sicut iam dixi, aliquid abstulerit eorum, que per antecessorem suum eidem ecclesie collata sunt, tua delegacione ad ecclesiam Sancte Marie pawmgartenperg transferre non differas et defensionem obtineas. Dispositis tandem pro anima mea tam predijs quam mobilibus meis duobus iam dictis claustris sub premissa condicione Presente fratre meo Walcono, cum essem apud Kremese, Renuncio hodie omnibus proprietatibus atque vxori mee, ipsa annuente atque consenciente, victurus abhine secundum jussionem Abbatis, qui adest. Nunc igitur ego Otto conmitto animam meam omnipotenti deo, et insero manus meas vestris manibus conmittens me vobis mittoque gladium meum per Vos offerendum deo et Sancte Marie cum reliquis armis meis ab isto loco, qui dicitur Griffenstain Acta sunt autem hec Anno ab incarnacione domini M. C. XLjX*). Nota quatuor fuisse fratres Walchunum fundatorem ecclesie Sancti Andree circa Traysmam habentem Comiciam in Lengenpach. Hertwidum habentem Comiciam jn Spilberch fundatorem ecclesie Wilhering, latine hilaria. *) Bis hieher abgedruckt bei Kurz, Beiträge III. 358. |