Ecclesiam S. Nicolai et prædium Gotfridi Mokkernovve cum novalibus et decimis, Ecclesiam S. Martini cum prædio Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Chunradi Comitis de Pilstain, cum omnibus pertinentiis suis; Prædium Radlach, quod fuit Comitis Pernhardi; Quidquid habetis Lusniz, Chamere, Mutarn. Ex dono Nobilium Treboche, Tunevviz, quinque curtes ad pontem S. Stephani; in eadem Parochia ex dono Eberhardi Archiepiscopi decimas, Quidquid apud S. Benedictum et Puchovve, Lobenich et Chrovvat prædiorum et decimarum habetis. Ex dono Chunradi primi decimas ad Murz. Ex dono Nobilium prædia Muterndorf. Ex dono Eberhardi Archiepiscopi duos mansos in villa Teschanschirchen cum decimatione tota inter Pincha et Lavenze. Ex dono Nobilium quæcumque apud Wurvelach, Potsach, Gomvarn, Phaphenstain et Aichovve possidetis. Ex dono Gebehardi Archiepiscopi Ruste, Arnsdorf, Welmnich cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen, apud Brunnen quidquid Fridericus advocatus vobis dederunt. Quæcumque dono nobilium apud Chremse, Ense et Ulsburch possidetis. Apud Tresvviz et Liuzen prædia cum decimationibus suis, Ecclesiam S. Johannis et prædium Hagenberg et Winzenbach et Gundachringen. Ex dono Archiepiscoporum apud Sundrmæringen, Prukkarn, Aiche, Eberhartingen quæcumque habetis. Allodium magnum apud Hoveheim, quod a Nobilibus de Abensberg emistis. Ex dono Nobilium prædium apud Hus superius et inferius cum Ecclesia S. Paterniani cum omnibus pertinentiis suis. In Ensvvalde, Schratengastei et Tricenvvald, Ecclesiam S. Martini cum novalibus decimis usque Horgenbrucken. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi prædium Mittrechoven, Wenge, Elinovve. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi prædium apud Chuchil, curtem apud Salzburch, Hirsehalm cum appenditiis eorum. In villa Beirhalle quæcumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisistis. Ex dono Nobilium quidquid apud Pergen, In Brichaim, Haselbach habetis. Ecclesiam S. Martini cum prædio magno Elsindorf, quod fuit Udalrici, et alteram Ecclesiam cum prædio Pernhardi et omnia, quæ ibidem, emistis. Nec Episcopo nec Abbati ipsi nec personæ alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum sive beneficium sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare nec modis aliis alienare. Sane sepulturam illius loci liberam esse censemus, ut, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, extremæ voluntati eorum nullus obsistat salva justitia matricis Ecclesiæ. Laicos sive Clericos liberos et absolutos ad Conversionem suscipere nullius Episcopi vel Præpositi vos inhibeat contradictio. Prohibemus quoque, ut nulli fratrum post factam professionem absque Abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Sane Novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas præsumat exigere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum timorem Dei et Beati Benedicti Regulam præviderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva Sedis Apostolicæ auctoritate et Salzburgensis Episcopi Canonica reverentia, cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem, quæ Regularium quieti noceat, irrogare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua Jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Ego Bernhardus Portuensis et S. Ruffinæ Episcopus subscripsi. sis Cardinalis subscripsi. Ego Oddo Tusculanus Episcopus subscripsi. Ego Jacynctus Diaconus Cardinalis S. Mariæ subscripsi. Ego Cinthius Diaconus Cardinalis S. Adriani subscripsi. Ego Manfredus Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum subscripsi. Ego Hugo Diaconus Cardinalis S. Eustachii juxta templum Agrippa subscripsi. Ego Johannes Presbyter Cardinalis S. S. Johannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Hildebrandus Basilica XII. Apostolorum Presbyter Cardinalis subscripsi. Ego Albertus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Gvvilhhelmus Presbyter Cardinalis tit. S. Petri ad Vincula subscripsi. Ego Boso presbyter Cardinalis sanctæ Pudentianæ tit. Pastoris subscripsi. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Damaso subscripsi. Datum Tusculani per manum Gratiani Sanctæ Romanæ Ecclesia Subdiaconi et Notarii IIII. Idib. Febr. Indict. IV. Incarn. Dominicæ Anno MCLXX. Pontificatus vero Domini Alexandri pape III. Anno XII. Pez, Thesaur. T. III. Ps. III. pag. 666. CCXXXIII. Circa 1170. Markgraf Otakar von Steyr bittet den Papst Alexander III., die Tauschverträge, welche seine Vorfahren mit den Bischöfen Altmann und Conrad von Passau in den Jahren 1082 und 1160 eingegangen, zu bestätigen. Domno et patri in christo karissimo A. sancte romane et apostolice sedis summo et uniuersali pontifici O. marchio styrensis perfecte fidelitatis omnimodum seruicium. Quum sanctitatis uestre excellentiam et honoris sublimitatem pater et domine semper augeri anhelamus et amplificari desideramus uestigia pro posse sequentes parentum nostrorum, qui pro conseruando iure et honore uestro et beati Petri actenus indefesso studio decertauerunt et laudabili instantia teste deo in id ipsum promouendum interriti perseuerauerunt, eo confidentius pietatis uestre ianuam aperiri nobis pulsamus et donari nobis, que donanda sunt uel petenda, non dubitamus. Credimus enim non latere sanctitatem uestram omnes progenitores nostros non solum christianissimos fore, uerum etiam circa ecclesiastica iura diligentissimos exstitisse, unde ex inspiratione diuina de reditibus suis diuersis in locis diuersa cenobia construxere. Et quum quedam illorum tuicione uestre munificentie seu decessorum uestrorum priuilegiis nondum constat esse munita, rogamus attentius paternitatem uestram, que paratissima gratis cunctis occurrit, ex pietatis habundantia, quatenus speciali quodam monasterio nostro scilicet Garstensi manum benigne apponere curetis et predia seu priuilegia, que a nobis et parentibus nostris prefato monasterio donata sunt et collata, auctoritate uestra priuilegio (sic) roboretis et confirmetis. Hinc etiam paternitatis uestrę discretionem scire optamus, parentes nostros conquisisse ab episcopatu patauiensi a sexaginta fere annis ecclesiam baptismalem cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in cuius etiam area predictum cenobium constructum et fundatum tenemus, scilicet pro alterius ecclesię baptismalis concambio legali et perpetuali, horum scripta et episcoporum priuilegia apud nos tenemus et subter notare uoluimus et, ut per uos roborentur et confirmentur, obnixius oramus. In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Notificamus quia ego Ŏ. dignatione dei patauiensis episcopus cum consilio fratrum et aliorum fidelium nostrorum confirmamus concambium, quod factum est sub temporibus felicis memorie Altmanni decessoris nostri inter marchionem Otachar et iam dictum episcopum. Hoc est autem concambium. Idem marchio tradidit in manu episcopi A. et aduocati eius Ödalrici predium unum ad beheimberch et aream, ubi ecclesia constituta est, et remisit episcopo A. decimacionem contiguarum uillarum eo tenore, ut ecclesia carstina perpetuo iure obtineret concessu episcopi et successorum eius, scilicet omnia que interiacent inter rubinicha inferius urbem manantem et rubiniccha superiorem et infra fluuium anesum et fluuium styram usque rottinbach et ultra styram dotem illam et molendinum cum iure suo et curtim illam, ubi rubiniccha labitur in anesum cum omni decimatione et toto iure sacerdotali. Et ut hec decessoris nostri constitutio firma, illibata inconuulsaque perpetuo persistat, et ne aliquis successorum nostrorum infringere ualeat, priuilegio nostro bulla nostra impressa sicut ipse corroborauimus. Huic etiam concambio, quod fecit episcopus A. intererant prepositi ecclesiarum, scilicet Hartmannus prepositus tituli s. floriani, Eingilbertus prepositus tituli s. ypoliti. Archipresbiteri Arnoldus, Eberhardus. Decani Isanbertus, Ödalricus, Megingotus, Rudolfus. Capellani Hartwicus, Ödalricus, Eingilbertus mattecensis. De seruientibus uero interfuerunt Hartwicus de chrenzingan, Kerolt de mattse, Adelhalm, Marchwart, Reginhart. Insuper intererant de militibus ipsius marchionis Waltchön, Cholo, Ödulricus, Arbo, Hartnit, Arnhalm, Otto. De familiaribus autem Adelram, Durinch, Erchenger, Babo, Durinch, Adelbero, Berhtolt, Richero, Volcholt, Durinch, Isangrin, Gerunc, Reginhalm, Otto. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Cunradvs dei gratia patauiensis ecclesie episcopus Notificamus omnibus uere fidei cultoribus tam presentibus quam futuris concambium, quod factum est inter nos et uenerabilem abbatem Sigehardum Garstensem fratresque ibidem deo seruientes, quod hoc modo perpetratum est. Hidem namque fratres tradiderunt nobis per manus aduocati sui Otachardi scilicet marchionis de styra tres stabularias curtes, unam apud timenbrunnen cum mancipiis et omnibus, sicut tunc possessa erat, ibidemque molendinum cum iure suo, alteram apud hartheim, terciam apud boche et in eodem loco mansum unum, alterum uero apud emilingen eo tenore, ut decimas, que pertinent ad barrochiam abilenze eis iure concambii traderemus. Nos itaque hoc iustum legitimumque concambium esse perpendentes pari deliberatione mutuas commutationes fecimus prediaque supradicta nos et ecclesia, cui deo auctore presidemus, per manus adelberti de berge suscepimus eisque decimas prefate ecclesię donauimus eosdemque terminos a precessore (sic) nostro pie memorie Reginberto statutos confirmauimus, uidelicet a fluuio rubiniccha usque ad cursum frådenize alterius fluminis et usque ad principium abilenze iuxta portam decernentes et statuentes, ut decimas his terminis inclusas cum omni iure sacerdotali prefatus abbas eiusque successores a nobis et a nostris successoribus perpetua et stabili possessione obtineant. Vt autem pagina huius mutue conmutationis nostrę inconuulsa et illibata permaneat, sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus idoneosque testes subter notari fecimus, Quorum nomina hec sunt, Chadelhoch pataviensis prepositus, Ödalricus archipresbiter, Adelgoz decanus, Otacher marchio de styra, Adelbertus de berge, Cholo de wassenberc, Gotscalg de hunisberg, Walchun de clamme, Babo de ameringin, Hartnit de ortte. Original (?) auf Pergament, im Archive zu Garsten. Das vorliegende Exemplar stammt offenbar aus dem 13. Jahrhundert, und hatte ursprünglich gar kein |