CCXLV. 1178. 24. April. Gleink. - Otto II., Bischof von Bamberg, genehmigt Arnhalms von Volkenstorf Vermächtniss jener Besitzungen in Chrebsbach an das Kloster Gleink, die er und seine Voreltern vom Bisthume Bamberg zu Lehen hatten. In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Otto secundus diuina fauente clementia Babenbergensis Episcopus Omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum. Quia speramus in domino, quod bona, que temporaliter seminamus, infuturum eternaliter metamus, ipsa spes nos incitat uehementer, quod omnivm Ecclesiarum utilitatibus et conmoditatibus intendamus, earum tamen precipue Ecclesiarum, quibus ratione specialis familiaritatis tenemur maiori diligentia prouidere. Vnde notum facimus vniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod Arnhalmus ivnior de Wolkenstorf pro remedio anime sue et karissime filie sue Jutte vxore videlicet Eberhardi nobilis de Altenhouen apud Monasterium Glvnich sepulte possessiones in Chrebzbach circa Hacimperge sitas, in quibus octo viri habuerunt residentiam, Tria scilicet in Chrebzsbach, Duo in durrenperge, vnum in Zaun, Duo in Tal, Quas dictus Arnhalmus cum suis progenitoribus longeua quiete possederat ab Ecclesia babenbergensi, ivre pheodali ad manus nostras sub tali condicione resignauit, vt ipsas Glunicensi Monasterio legitima donatione et confirmatione traderemus, quod bona et fauorabili uoluntate fecimus. Nam cum ad idem Monasterium Glunick In festo Sancti Georgij Martyris uenissemus et ibi a Venerabili et Dilecto nobis Domino Marquardo Abbate et fratribus eiusdem Monasterii deuote suscepti et humane tractati fuissemus, dictas possessiones in Chrebzsbach circa Haeimperge sitas ad altare Beati Andree Apostoli tradidimus presente sepedicto Arnhalmo de Volkenstorf Fratribusque in eodem Monasterio domino seruientibus libere et quiete deinceps perpetuo possidendas. Preterea quecunque dona, quascunque possessiones, Decimas, predia, Jura, Libertates, Promotiones a reuerendo patre predecessore nostro Sancto Ottone et aliis antecessoribus nostris ex antiquo datas Monasterio Glunicensi, De quibus tamen aliquas In hofmarchya nostra Hag sitas nominatim duximus exprimendas, Scilicet in Chepeldorf Tria predia, in Richinsdorf Sex, in Windischdorf Quinque, in Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. 23 Werchkadem et an dem Graben Duo, in Tehendorf et in Straze Duo, in Reut Tria, in Silbermül vnum, an dem Macierhof Duo, in Chirchwege et in Zugessode Duo, Duas curias, vnam in Zucha, alteram in Hüsliten prope dictum Monasterium Glunich et Quatuordecim domorum Decimationes auctoritate nostra libera et potestatiua many de consilio Canonicorum ac Ministerialium Ecclesie nostre Monasterio Glunicensi confirmamus. In testimonium etiam et robur quorumlibet predictorum appendimus sigillum nostrum huic scripto. Omnem hominem, qui illud infringere aut violare temptauerit, Auctoritate omnipotentis dei Eterne maledictioni subicimus et perpetuo anathemate innodamus, si semel aut bis conmonitus emendare noluerit. Testibus quoque, quj huic traditioni et confirmationi intererant, subnotatis: Haeinricus maior prepositus, Purchardus Decanus, Tyemo prepositus Sancti Stephani, Vlricus Archydyaconus, Eberhardus Cantor Canonici Ecclesie babenbergensis; Chvnradus Abbas Gerstensis, Dilectus consanguineus noster Berhtoldus Dux Meranie, Eberhardus de Wolfsperch, Vlricus de Wichsenvelt, Adelrammus de Kambe, Arnoldus de Kamere, Haertwicus, Waltherus, Adelramus fratres de Tracisme, Adelrammus de vrla, Arnhalmus de Wolkensdorf, Haertwicus Behaeim, Gundacher et filius eius. Gondacher, Engelsalch, Sigehart, Laentfrit fratres de Egelbach, Otto, Walchin fratres de Machlande, Walchin, Chonrad fratres de Svnelburch, Wernhardus de Stadel, Otto de haselbach, Haeinricus Pincerna, Hermannus Dapifer, Gotewoldus, Gozwinus officiales nostri, Pilgrimus de Wisenbach, Erchenpoldus et filius eius Erchenpoldus de Hagewalde, Gotfridus, Starchandus, Rudigerus, Otto, Haeinricus, Hugo de Hag cum multa nostra familia et aliis quam pluribus. Acta sunt hec apud Monasterium Glunich octauo Kalendas Mai, Pontificatus nostri Anno secundo, Anno Dominice InCarnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Octauo, Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter Amen. Original mit Siegel, im Archive zu Gleink. - Kurz, Beiträge III. 316. Hormayr, Werke III. 423. CCXLVI. 1179. 10. Februar. - Conrad, Erzbischof von Salzburg, bestätigt dem Kloster Reichersberg die Gnadenbriefe seiner Vorfahren und bestimmt, dass die Zehente zu Püten und Bramberg, mit Ausnahme der kanonischen Portion für die Pfarren dieser Orte, dem Kloster gehören. In nomine sancte et indiuidue trinitatis chunradus dei gratia salzburgensis ęcclesię archiepiscopus apostolicę sedis legatus. Cum uniuersis deo famulantibus in suis peticionibus benignum prebere debeamus assensum, his profecto, qui temporalibus rebus abrenuntiantes apostolicę conuersationis normam assumpserunt, ampliori beniuolentię affectu nos fouere conuenit et honorare. Hinc est, quod ad imitationem uenerandę memorię predecessorum nostrorum chunradi senioris et domini Eberhardi archiepiscoporum pauperibus christi relligiosis scilicet uiris richerspergensis ecclesie fratribus in suis postulationibus sancte conuersationi debitum prestantes assensum ea, que ex liberalitate predictorum decessorum nostrorum eis collata sunt, nos quoque auctoritate, qua fungimur, ipsis concedimus, quo oportunius rachelis frui ualeant officio. Inter ea uero, que a predecessoribus nostris eis collata sunt, hec specialibus uocabulis exprimenda duximus : In parrochia putina omnes decimas excepta canonica portione plebani, quam eidem plebano indiminutam uolumus in perpetuum permanere, exceptis decimis uinearum in eadem parrochia positarum. Totam quoque decimam parrochie pramberc tam de uineis quam de agris uel de aliis rebus iure nobis persoluendam excepta canonica portione sacerdotum illic perpetuo constituendorum. Et quia eadem parrochia de adiacenti silua putinensi prestante domino ampliari (potest) a loco, qui dicitur putinde usque ad terminos ungarorum et usque ad montem hartperc in predio comitis ekeberti crescentibus ibidem noualibus hoc statuimus et stabiliter in posterum conseruari uolumus, ut omnia noualia, que in prefata silua intra terminos presignatos exquisita uel exquirenda parrochie pramberc continuabuntur uel in parrochias nouas formabuntur, in eadem constitutione permaneant ita uidelicet, ut exceptis debitis portionibus sacerdotis plebani decime omnes uinearum, frugum et animalium persoluantur ad predictam ecclesiam cum integra iusticia nostro iuri debita et ad nostram dispensationem pertinente secundum scita canonum, quibus monemur curam habere pauperum. Vt autem hec nostre dispensationis pia constitutio nulla impietatis machinatione uioletur, sed in perpetuum firmiter conseruetur, sigillo nostro hanc paginam conmunitam roboramus. Si quis igitur contra eam agens temere tercio conmonitus non resipuerit, ira dei maneat super ipsum in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat per penitentiam, sine qua si defunctus fuerit, de perpetrata iniquitate se reum cognoscat in tremendo examine iudicis cuncta cernentis. Ego Chunradus sancte salzburgensis ecclesię humilis Minister, sabinensis episcopus et apostolicę sedis legatus S. S. Ego Henricus salzburgensis monasterii sancti petri abbas S. S. Ego Johannes Garzensis prepositus S. S. Ego Meingotus prepositus pounburgensis S. S. Ego Fridericus decanus maioris ecclesie salzburgensis S. S. Ego Rudolfus chiemensis prepositus S. S. Ego Wernherus secowensis prepositus S. S. ego menhardus S. S. Ego Adlbertus custos et canonicus salzburgensis S. S. Ego Heinricus presbiter et canonicus salzburgensis S. S. Ego perhtoldus diaconus et canonicus salzburgensis S. S. Ego Ludewicus presbiter et canonicus salzburgensis S. S. Acta sunt hec multis coram astantibus nobilibus, laicis et ministerialibus, quorum nomina ex parte subnotauimus: Otto iunior palatinus et frater eius Fridericus, Chunradus comes de pilstein, Walchunus de stein, Wilhelmus de wageneberge, Starchandus de merre, Liupoldus de walde. Ego Rudegerus prothonotarius curie salzburgensis Anno ab incarnatione domini M. C. LXXVIIII. iiii Idus Februarij ex mandato domini Chunradi archiepiscopi salzpurgensis apostolice sedis legati hane paginam conscripsi. Original mit Siegelrest, im Archive zu Reichersberg. Mon. boie. III. 477. CCXLVII. 1179. 29. März. Lateran. - Papst Alexander III. nimmt das Kloster Formbach in den besonderen Schutz des apostolischen Stuhles. Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Henrico abbati formbacensis monasterii eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati auxiliante domino in posterum prouidere. Dignum namque est et honestati conueniens esse dinoscitur, ut, qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a prauorum hominum nequitia tueamur et apostolice sedis ac beati Petri patrocinio muniamus. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum formbacense monasterium a bone memorie Comitibus Ekkeberto et Vedalrico cognato suo pia liberatione fundatum et ecclesie Romane oblatum, quod ad ius et proprietatem beati Petri nullo mediante pertinere dinoscitur, ad exemplar felicis recordationis predecessoris nostri Innocentii pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio conmunimus Statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium impresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: Locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam in Glocnich cum decimis et possessionibus iureque parrochiali, Ecclesiam in Winchil, Ecclesiam in Munichiwalt cum possessionibus iureque parrochiali, Parochiam et forum in Niuenchirchen cum decimis et moneta et omni utilitate, que inde poterit prouenire, Ecclesiam in Butine cum decimis, Ecclesiam Engelbretsdorf cum decimis iureque parrochiali, Ecclesiam sancti Martini in formbach cum decimis et possessionibus iureque parrochiali, Ecclesiam in Eholuingin cum decimis et possessionibus, Ecclesiam Antesin cum decimis iureque parrochiali Et predia grauendorf, Wienuurt, Rorebach, Kadelingen. Quicquid etiam iuris eadem ecclesia ex deuotione predictorum comitum Ekkeberti et Vdalrici necnon Hermanni fratris eius habere debet, specialiter ligna, pastum, Edificia et quecunque adiacentis forestie utensilia uobis nichilominus confirmamus. Crisma uero, Oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerin promouendi, a Patauiensi suscipiatis episcopo, si quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et ea uobis sine prauitate et exactione aliqua exhibere uoluerit; alioquin liceat uobis catholicum adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur, indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntati, qui se illic |