sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati uel interdicti sint, nullus obsistat, Salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Electus autem non aliter nisi baculo de altari accepto inuestiatur. Simili quoque modo aduocatus de genere predictorum comitum magis idoneus communi fratrum arbitrio et electione constituatur, qui etiam, si inutilis apparuerit, eundem amouendi et loco eius alium eligendi liberam habeatis facultatem. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice auctoritate et in prescriptis ecclesiis diocesanorum episcoporum canonica iustitia. Ad indicium autem huius a Romana ecclesia percepte libertatis nobis nostrisque successoribus bizantium unum annis singulis nomine census persoluetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue conmonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen, Amen, Amen. (Zwei in einander liegende Kreise mit der Umschrift: Vias tuas domine demonstra michi.) (Monogramma.) Bene valete. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus SS. Ego Johannes presb. Card. tt. S. Anastasie ss. Ego Theodinus presb. Card. sancti Vitalis tt. vestine ss. Ego Petrus presb. Card. tt. sancte susanne ss. + Ego Viuianus presb. Card. tt. sancti Stephani in Celio monte ss. + Ego Matheus sancte Marie noue Cardinalis ss. Data Laterani per manum Alberti sacre Romane ecclesie presbiteri Cardinalis et Cancellarii IV. Kal. Aprilis, Indictione XII. incarnationis dominice anno MCLXXIX. Pontificatus vero domni Alexandri . pape III. anno XX. Original mit Bulle, im k. bair. Reichsarchive zu München. Mon. boic. Tom. IV. 136. — Pez, Cod. dipl. epist. I. 404. - CCXLVIII. 1179. 5. April. Lateran. Papst Alexander III. nimmt das Kloster Garsten in den besonderen Schutz des apostolischen Stuhles und bestätigt demselben alle Privilegien und Besitzungen. Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Cunrado abbati Garsten monasterii eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis In perpetuum. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem noscitur pertinere, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertirj suffragium. Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus Statuentes, ut, quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis, Predium uidelicet ad beheimberch tradidit Marchio Otacher de stira in manus Altmanni episcopi Patauiensis et aream, ubi constituta est ecclesia, pro parrochia Garsten, in qua monasterium fundatum est, et pro omnibus, que sunt in hoc termino siue appenditiis scilicet omnia, que interiacent inter Rubinich inferius vrbem Manantem et Rubinich superiorem et infra fluuium anaesum et fluuium Stiram usque in Rotenbach et ultra Stiram dotem illam et Molendinum cum iure suo et Curtim illam, ubi Rubinich labitur in Anesum cum decimatione et toto iure sacerdotali cum libera inuestitura, Parrochiam Auelenz cum omni decima et dote sua, cuius termini sunt a fluuio Rubinich usque ad cursum frůdenize alterius fluminis et usque ad principium Auelenz usque ad portam cum omni parrochiale iure. Siluam a Chunrado nobilj uiro de Ratkoz traditam monasterio. In hac autem Silua territorium constitutum est, quod triginta mansionibus et uillicatione una consistit. Ea uero, que ab eis episcopis uel ab aliis uobis rationabiliter sunt indulta, sicut hactenus obseruata, ita et amodo precipimus inuiolabiliter obseruarj. Sepulturam quoque loci illius liberam esse concedimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntatj, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte exconmunicati sint uel interdicti, nullus obsistat salua tamen iustitia parrochialium ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Crisma uero, oleum sanctum, consecrationes altarium siue basilicarum, ordinationes etiam monachorum, qui ad sacros ordines promouendi sunt, a diocesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit eaque gratis et sine prauitate uoluerit exhibere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce diuina officia celebrare. Liceat quoque uobis clericos uel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conuersionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem aliqua leuitate sine Abbatis sui licentia fas sit de claustro discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione audeat retinere, nisi obtentu artioris (sic) religionis. Sane noualium uestrorum, que propriis manibus uel sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas presumat exigere. Obeunte uero te nunc eiusdem loci Abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars sanioris consilij secundum dei timorem et beati Benedicti regulam preuiderint eligendum. Decernimus ergo, ut nullj omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere aut aliquibus uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque suj dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et dominj redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen, Amen, Amen. Ses. Ses. Alexander PP III (Monogramma.) Ego Alexander catholice ecclesie episcopus S. S. Ego Johannes Presbyter Car- Ego Cinthyus presbyter cardinalis tituli Sancte ecclesie SS. Ego Jacinthus diaconus cardinalis sancte Marie in cosmidyn (?) ss. Ego Ardicio sancti theodori diaconus card. S. S. + Ego Rainerius diaconus cardinalis sancti georgij ad uelum aureum S. S. + Ego Rainerius diaconus cardinalis sancti Adriani ss. Datum Lateranis per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri Cardinalis et Cancellarij Nonis Aprilis Indictione XII Incarnationis dominice M° C. LXXVIIII: Pontificatus uero domini Alexandri pape iij. Anno XX. Original mit Bulle, im Archive zu Garsten - Fröhlich, Diplom. garst. 51, Nro. 14. CCXLIX. 1179. 20. April. Lateran. Papst Alexander III. bestätigt dem Domcapitel zu Passau alle Besitzungen, darunter auch Güter zu Vöcklabruck. Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis fridrico decano patauiensi ecclesie fratribus tam presentibus quam futuris canonice substituendis. Quotiens a nobis aliquod petitur, quod religioni et honestati conuenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petencium desideriis congruum impertiri suffragium. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam, in qua diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis, uidelicet duas curtes uillicales in Rudelheim, Parrochiam in chorpeheim et ecclesiam, que dicitur hohenstat, cum pertinentiis suis, quas Reginmarus episcopus ecclesie uestre contulit, Predia in uilla viethpach, que Hartwicus de Hagenawe uobis pro remedio anime sue et in recompensatione thesauri, quem Reginbertus episcopus frater eiusdem H. de sacrario uestro accepit, tradidit; Ecclesiam sancti Stephani de wachreine et ecclesiam Swainah et ecclesiam pecenchirchen cum pertinenciis suis, quas episcopus chunradus uobis contulit; Ecclesiam Ovhalmingen cum pertinenciis suis, Parrochiam sancti Pauli patauie cum pertinenciis suis, villis videlicet et ortis ciuitati adiacentibus, quam episcopus theobaldus uobis contulit, Predia vihehouen, Mosin, vechelahebrucke, Rinderholz, Hafte, Eingelwartesheim, Madelgeredorf, Mitterenhirsen, Oberendorf, Owenheim, Odelberingen, willingen, sectionem lignorum cum pascuis in foresto iuxta ciuitatem sito; Predia Galewis, veltchirchen, Strachin, Endsingen (edsingen), Hartperch, visenhart, Suwaine, Chovnelbach, Igilbach, Lagarn, Rainbach, Tanheim, Hovnthvbten, Ospirinberge, Pucingen, Hezelingen, Aiche, Raphaltesteten, Subenne, Sunnenbach, Ingelbach, Langaredorf, Landindorf, Gerrichesdorf, Frienberge, villam chazelinesdorf et decimas de uineis et agris uestris ibidem |