undique pro placito suo ædificia locaverit, Et quia eadem violentia Principibus et toti provinciæ constitit, nos per curiæ nostræ sententiam consensu principum approbatam eandem stratam inhibemus et in irritum ducimus et ipsa bona, per quæ strata ducitur, Cremesmonasterio ad usus fratrum auctoritate imperiali confirmamus. Ut autem hæc omnia ab omnibus rata et inconvulsa in omne aevum permaneant, præsens privilegium inde jussimus conscribi et sigilli nostri impressione communiri testibus subter notatis, qui sunt Chunradus Salzburgensis Archiepiscopus, Otto Babenbergensis Episcopus, Chuno Ratisponensis Episcopus, Diepoldus Pataviensis Episcopus, Eglolfus Aeistetensis Episcopus, Otto dux Wawariæ, Liupoldus dux Austriæ, Marchio Bertholdus de Istria et filius suus Marchio Bertholdus de Vohburch et frater suus Fridericus Burgravius Ratisponensis et frater ejus Otto Lantgravius de Stevening, Comes Liupoldus de Pleije et ejus frater Comes Chunradus de Bilstein, Comes Cunradus de Dorimberch Castellanus de Nurimberch, Otto de Lengebach, Heinricus de Schowemberch, Wernherus de Griezbach, Wernhardus de Horbach, Chunradus de Rote et alij quam plures. Signum Domini Friderici Romanorum Imperatoris invictissimi. Ego Gotfridus imperialis aulæ Cancellarius vice Christiani Maguntinensis Archiepiscopi et Germaniæ Archicancellarij recognovi. Acta sunt hæc anno Domini MCLXXXI. Regnante domino Friderico Romanorum Imperatore gloriosissimo, Anno regni ejus XXX. Imperii vero XXVII. Indictione XIV. datum Norimberch III. Kal. Martij feliciter. Amen. -- Rettenpacher, Original mit Siegel, im Archive zu Kremsmünster. Annal. pag. 165. Scheid, Orig. Guelf. III. 525. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 52, Nro. 40, woselbst das Datum mit: „in Kalendis Marcii" angegeben wird. CCLVII. Circa 1181. Traunkirchen. Otaker, Herzog von Steiermark, übergibt dem Kloster Traunkirchen das Patronatsrecht der dortigen Pfarre. In nomine Sancte et indiuiduę Trinitatis*) et Filij et Spiritus Sancti Amen. Quoniam Deus, a quo bona cuncta procedunt, merito et numero sibi seruientes occulta inspiratione nunc Ecclesiarum *) Patris" fehlt. instauratione, nunc Eleemosynarum largitione, nunc diuersorum bonorum exhibitione peccata redimi docet, unde est, quod eiusdem miserationis instinctu premonitus spe eterne retributionis Ego Ottacarus Dei gratia Dux Styrię exoratus a Venerabili Traunensis (sic) Ecclesię Abbatissa uidelicet Diemunda ius petitionis ibidem existentis Parochie potestatiua manu omni remota contradictione super Altare Sancte Marie contradidi ea conditione, ut nulli hereditatis meę Possessori eiusdem donationis ius sibi liceat vsurpare, sed ut potius duo uel plures Presbiteri diuinis seruitiis ibidem occupati plenarie necessaria inde habeant, qui pro remedio anime meę Parentumque meorum Orationem supplicationemque Oblationes Deo sueque Genitrici incessanter obsequerentur, si quis autem huius facti uiolator extiterit, Omnipotentis Dei et semper venerande Virginis Marię Omniumque Sanctorum uinculo anathematis perpetuo mulctatus subiaceat. Sunt etiam huius traditionis testes: Cunradus et frater eius Rudolphus de Chindeperg, Herrandus de Wildonia, Arnoldus de Wardenburg, Engelscalcus de Aurach, Ottacarus de GeneWitz, Dietmarus dapifer de Pettenav, Vlricus de Chienav, Henricus de Hophav, Chunradus de Wert, Ottacarus de Stang, Livpoldus de Mitterdorf pincerna, Hiltegrinus auunculus eiusdem, Bilungus camerarius, Henricus Chnill et frater eius Dietmarus, Chunradus de Puhel, Reinbertus plebanus de Leibnitz, Henricus de Grez, plebanus et copiosa multitudo tam Ecclesiasticorum quam laicorum. Acta sunt hec in Traunkirchen Anno Incarnationis Domini M. C. LLiiii. concurrente iii. indictione IV. Epacta iii. regnante Glorioso et semper Augusto Friderico existente ... Patauiensis Ecclesię Episcopo Diepoldo. Aus einem Copialbuche zu Ort am Traunsee. Die Chronologie der Urkunde leidet an der heillosesten Verwirrung. Jahr Christi, Indiction, Concurrente und Epacte stimmen nicht überein. Concurrente und Epacte weisen auf das Jahr 1181, welchem übrigens die Indictio XIV., nicht IV. zukömmt. 1182. 8. Mai. Velletri. CCLVIII. Papst Lucius III. bestätigt dem Domcapitel zu Passau alle seine Besitzungen. LVCJVS Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs FRJDERJCO Decano Patauiensi eiusque fratribus tam præsentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Effectum iusta postulantibus indulgere et vigor æquitatis et ordo exigit rationis, præsertim quando petentium voluntatem pietas adiuuat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filij vestris iustis postulationibus clementer annuimus et præfatam Ecclesiam Patauiensem, in qua diuino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papa predecessoris nostri Svb beati Petri et nostra protectione svscipimus et presentis scripti priuilegio communimus statuentes, vt, quascunque possessiones, quæcunque bona eadem Ecclesia inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel principum, oblatione fidelium seu alijs iustis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Duas curtes villicales in Rvdelhaim, parochiam Chorphaim et Ecclesiam, quæ dicitur Hohenstat, cum pertinentijs suis, quas Regimarus Episcopus Ecclesiæ vestræ contulit, Prædia in villa Vietpach, quæ Hartvvicus de Hagenovve vobis pro remedio animę suæ et in recompensationem thesauri, quem Reginbertus Episcopus frater eiusdem Hartvvici de sacrario vestro accepit, tradidit, Ecclesiam S. Stephani de Wacreine et Ecclesiam Svvainachirchen, Ecclesiam Pecenchirchen cum pertinentiis suis, quas Episcopus Chunradus vobis contulit, Ecclesiam Ahalmingen cum pertinentijs suis, parochiam S. Pavli Pataviæ cum pertinentijs suis, villis videlicet et hortis Ciuitati adiacentibus, quam Episcopus Theobaldus vobis contulit, prędia Vihehoven, Mosin, Vechelabrucke, Rinderholz, Hafre, Engelhartshaim, Madelgeresdorf, Mitterenhirshaim, Oberendorf, Ovvenheim, Odelperingen, Willingen, Sectionem lignorum cum pascuis in foresta iuxta Ciuitatem sita, Prædia Galevvis, Veltkirchen, Strachen, Tvsingen, Hartperch, Visenhart, Svvaine, Chönelbach, Igilbach, Jagarn, Rainbach, Tanheim, Honchopten, Ospirnberge, Pvcingen, Hezelingen, Aiche, Raphaltesteten, Svbene, Svnnebach, Jvgelbach, Langaredorf, Landindorf, Gerrichesdorf, Fringenberge, villam Chezelinesdorf et decimas de vineis et agris vestris ibidem prouenientibus, decimam apud Chonchohesteten. Ad hæc auctoritate Apostolica inhibemus, ne Episcopus vester, qui pro tempore fuerit, possessiones aut alia bona vestris stipendiis deputata sine communi assensu Capituli vel maioris et sanioris partis infeudandi vel quomodolibet alienandi habeat facultatem. Interdicimus etiam, vt contra consuetudinem hactenus obseruatam famuli vestri, donec eos ad iustitiam exhibendam cogere volueritis, ad examen Judicis Ciuitatis minime pertrahantur. De mansionibus quoque Canonicorum et areis ad habitationem ipsorum deputatis infra terminos designatos contra assignationem et concessionem Chunradi quondam Patauiensis Episcopi preter Canonicos ordinare vel disponere quippiam nullus attentet. De redditibus vero ad præbendas Canonicorum pertinentibus nonnisi Decano et fratribus, sicut præfatus Episcopus de communi assensu Capituli decreuisse dignoscitur, disponere liceat nec in his contra voluntatem vestram specialem sibi vendicet potestatem. Statuimus præterea, vt, si quisquam Canonicorum intestatus decesserit, facultates, quas ratione officij vel Ecclesiæ adeptus fuerat, communi Fratrum et Ecclesiæ vsui applicentur. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat præfatam Ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones aufferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura salua Apostolicæ sedis auctoritate et Episcopi vestri Canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit, secundo tertioue commonita non reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesv Christi aliena fiat atque in extremo examine districtę vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesv Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inueniant. Amen. + Ego Arduinus presbyter Cardinalis tituli sanctæ Crucis in Jerusalem ss. + Ego Mattheus presbyter Cardinalis tituli S. Marcelli ss. + Ego Laborans presbyter Cardinalis S. Mariæ trans Tibrim tituli ss. Ego Petrus tituli sanctæ Susannæ presbyter Cardinalis ss. Ego Chunradus Sabinensis Episcopus Salzpurgensis minister ss. + Ego Paulus Prenestinus Episcopus ss. + Ego Jacobus S. Mariæ in Cosmidyn Diaconus Cardinalis ss. + Ego Ardicio S. Theodori Diaconus Cardinalis ss. + Ego Rainerius S. Gregorij ad velum aureum Diaconus Cardinalis ss. + Ego Gratianus sanctorum Cosma et Damiani Diaconus Cardinalis ss. Datum Velletr. per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri Cardinalis et Cancellarij VI. Idus Maij, Indictione XV. Incarnationis Dominicæ Anno M. C. LXXXII. Pontificatus vero Domini Lucij Papæ III. anno primo. Hund, Metropol. I. 375. (Edit. Monac.) – Hansiz. I. 332. — Lünig, ReichsArchiv XVII. 777. Circa 1182. CCLIX. Leopold, Herzog von Österreich, erlässt dem Kloster Garsten die Entrichtung der Mautgebühren auf der Donau. In nomine sancte et indiuiduę trinitatis Liupoldus dux orientis Cůnrado abbati et fratribus eius de gersten. Ego Liupoldus dei gratia uocatus dux in Austria notum esse cupio omnibus, qui sunt fideles in domino, mee fore uoluntatis ex diuinę beneficio caritatis, uniuersis quidem generaliter bona desiderare, cunctis felicia prouenire, pauperes uero christi id est spiritales uiros in conmuni uita atque claustrali Regi summo sub disciplina et magisterio sancti spiritus infatigabili feruore militantes, speciali cultu caritatis semper amplecti consiliis et auxiliis muniendo contra aduersa manutenere, prout possum, quoniam qui se ipsos defendere utpote inermes non possunt justum est, ut nostris armis protecti quieti et securi domino seruire perualeant. Hinc est, quod monasterium gerstense in beatę dei genetricis Marię nomine et honore constructum pio amore uenerari cupiens ab omni exactione tributi vel thelonei in descensu et ascensu danubii |