Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eo sumus loco et officio licet immeriti Domino providente constituti, ut omnibus sub nostro regimine existentibus Jura sua studio paternæ sollicitudinis conservemus illæsa et his maxime, qui sub sanctæ conversationis religione in laudibus divinis continuo inveniuntur emancipati, ne de minori possimus vigilantia reprehendi, si permiserimus eos sua justitia defraudari. Omnium igitur tam præsentium quam futurorum noverit industria fidelium, quod prædecessores nostri et nos cum eis habuimus in usibus nostris Forestam, quæ dicitur Abernsee ita tamen, quod Dominus Abbas de Monsee cum sua congregatione dicerent se tam a nobis quam a prædecessoribus nostris pati injuriam, maxime cum eandem Forestam antiqua Imperatoris traditione et longissima possessione Monasterium idem quiete possederit multo tempore. Nolentes itaque vel Episcopatum vel Monasterium sua defraudari Justitia, diligenti inquisitione adhibita invenimus certissima veritate, Forestam prædictam eidem Monasterio de Jure debere contingere. Quia ergo de Justitia Ecclesiæ nostræ nihil credimus deperire, si, quæ aliena sunt, desistimus possidere, sub præsentis paginæ testimonio certificamus, quod a possessione prædictæ Forestæ omnino, (sicut et justum fuit,) cessimus et ex abundanti justitia eandem Forestam prædicto Monasterio super altare B. Michaelis manu propria tradidimus. Hi autem sunt termini ejusdem Forestæ: In occidente a rivo Zinckinbach, ubi ipse Abernsee influit, et ab oriente, ubi Tinnilbach in lacum influit usque ad locum, ubi Iskila in Trunam cadit, et ex alia parte terminum habet usque ad Wizzinbach, quo et ipse in Attersee manat, et ad alium Wizzinbach usque dum influit Trunam. Ne qua ergo spiritualis sæcularisve persona hanc nostram traditionem immutare præsumat, ipsam nostri auctoritate præcepti sub vinculo anathematis ratam haberi præcipimus. Et ne a fide et memoria successorum nostrorum hæc nostra traditio possit excidere, hanc inde chartam sub testimonio multorum fecimus inscribi et nostro sigillo jussimus insigniri. Sunt autem hi testes: Clerici Godefridus Præpositus, Ruprecht, Marquardus Decanus, Udalricus, Rudigerus. Hi autem laici: Comes Heinricus de Francehusen, Friderich Landgrave, Comes Rapoto de Ortenberge, Albero de Zoolfiunge, Friderich de Peringe, Rudiger de Waltsteine, Otto de Valchensteine, Radolth de Gisilingen, Dietrich de Reitenbuch, Gumpold an der Heide, Chunrat de Kirthorff, Rudiger de Stein, Hartvvich de Lichtenberge, Gerloch de Nuzdorff, Otto Marsalch, Heinrich Hek, Dietrich de Kirphern,

Chunrat Kägel, Chunrat de Henhusen, Arbo de Aheim et alii quam plures. Facta est autem hæc traditio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. LXXXIV. IV. Non. April. Indict. II. Imperatore Friderico regnante.

Chron. Lunaelac. pag. 139.

tisb. I. 265.

Pez, Thes. VI. II. 40. Ried, Cod. Ra

CCLXV.

1184. Im Mai. Mainz. - Kaiser Friedrich 1. nimmt das Kloster Admont in seinen und des Reiches besondern Schutz und bestätigt demselben seine Besitzungen, namentlich die bei Ens, Ulsbach, Hall, am Hausruck und

bei Wels.

IN nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis. Fridericus Romanorum Imperator Augustus. Aequitas rationis et censura Justiciæ Maiestatem nostram ammonent et invitant, ut ad Munimen et protectionem Ecclesiarum Dei, quibus ordinatione Divina prodesse tenemur et adesse, solatium gratiæ nostræ clementer extendamus, specialiter autem ad illas, a quibus orationum suffragia et spem salutis nostræ gaudemus in Christo Jesu suscipere. Hujusmodi namque affectuoso pietatis opere sic per bona temporalia transire speramus, ut eo propitiante, qui dat salutem Regibus, æternam beatitudinem consequi

mereamur.

Ea propter cognoscant universi Romani Imperii fideles præsentes et futuri, quod nos intuitu Divinæ remunerationis et nostra omniumque Parentum nostrorum salute nec non et respectu Religionis ac obtentu participationis bonorum operum et orationum Agmundensis Congregationis eandem Admontensem Ecclesiam, Abbatem, Monachos et fratres ibidem Deo servientes, familiam et omnia bona prædicto Monasterio pertinentia sive a fundatore Gebhardo Salzburgense Archiepiscopo et ejus successoribus sive ab aliis fidelibus tradita seu fratrum Labore et industria rationabiliter conquisita, sicut in privilegio piæ recordationis Chunradi senioris et aliorum Successorum ejus suis distincta censentur Vocabulis, Videlicet hæc:

Ex dono bonæ memoriæ Gebhardi Salzpurgensis Archiepiscopi fundatoris ejusdem Cœnobii in valle Admontensi fundum Ecclesiæ S. Blasii et quæcumque Hemma Comitissa ibi habuit; Patellam salis in vicinia Monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris. Ex dono successorum ejus Tiemonis et Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum Curtem ex altera parte alvei, qui dicitur Admunt, et reliquum nemoris et præconium ultra fluvium Anesis; Patellas et salinas apud Halle cum Augia, quæ adjacet flumini prædicto, et forestum omne ad Wenge pertinens cum Novalibus, Curtes Rudindorf, Kriezzovve, Pleberch, Arnich, Rute, Chrumpovve, Jonspach et quæ dederunt prædicti Episcopi in variis usibus alpium et montium, ubi sal coquitur et ferrum foditur, cum agris, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedlize usque Frodnize et a Lusah usque Slayph cum piscationibus et Venationibus in prædictis terminis et apud S. Gallum Novalibus et omnibus Justitiis suis. In eadem Valle sua et in Nemoribus seu montanis eorum tam remotis quam prope positis sive in Karinthia seu Marchia vel in omnibus prædiis suis, ubicumque venæ salis seu argenti vel ferri aut cujuslibet generis Metalli fodinæ reperiri poterunt.

Ex Dono quoque Chunradi primi Domum Hospitalem Friesach cum prædiis et omni Jure suo. Ex Dono Nobilium quorundam Reinheri videlicet et Petrissæ et aliorum consanguineorum Livtoldi Abbatis Admuntensis Allodia Touernich et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis; Prædium ad Segeriz, prædium ad Cholmunz, in Gnessovv et Purchstall, prædium in Tobilarn et Micheldorf. Ex Dono Chunradi secundi Archiepiscopi prædium Rapotindorf et Guetinbrunnen et Aichen et aliis possessionibus Machthildis matronæ. Ex Dono Gebehardi Archiepiscopi prædium Zezzen et Altenhoven et Lelin, Prædium ad Pisvvich et in Zozzin. Ex Dono Marchionis Otakari et ejus filii Oda. Ducis alpem Schoverin ad idem prædium pertinentem, Quicquid apud Grazlup et Pals habent. Ex Dono Gebhardi prædium Tiufenpach et Aichdorf, Praitenvort cum omnibus pertinentiis eorum; Quicquid apud Gurzeim et Wenge et in Thauro monte habent et Triebin cum omnibus pertinentiis suis, prædia ad Duas Griezin et Dietmarsdorf, Perndorf, Siginsdorf, Stade, Strechovve, Puhel cum omnibus pertinentiis suis.

Ex Dono Chunradi primi Archiepiscopi prædium Jeringe inferius, ex Dono Gebehardi Jeringe superius cum omnibus appendiciis eorum. Ex Dono Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum prædium Gotefridi Mukkinnovve cum omni Jure suo. Prædium Gazzovve et Velkis cum adjacentibus prædiis, prædium Averam et Culme, prædium Lazlavvsdorf, Silvam, quam dedit Otaker Dux inter Losniz et Gamniz, prædium Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Conradi Comitis de Pilstein et Stubenich et Fustriz cum omnibus pertinentiis suis et cunctis, quæ in Marchia habent, prædiis; Prædium Ratelach, quod fuit Comitum Weriandi et Pernhardi; Quicquid habent Lufniz, Waltinpach, Chomer et Mutarn.

Ex Dono Nobilium Treboch et Tunevviz, quinque Curtes ad pontem S. Stephani cum molindino; Quicquid apud sanctum Benedictum et Puech et Lobnick et Chrotendorf et Chrovvath et juxta Muram fluvium et Liesnich et apud Lungovve et Chats prædiorum habent. Ex dono Nobilium prædia Mitterndorf et Pirchenvvanch et Selsniz. Ex dono Ebirhardi Archiepiscopi duos mansus in villa Techanschirchen. Ex dono Nobilium quæcumque apud Wurvilach, Potsach, Gomvaren, Pfafstete, Modelansdorf et Aichove et Volindorf possident. Ex dono Wielandi et uxoris suæ Jutæ prædium Chrovvat et Vurvelath et Gumpoldischirchen, vineam ex dono Gebhardi Rust, Arnisdorf, Welmnich, Winden cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen apud Prunnen, quicquid Fridericus advocatus apud Luthinove, quidquid Gotefridus de Weterfeld eis dederunt.

Ex dono Nobilium vineta apud Chremise cum molendino et quæcumque inibi et apud Pielach et ubicumque in Austria apud Ens et Ulspuch, Prædium apud minus Halle, quod Ducis nuncupatur, quæcumque circa Housrukk et circa Wels possident, Apud Tresvviz et Luezen prædia. Ex dono nobilium prædia Haginperg, Wizzenbach, Obilarn, Gundakeringen, Slabenich. Ex dono Archiepiscoporum Sundermaningen, Peukkarn, Irintal, Tutisinpach, Aich, Winchlaren, Eberhartingen, Hovemarn, quod emerunt; Prædium apud Hus superius et inferius, Inensvvalde et Rastat, Schratengastei, Uricenvvalde, Pongovve, Prædia cum novalibus usque Horginprukke, prædium Mitternhove, Wenge, Elmovve a Gebhardo Archiepiscopo Salzpurch, Hyrshalm cum appenditiis eorum. In villa Baierhalle quæcumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisierunt. Ex dono nobilium quidquid apud Pergen, Imberheim, Hatiprechtisprunnen, Hasilbach, Surloch, Hesilvvanch, VVilpach, VVetilchaim, Uralsdorf, Cramperch et quæcumque in Bavaria habent, prædium Elsindorf, quod fuit Ulrici et Pernhardi et omnia, quæ ibidem emerunt.

Hæc ergo omnia, quæ Admontensis Ecclesia in prætaxatis locis et aliis similiter legitime possidet et quæcumque ei pertinent in terris, agris, vineis (aquis) aquarumque decursibus, silvis, pratis, pascuis,

1

locis cultis et incultis, infra terram et supra terram et ea, quæcumque post indulta eis privilegia vel ante eorum collationem justo adoptionis titulo dinoscuntur possedisse vel præstante Domino imposterum juste sunt adepturi, sub alis et aquilis Imperatoriæ Majestatis conservanda suscepimus et defensanda constituentes vel debita usuum integritate possideant, quæ de Regalibus Imperii a Salzburgensi Ecclesia nomine Elemosynæ susceperunt et possidere dinoscuntur.

Ad augmentum quoque Imperialis gratiæ clementer eis indulgemus et confirmamus, ut in sæcularibus judiciis per omnem vallem ipsorum nullus advocatorum vel aliorum judicum quippiam sibi juris vendicet, sed Abbatem et fratres ejus, sicut hactenus habuerunt, libere respiciant, Insuper adjicientes Imperialis edicti vigore, ut quemadmodum Gebhardus Comes de Purchousen advocatus quondam monasterii et successor ejus Patruus noster Dux Austriæ Hainricus advocatiam ejusdem Monasterii habuisse dinoscuntur et sicut idem Dux Hainricus et filius ejus Dux Liutpoldus privilegiis suis eidem confirmaverunt Ecclesiæ, ita irrefragabiliter observetur, scilicet quod nec ipsi advocati nec fideles eorum placita, bannos, modios vel pecudes a fratribus ipsis vel hominibus eorum exigant; Insuper ut nec ipsis advocatis nec aliis potestatibus liceat de advocatia bonorum ejusdem Ecclesiæ quempiam inbeneficiare, sed fideles et amicos suos dilectionis tantum intuitu tutores ac defensores monasterii instituat. Idipsum quoque in tota terra Ducis Stirensis consanguinei nostri et in Karinthia perpetim observandum statuimus.

De libero quoque per omnem terram Ducis Styrensis transitu et teloneo ab eis non exigendo, sicut ipse Dux Otaher et pater ejus fratribus jam dictæ indulserunt Ecclesiæ, et nos indulgemus et confirmamus statuentes et Imperiali auctoritate sancientes, ut nulla omnino persona humilis vel alta, secularis seu ecclesiastica hanc auctoritatis nostræ paginam aliquibus damnis injuriarum seu calumniis audeat attentare. Quod qui fecerit, Majestatis reus quinquaginta Libras auri puri pro poena componat, dimidium fisco Imperialis Cameræ et reliquum injuriam patienti Ecclesiæ. Huius rei testes sunt Chunradus Moguntinus Archiepiscopus, Philippus Coloniensis Archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis Episcopus, Martinus Misnensis Episco pus, Chunradus Lubicensis Electus, Liupoldus Dux Austria, Fridericus Dux Sueviæ, Ludovicus Comes de Spizimberch, Engilbertus Comes de Gurtze, Heinricus Comes de Vietse, Otto de Lenginbach,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »