CCCLXXIII. 1211. 12. November. Regensburg. - Ausspruch der von Papst Innocenz III. Bevollmächtigten, dass dem Passauer-Erzpriester das Recht der Gerichtsbarkeit in der Pfarre Ranshofen nicht zustehe. In nomine dominj. Ego Henricus Abbas de Průl et Ego Gerungus Præpositus de Osterhouen et Ego Rudpertus Ratisponensis Ecclesiæ scholasticus ex delegatione Sedis Apostolicæ de causa, quæ uertitur inter Præpositum de Ranshouen ex una parte et Chunradum Archidiaconum Patauiensem ex altera super Archidiaconali Jurisdictione in Parochia dictæ Præposituræ exercenda uel non, cognoscentes, sicut potuimus, ueritatem perscrutati sumus et quia dictus Archidiaconus peremptorie a Nobis citatus nec venit nec causæ suæ defensorem misit, Priuilegium Sedis Apostolicæ, quo dictus Præpositus Ecclesiam suam munitam esse dicebat, legentes inuenimus in eo contineri, quod nullus in Parochia sæpedictæ Præposituræ Jurisdictionem aliquam debeat exercere præter Archiepiscopum et Diocesanum Episcopum et eiusdem loci Præpositum, Vnde manifeste apparet, quod Archidiaconus sit exclusus. Quam ob rem auctoritate, qua fungimur, sententiantes Præpositum Ranshouiensem et totam eius Parochiam ab impetitione dicti Archidiaconi absoluimus et ab omni Archidiaconali Jurisdictione iuxta intentionem et concessionem factam a Coelestino Papa eam cum Capellis in Priuilegio denominatis exemptam esse iudicantes Statuimus, ne uel ipse uel aliquis Successorum suorum Archidiaconorum contra Tenorem illius Priuilegij aliquam in Territorio Ranshouiensis Præposituræ et eius Parochia cum Capellis in Priuilegio denominatis Archidiaconalem Jurisdictionem debeat exercere. Datum Ratisponæ in maiori Ecclesia Sancti Petrj. Anno Incarnationis Dominicæ M. CC. XI. Idus Nouembris. Aus der Original-Urkunde ddo. Passau 10. Juni 1261, im Pfarrhofe zu Ranshofen. CCCLXXIV. 1212. 11. Jänner. Passau. - Manegold, Bischof von Passau, erklärt, dass der bischöflich passauische Archidiacon in den Pfarren des Stiftes Ranshofen keine Gerichtsbarkeit ausüben dürfe. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus dei gracia patauiensis episcopus imperpetuum. Quum memoria hominum labilis est nec turbę rerum sufficit, necesse est, ut, quicquic (sic) celebratur uerborum suffragio, scripture beneficio inperpetuum muniatur. Proin nouerint uniuersi tam posteri quam presentes, quod nos causam, que uertebatur inter wichardum prepositum de ranshouen ex una parte et Chunradum archidiaconum ex altera parte super archidiaconali iure in parrochia dicte prepositurę exercendo uel non, sicut potuimus, ueritatem perscrutati sumus. Priuilegium itaque sedis apostolicę, quo dictus prepositus ecclesiam suam munitam esse dicebat, legentes inuenimus in eo contineri, quod nullus in parrochia sepedicte prepositurę iurisditionem aliquam debeat exercere preter archiepiscopum et diocesanum episcopum et ipsius loci prepositum, vnde prepositus predictus sepedictam parrochiam ab archidiaconali iurisditione gaudebat exemptam, archidiacono contradicente, et quasdam cappellas uel ecclesias ad sui iurisditionem attrahere nitente. Ad finiendam itaque longam hanc controuersiam et ad firmandam Ranshouiensi ecclesię perpetuam libertatem ab omni archidiaconali iurisditione, nos de consilio et consensu chori statuimus, ut dicta parrochia in ranshouen cum ecclesiis siue capellis ad ipsam pertinentibus infra suos terminos constitutis libera sit ab omni iurisditione archidiaconali ita uidelicet, ut prepositus loci illius tantum ed episcopum diocesanum pro se et suis sacerdotibus in predictis ecclesiis siue capellis ministrantibus habeat respectum et in nullo archidiacono teneatur. Vt autem hec nostra constitutio circa dictam parrochiam stabilis et inconuulsa permaneat, eam presenti priuilegio et subscriptis testibus conmunimus. Huius rei testes sunt Eberhardus maior prepositus, Heinricus decanus, Hartnidus aquileigensis prepositus, Otto prepositus de sancto floriano, Chunradus maior plebanus, Heinricus de petenbach archidiaconus, Ovlricus custos, Otto biber cellarius, Gebhardus comes, Eberhardus de jahensdorf canonicus, Chunradus scriba, Magister Christanus notarius, magister Albertus, Anshelmus, Heinricus de zwentendorf cappellanj, Manegoldus et Heinricus de aheim, Leutoldus de sauersteten, Amilbertus de eiglinge, Meinhardus de můrringe, Otto de jahensdorf, Rudgerus de suntheim, Otto de můnecheim. Acta sunt hec patauie in capitulo nostro anno dominice incarnationis M. CC. XII. indictione XV. idus ianuarij III. Anno pontificatus nostri VI. Original auf Pergament, dessen Siegel abgefallen, im bischöflichen Consistorial-Archive zu Linz. Mon. boic. III. 328. CCCLXXV. 1212. 24. Jänner. Passau. Manegold, Bischof von Passau, bestimmt die Grenzen einer durch Gundakar von Steyr zu errichten beabsichtigten Pfarre und schenkt ihr den Zehent der Neugereute um Wildberg. C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Mangoldus dei gratia patauiensis episcopus inperpetuum. Cum scripture beneficium unicum sit solatium ad perpetuanda facta mortalium, inde est, quod fide presentis scripti memorie conmittimus hominum tam presentium quam futurorum, quod cum nobilis uir Gundaforus de Styria culture exposuisset nemus situm circa Wiltperch, petebat a nobis cum instantia, ut decime Noualium, si que ibi excolerentur, et fundum ecclesie, si quam ibi construeret, quod intendit, ipsi in feodo conferremus; petiuit etiam, ut limites et metas, antequam conferremus ipsi in feodo, specificaremus. Limites uero et mete noualium nemoris, ad Castrum Wiltperch pertinentis nominatim hoc modo cognoscuntur et initiantur. Superiori enim loco Teisching nominato a trunco quercus fixo usque in Chúntpronne, a Chúntprunne usque in paludem, qui uiltzmos dicitur, ab ipsa palude per medium Gręblich vsque ad uiam, que schefecke dicitur; de ueteri uia Schefecke deorsum usque ad riuulum, qui Roetel dicitur; de ipso riuulo de cetero sursum usque in Wilantestanne finiuntur. Hec finite inter Castrum Wassenberch et Castrum Wiltperch specificant siti nemoris proprietatem. Secunda uero parte Castri Wiltperch antiqua uia, que Saumwech dicitur, uersus boemiam directa specificat proprietatem nemoris, quam dominus Gundackarus de Styria sibi suisque heredibus petit in feodum conferri. Nos igitur consideratis multis seruitiis, que idem G. unacum patre suo nostre frequenter ecclesie fideliter exhibuit, annuimus peticioni sue et ius fundi in ecclesia construenda ibidem cum duabus partibus decime et nemus prenominatum infra terminos specificatos sibi et suis heredibus contulimus in feodo, tercia parte decime ipsi ecclesie, dum constructa fuerit, assignanda. Vt autem hec donatio sibi et heredibus suis in perpetuum stabilis et inconuulsa permaneat, eam presenti pagina, sigillo nostro appensa et subscriptis testibus firmiter conmunimus. Huius rei testes sunt, Harnidus (sic) aquilegensis prepositus, Chunradus maior plebanus, Gotefridus Archipresbiter, Vlricus custos, Heinricus de Petenbach, Hartmannus yndicensis prepositus, Canonici patavienses; Christannus notarius, Chunradus scriba-capellani. Heinricus de Lonstorf, Hademarus de Wesen, Otto de Heichenbach, Otto de Walde, Livtoldus de Sauersteten, Heinricus de sancto Ypolito, Rudegerus de Suntheim, Sifridus de Griffensteine, Chunradus de Isowe, Heinricus de Issenstorf, Chunradus de Hohenstouffe, Chunradus de Ramusteine et alii quam plures. Acta sunt hec Patavie in capella nostra Anno dominice incarnationis M: CC: XII: indictione XV Anno pontificatus Innocentii III. pape XIIII', Regnante Ottone IIII° Romanorum imperatore et semper avgusto Anno imperii sui III: Pontificatus nostri anno VI. Kalendas Februarii VIIII° (sic). Original auf Pergament mit Siegelrest, im Archive des Kl. Wilhering. Stülz, Gesch. v. Wilhering, 498. Mon. boic. XXIX. II. 71. - --- CCCLXXVI. 1212. 24. Jänner. Passau. Manegold, Bischof von Passau, verleiht die Zehente von den Neugereuten in der Herrschaft Wildberg dem Gundachar von Steyr für die von ihm zu erbauen beabsichtigte neue Kirche (zu Zwetl). C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Manegoldus dei gratia patauiensis episcopus in perpetuum. Cum scripture beneficium unicum sit solatium ad perpetuanda facta mortalium, inde est, quod fide presentis scripti memorie conmittimus hominum tam presentium quam futurorum, quod cum nobilis uir Gundaforus de Styria culture exposuisset nemus, situm circa Wiltperc, petebat a nobis cum instantia, ut decima Noualium, si qua (?) ibi excolerentur (sic) et fundum ecclesie, si quam ibi construeret, quod intendit, ipsi in feodo conferremus. Nos igitur consideratis multis seruitiis, que idem G. unacum patre suo nostre frequenter ecclesie fideliter exhibuit, annuimus petitioni sue et ius fundi in ecclesia construenda ibidem cum duabus partibus decime sibi et suis heredibus contulimus in feodo, tertia parte decime ipsi ecclesie, dum constructa fuerit, assignanda. Ut autem hee donatio sibi et heredibus suis in perpetuum stabilis et inconuulsa permaneat, eam presenti pagina sigillo nostro appensa et subscriptis testibus firmiter conmunimus. Huius rei testes sunt Hartnidus Aquilegensis prepositus, Chunradus maior plebanus, Gotefridus archipresbiter, Vlricus custos, Heinricus de Pettenbach, Hartmannus yndicensis prepositus, canonici patauienses, Christanus notarius, Chunradus scriba, capellani. Heinricus de Lonstorf, Hademarus de Wesen, Otto de Heichenbach, Otto de Walde, Livtoldus de Sauersteten, Heinricus de sancto Ypolito, Rudgerus de Suntheim, Sifridus de Griffensteine, Chunradus de Issowe, Heinricus de Issenstorf, Chunradus de Hohenstouffe, Chunradus de Ramnsteine, et alii quam plures. Acta sunt hec Patavie in capella nostra Anno dominice incarnationis M. CC. XII. indictione XV. Anno pontificatus Innocentii III. pape XIIII! Regnante Ottone IIII° Romanorum imperatore et semper augusto, Anno imperii sui III. Pontificatus nostri anno VI. Kalendas Februarii VIIII. Original auf Pergament, dessen Siegel verloren gegangen, im Archive des Kl. Wilhering. Stülz, Geschichte von Wilhering, 497. 1212. 22. April. Ens. CCCLXXVII. Leopold's VII., Herzogs von Österreich, Stadtrecht für die Stadt Ens. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Liupoldus dei gracia dux austrie et styrie, uniuersis fidelibus tam presentibus quam futuris in domino salutem in perpetuum. Gloria principum latius uberiusque per pacem et quietem subditorum elucescit, quando fama clementie et diligentia protectionis eorum extenditur in posteros. Salutem quoque merentur a domino cum eos, quibus presunt bonis et honestis consuetudinibus et institutis ab enormitatibus, quibus non solum corpora sed et anime perduntur, cohibent et ad iusticie tramitem conuersationemque bonam et cuilibet proximoque suo utilem iuris seueritate perducunt. Hinc est, quod nos ciuium nostrorum anasensium deuotionem peticionemque affectuosam pia animaduertentes consideratione donauimus ipsis ac posteris eorum et iuxta consilium et ammonitionem fidelium ac ministerialium nostrorum perpetua statuimus donatione iura, per que clementer eorundem prouidimus paci ac tranquillitati. Statuimus ergo, quod si aliquis ciuium quemquam occidat, si habet ualens triginta talenta super terram de bonis inmobilibus infra fossatum et ambitum ciuitatis, non indigebit fideiussore aliquo pro se, sed uocabitur ad iudicium tribus uicibus, et si uocatus uenerit et confiteatur, se illum occidisse, uitam suam uix (sic) defendendo, probet hoc cum septem domesticis, qui credibiles homines esse dicantur, et si reus appareat, iudicetur de ipso, sicut iustum fuerit, si uero securus (sic) appareat, liber sit a potestate iudicii. Si uero legitimis ter uocatus induciis non uenerit, iudex eum proscriptum |