pronuntiet et due partes bonorum suorum sint in potestate uxoris et liberorum, tercia pars in potestate iudicis. Si non habeat uxorem uel pueros, antequam in proscriptionem deueniat, disponat de illis duabus partibus, qualitercumque uelit. Si decesserit antequam in proscriptionem ueniat ita, quod de rebus suis nichil disponat, due partes bonorum suorum reseruentur annum et diem et si infra terminum illum aliquis ueniat, cui reddere debeat, de bonis illis sibi reddatur, dummodo hoc probare possit, quod ille, qui mortuus est, debitor suus extiterit. Quicquid autem ultra debitum remaneat, pro anima ipsius impendatur. Si autem non habet nec potest ostendere ualens triginta talenta talium bonorum, ut supra dictum est, et tamen fideiussorem pro se inuenire poterit, ille fideiussor fideiubeat pro eo et eum recipiat super uitam propriam. Sed si fideiussorem habere non poterit, iudex captiuum ducat eum, donec iudicet de ipso, sicut iustum fuerit. Quicquid autem sit de bonis homicide, si in opere et manufacto deprehensus fuerit, statim de ipso secundum iusticiam conuicto judicabitur. Si autem aliquis ciuium alicui amputauerit manum uel pedem uel oculum uel nasum uel aliquod tale membrum, judici pro pena det decem talenta, illi, qui dampnum recepit, totidem. Si vero is, qui dampnum fecit, denarios habere non poterit, iudicetur de ipso secundum legem, oculum pro oculo, manum pro manu et sic de ceteris membris, sin autem probet innocentiam suam secundum, quod pax est instituta. Si autem quis aliquem temerarie cecauerit, iudicio ducis reseruetur. Item quicumque alteri amputauerit digitum uel ita uulnerauerit, quod detrimentum membrorum patiatur, iudici det tria talenta, illi, qui dampnum pertulit, tria, si uero denarios habere non poterit, eodem modo puniatur uel expurget se secundum quod pax est instituta. Siquis autem aliquem uulnerauerit ita, quod uulneratus conualeat sine detrimento membrorum, iudici det duo talenta, uulnerato duo, si vero denarios habere non poterit, uerberetur et amittat crines et cutem coram iudicio non ibi, ubi fures uerberantur uel liberetur secundum quod pax est instituta. Si aliquis ciuium infra ambitum ciuitatis nocte se defendendo aliquem uel occiderit uel aliquo membrorum mutilauerit, probet hoc testimonio duorum uel plurium et sit liber a iudicio. Si autem talis casus in die occurrerit, expurget se testimonio septem credibilium uirorum. Si autem in campo euenerit, sufficiat sibi testimonium unius. Quicumque aliquem honestum uirum cedat fustibus, det iudici duo talenta, illi, qui dampnum recipit, duo uel expurget se secundum quod pax est instituta. Si autem aliquis uerberet aliquem inhonestum, qui uerbis vel qualicumque indisciplina hoc erga ipsum meruerit, tantum iudici det unum talentum verberato vero nichil. Si aliquis alicui domestico uel honesto uiro percusserit alapam, iudici det unum talentum uerberato unum. Si autem seruienti uel alicui leuiori persone percusserit alapam, iudici det sexaginta denarios verberato sexaginta. Si autem is, qui alapam percussit, probabit, quod alter erga ipsum meruerit qualicumque indisciplina et idem, qui percussus fuerit, sit uir honestus, tantum iudici det unum talentum uerberato nichil. Si vero sit seruiens uel aliqua talis persona, iudici tantum det sexaginta denarios verberato nichil, si autem is, qui alapam recepit, sanquinolentus appareat et alter, qui eum percussit, testibus probare poterit, quod eum tantum manu percusserit, nichil inde nisi ut de simplici alapa judicabitur. Siquis vero seruum uel ancillam suam percusserit sine armis ita, quod sanquinolentus appareat, iudici propter hoc nullum dabit responsum. Statuimus etiam, quod quicumque uirginem uel mulierem honestam ui oppresserit uel rapuerit et illa testimonio duorum se proclamasse probauerit, ille iudicio ferri igniti se expurget, si autem ille se non expurgauerit, sententiam capitalem subibit. Si autem illa testimonio septem credibilium uirorum illum conuicerit, nulla sibi concedetur expurgatio sed predictam sententiam subibit. Si vero mulier aliqua communis conqueratur se ui oppressam, nemo respondebit iudici pro querimonia illius. Quicumque alteri dixerit fili meretricis, iudici dabit sexaginta denarios, de filio canicule tres solidos. Statuimus etiam, quod quicumque ciuium moriatur, si uxorem habet uel liberos, iudex nequaquam intromittat se de bonis uel de domo ipsius, sed si sint in potestate uxoris et liberorum. In arbitrio quoque sit uidue non nubere uel nubere, cuicumque uelit, quod dominus terre de hoc nichil facere habeat. Idem quoque statuimus de filia uel nepte cuiuslibet ciuium quod de uidua. Si vero is, qui moritur, non habet uxorem uel liberos, in ordinatione ipsius consistant bona sua. Quodsi decesserit absque testamento et ordinatione rerum suarum, bona sua sint proximi heredis sui, si idem heres locatus sit infra terminos ducis, si vero heres sit extraneus, bonorum suorum pars dimidia cedat in usum ducis reliqua sit heredis. Item statuimus, ut undecumque uenerit aduena, si moriens de rebus suis ordinauerit, rata maneat eius ordinatio, si vero moriens nichil ordinauerit, ciues custodiant bona defuncti annum et diem, infra quod quidem spacium si aliquis uenerit, qui se heredem uel socium uel accreditorem legitime ostenderit, eidem absque contradictione assignentur bona defuncti, sin autem in potestate ducis sint bona illa, jn arbitrio quoque ducis sit, si aliquid pro anima illius uelit impendere, vbicumque autem aduena uelit sepeliri, liberum habeat arbitrium. Volumus etiam, ne aduena aliquod testimonium possit facere super ciuem neque ciuis super aduenam cum hiis, qui dicuntur Litchovffære, quin habeat alios honestos cum illis. Uolumus quoque, ut unicuique ciuium domus sua sit pro munitione et conmansionariis suis et cuilibet fugienti uel intranti domum. Quicumque ergo temeritatem illam siue inuasionem domus, que in uulgari heimsůche dicitur, exercuerit, cum domesticus inde querimoniam deponens eundem cum iuramento, quod in uulgari dicitur vorcit, ad hoc deducet, quod sibi respondere tenebitur, oportet, quod ipse suam probet innocentiam semet tercio ydoneorum uirorum (testimonio) uel iudicio aque vel ferri igniti ita, quod unum istorum sibi eligat et si ita se expurgabit, liber erit a iudicio; si vero se expurgare non poterit, iudici dabit quinque talenta domestico, cuius domum inuasit, quinque, si pecuniam non habuerit, manus ei amputabitur. Item statuimus, quod iudex non iudicet quemquam, nisi ille sit presens, qui deponat querimoniam super illum uel nisi iudex testibus probare possit talibus, qui non sint homines uel subditi sui, quod antea aliquis ei deposuerit querimoniam super illum. Preterea si aliquis faciat querimoniam de alio et ille, qui conqueritur postea uelit dissimulare occultam faciens conpositionem, que in uulgari dicitur halsone, iudex debet eum cogere, ut querimoniam suam prosequatur. Statuimus etiam, quod si aduena ciui uel ciuis extraneo aliquid uendat, et alter hoc pro bono recipiat, iudex nichil inde iudicet, quin alter eorum ei faciat querimoniam. Volumus etiam quod si aliquis intret ciuitatem, ut defendatur ab inimicis suis, si inimici sui eum uelint captiuare uel occidere in ciuitate Burgenses, qui ab inimicis eum liberauerint, non respondebunt iudici pro hoc facto, si etiam in defendendo illum inimicis propter inportunitatem ipsorum, ut in tali strepitu contingere solet, a burgensibus aliquod dampnum acciderit, burgenses luere non debent. Item si aliquis intret ciuitatem, ut ciuis officiatur, burgenses debent illum tueri ab omni uiolentia usque ad presentiam ducis. Statuimus, ut sex ydonei ciues iuramento confirment, quod disponant de mercatu et de uniuersis, que ad honorem et utilitatem ciuitatis pertinent, sicut melius sciuerint, et quicquid idem in hoc agant et disponant, iudex non contradicat. Item si aliquis ciuium inculpetur, quod uel hospes suus uel amicus suus vel aliquis de familia sua de domo sua uel in domum suam aliquod maleficium perpetrauerit, si iuramento se in hoc inculpabilem ostenderit, liber sit, si non, iudici det tria talenta. Item burgensibus nostris donauimus, ut nullum eorum cogamus esse iudicem. Preterea statuimus et donauimus ipsis pro iure, ut quicumque ipsorum possit habere arma uel equum, habeat ita, quod dominus terre hoc ab ipsis non possit nec debeat petere, peticio namque dominorum pro mandato habetur. Ideo autem ab ipsis talia non sunt exigenda, ut ea ipsi ad usum et necessitatem terre et ciuitatis acquirere et reseruare conentur. Quidquid autem iudex pro qualicumque culpa in iudicio lucretur, uolumus, ut subiudici et preconibus semper de talento triginta denarii, de dimidio talento quindecim denarii et ita sicut prouenire potest. Vt autem hec nostra donatio tam a nobis quam a successoribus et posteris nostris in perpetuum rata et inuiolata permaneat, presentem paginam super hoc scribi sigillique nostri karactere roborari subscriptioneque testium, quorum nomina sunt hec, muniri iussimus. Ulricus de Peka et frater eius Liutoldus, Herrandus de Wildonia, Vlricus de Stubenberch, Reimbertus de Můrekke, Otto de Cremis, Otto, Gotfridus et cholo fratres de Truhsen, Duringus de Styra, Ortolfus de Volcholtesdorf, Otakarus de Græze et Alrammus frater eius, Dietmarus de lihtensteine, Pertoldus de Embirberch, Gerhardus de Chrumpach, Heinricus, Vlricus de Murberch, Hermannus de chranichperch, Rapoto de Buten et alii quam plures. Datum in villa nostra Anasi per manus Vtrici Notarii. X. kalendas Maij, Anno incarnationis dominice Millesimo CC.XII. Indictione XV. Sub tercio Innocentio papa. Regnante Ottone IIII. Anno imperii sui III. Original auf Pergament mit einem an weissen und gelben Seidenfäden hängenden Münzsiegel, im Stadtarchive zu Enns. Hormayr, Taschenbuch für die vaterländ. Gesch. Jahrg. 1812, S. 44-53. Gaupp, Deutsche Stadtrechte des Mittelalters (Breslau 1851 u. 52, im 2. Bde. S. 206-224), mit einer erläuternden Einleitung. - Meiller, Stadtrechte aus der Zeit der Babenberger, im Archive der kaiserl. Akademie, Bd. X. pag. 96. Deutsche Übersetzung des voranstehenden Diploms. In dem Namen der Heiligen vnd vngetailten dreiualtichait. Leupolt von gotts genaden Herczog zu Osstereich vnd zu Steir Allen getrewn gegenburttigen vnd chvnftigen in dem herren daz hail ewichleich. Die er der Fursten weiter vnd fruchtperlicher erscheine durch den vrid vnd rue der vndertänigen, wenn der lawt der gütichait vnd vleiss irr weschiermung wirt verrecht an ir nachchvnfftigen, vnd daz hail wiert verdint von got, wenn sy den, den si vor sind, mit guten vnd erberrigen gwanhaiten vnd aufsaczung wetwingen vnd den vngeordenthaiten, mit den nicht Alain di leib sunder halt di sel verlorn werdent, vnd zu dem weg der grechtichait vnd guter mit Handlvng vnd nuczen strengchait des rechten yegleicher sein nagsten sol volfurn. Darvmb ist, daz wir vnsser Puriger der Ensser Andacht vnd auch Wegierleichew pet mit guter merchkvng merchkund sein. Haben wir in geben vnd irn nachchomen vnd nach Rat vnd mainung vnsser getrewn dienstherren mit ewiger gab haben wir in zu recht gesaczt di recht, mit den wir haben furgesehen gutleich derselben vrid vnd sůn. Darvmb zu recht haben wir in gesacht, Ob ainer der Puriger den andern zu tod slach, hat er, daz dreissichk phfunt wert ist auf dem erdreich von anligvndem vnerwegleichem gutt innerhalb des grabens vnd vmbgang der Stat, so wedarff er nicht eins parigen für sich, Svnder er werd gerufft dreistvnd zu dem rechten, vnd wenn er wirt gerufft vnd chvmpt vnd wechennt, daz er den erslagen hab zu weschiermen chawm sein leben, daz sol er weisen mit siben hawssgenossen, di da glawbleich lawt gesprochen sein. Ist aber, daz er schuldig erscheint, so sol gericht werdn von im als recht sei. Aber erscheint er sicher, so sol er frei sein von gewalt des rechten. Aber wirt er drei stvnd gevodert zu rechtleichen tågen vnd chvmpt nicht zu dem rechten, so chvnt in der richtter in di åcht, vnd zwai tail seiner guter sein in dem gewalt seiner hawsfrawn vnd chinder, Der dritt tail im gewalt des Richtters. Ist aber, daz er nicht hab hausfrawn noch chinder, e daz er in di åcht chom, so schaff er von den zwain tailen, wie er well, aber stiribt er, e daz er in di åcht chvmpt, also daz er von sein gutern nichtz schaff, so schullen zwai tail seiner guter wehalden werden jar vnd tag vnd ob in der zeit ettwer chem, dem man ettwas gelten oder widergeben schull von denselben gutern, sol im wider geben werden, Ist daz er geweissen mag daz, daz der da tod ist, sein geltter gewesen ist. Aber was vber di schuld weleibt vber daz, sol man geben zu hail seiner sel. Ist aber, daz er nichtz hat, vnd mag nicht zaigen, daz da wert ist dreissichk phfvnd solicher guter, als oben gesprochen ist, vnd mag doch vinden fur sich ein purigl, derselb purigl fursprech fur in vnd nem in auf sein aigen |