condicionis homines super Altare beati prothomartiris Stephani infra festum beati Jacobi proxime uenturum cum pleno iure et libertate omni sublato contradictionis scrupulo se traditurum hac conditione promisit, ut, si ipse hec omnia pretaxato termino non compleret, castrum Griezbach et forum in Velden utrumque cum omnibus suis pertinentiis uel proprietatis loco pignoris nobis crederet possidendum. Nos autem peticioni ipsius heinrici beniuole postmodum accedentes diem tradicionis huiusmodi usque ad festum Martini subsecuturum proxime uolumus prolongare, ita tamen sub forma pacti premissi, quod si ipse eo die uel infra plene non soluerit tradicionem eandem, ueluti est promissum, Castrum Griezbach et forum Velden utrumque uidelicet cum suis pertinentiis secundum adtestacionem testium, qui priori intererant contractui, statim uel proprietatis loco uel loco pignoris pro traditione tali cessante occasione omnimoda nobis cedat. Sed et hoc duximus adnectendum, quod tradendorum ecclesie nostre hominum iam sex tradidit iure plenario possidendos. Castrum quoque Griezpach cum suis pertinentiis similiter tradidit et traditum in feodo a manu nostra recepit. Reliquos uero homines cum centum hubis illis, si eas, sicut prediximus, ecclesie nostre donauerit, ipse in feodo a manu nostra reciperet sibi et filiis suis tantum, si quos habuerit, ad dies uite sue tenendos, quibus de medio sublatis nullus postea successorum siue heredum suorum tam in hiis omnibus quam in feodo patris sui, quod ipsi contulimus, quicquam iuris uendicare debebit sed omnia tune insimul ad ecclesiam reuoluentur. Ne autem hunc contractum propter fragilitatem humane memorie aliqua calumpnia seu aliquis inopinatus euentus possit infringere uel turbare, ipsum biformi pagine nostro sigillo signare, subscriptis testium nominibus iussimus adnotari, quorum ad firmiorem cautelam ipse hinricus vnam, nos uero alteram duximus conseruandam.. Hii sunt Magister hacinricus scriba austrie, Marquardus de hintperch, Rudolfus de Potendorf, Livtoldus de Sauerstetin, Otto de Morspach, Sigehardus pibro, Marquardus de velwen, Gotfridus camerarius, Erlolfus ciuis Wiennensis, Albero Gneuso et alii plures. Actum Wienne VI. Nonas Julii anno domini M. CC. XVII. Indictione V. Pontificatus nostri anno secundo. Mon. boic. XXVIII. II. pag. 295, ex libr. cop. patav. Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. 38 CCCC. 1217. Wels. - Harlneid von Ort entsagt allen Ansprüchen auf die Gerichtsbarkeit über die Unterthanen des Klosters Garsten und Kirchdorf. Ego Hartnidus de Ort Marschalcus Styrie Notifico vniuersis hane litteram inspecturis, quod, cum venerabilis Abbas Gerstensis Ecclesie nomine Reimbertus coram domino meo illustre (sic) Duce Austrie et styrie Livpoldo proposuisset contra me querimoniam super eo, quod officiales mei et iudices circa Chirichtorf in illo iudicio, quod a me semper in illis partibus habere noscebatur, homines Gerstensis Ecclesie, qui vix vndecim nummero (sic) habebantur, et iudiciis et locis statutis volebant sepius ad sua tribunalia coartare et nisi coram eisdem meis iudicibus iuri starent, ad emendationes sicut alios illius provintie indigenas acriter conpellebant, ego non ualens dicte Gerstensis Ecclesie uel abbatis prefati pressuras in meam animam sustinere, precepi meis iudicibus et officialibus Hilpoldo et omnibus aliis sibi succedentibus, quod de cetero nunquam cogitent perturbare predicti Monasterii Colonos et homines occasione premissa, ut ipsa Ecclesia deinceps tali gaudeat libertate. Huius rei Testes sunt dominus Vdelschalcus de Chlaus, dominus Otacherus de Slirbach, dominus Gundacherus de styr, dominus Otto de Rór, dominus Rudolfus de Lauterpach, Wilhalmus de pevsenbach, Hertwicus, Heinricus, Perchtoldus, Eberhardus de Wessencke mei fideles et alii quam plures. In cuius rei testimonium presentes litteras abbati de Gersten Reimberto et suis successoribus tradidi ad cautelam. Datum et Actum in Welsa anno domini M. CC. XVII. in christo feliciter AMEN. Original auf Pergament mit Siegelrest, im Archive zu Garsten. CCCCI. 1218. 5. Jänner. Lateran. Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Preposito et Conuentui sancti floriani salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu sancti Michaelis de Wachow, de Riede, de Veltkirch et de Vekelahbruc ecclesias, sicut eas iuste ac pacifice possidetis et in autenticis Episcoporum Patauiensium dicitur contineri, uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani Nonis Januarij, Pontificatus nostri anno Secundo. Original auf Pergament mit Bulle, im Archive des Klosters St. Florian. ССССІІ. 1218. 20. Juni. Abbt Conrad von Langheim verzichtet auf alle Ansprüche auf das von Kalhoch von Falkenstein zu Schlägel gestiftete Kloster. Nos Chundericus totusque Conuentus monasterii in Langhaim Uniuersis uolumus fore notum tam præsentibus quam futuris, quod in loco, qui Slage nuncupatur, honorabilis vir Dominus Kalchochus de Valckenstain ad honorem Dei et B. Virginis coenobium ordinis nostri construxerat et fundarat, in quo fratres nostri ordinis ex nostro monasterio primo instituit et locauit et eundem locum cum omnibus ad dictum locum spectantibus nobis et ecclesiæ nostræ commiserat et donarat perpetue possidendum. Et cum in saepedicto coenobio fratres ecclesiæ nostræ aliquot annis cum magnis defectibus permanerent, quadam uice penuria et defectu uestitum continue aggrauati, locum relinquentes desolatum nocturno tempore pariter inde ad nostrum monasterium redierunt. Prædictus uero Kalchochus fundator præfatum locum nobis renunciantibus monasterio et abbati Milocensi (sic) et ordini Præmonstratensi tradidit et assignauit de nostra spontanea voluntate. Eapropter ad petitionem fundatoris prætactum locum seu coenobium in Slage cum omnibus ad eundem spectantibus tradimus monasterio et Abbati in Milewsk, sicuti nostro ordini et nostræ ecclesiæ traditus fuerat et commissus, renunciantes omnibus priuilegiis nostris habitis et habendis et cuilibet iuri nostro tam Canonico quam ciuili. In cuius rei testimonium præsentes litteras dedimus sæpedicto loco monasterio in Milewsk (sic) conuentui et fratribus sigilli nostri munimine consignatas. Datum anno domini M. CC. XVIII. XII. Kal. Julii. Aus einem Copialbuche vom Jahre 1497, im Archive des Klosters Schlägel. - Milewsk ist Mühlhausen im Taborer Kreise des Königreichs Böhmen. CCCCIII. 1218. 2. Juli. Landshag. Ulrich, Bischof von Passau, incorporirt der Abtei Kremsmünster die Pfarre Buchkirchen. C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Vdalricus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus. Exemplaris forma ab antecessoribus nostris uiris deo deuotis nobis premonstratur ecclesias dei, in quantum possumus honorare, pauperes christi ecclesiasticis impendiis sustentare atque per eorum suffragia nobis diuine misericordie uiscera dilatare. Inde est, quod nos auctoritate dei patris misericorditer inducti et precibus uenerabilis fratris nostri abbatis Rudolfi fratrumque suorum in Chremise monasterio ex consilio chori archipresbiterorum et decanorum nostrorum benigne concessimus, ut ecclesiam suam Pichchirichin totaliter iuri et dispositioni eius contraderemus ita uidelicet, ut eadem ecclesia per ipsum et successores eius in omnibus diuinis instituatur, nec de cetero opus habeat, ut de altaris inuestitura uel coram nobis uel successoribus nostris ulla de cetero requisitio habeatur. Ne autem hec concessio nostra ab aliquo successorum nostrorum infringatur aut cassari ullatenus adtemptetur, presentis pagine priuilegium sigillo nostro roboramus et districto anathematis uinculo omnes preuaricatores et contemptores huius traditionis nostre innodamus, dilectores uero et conseruatores huius actionis omnipotentis dei gratie et protectioni committimus. Testes huius actionis: Otto Maioris ecclesie decanus, Hartnidus prepositus et canonicus, Heinricus canonicus, heinricus archipresbiter et canonicus, Marquardus capellanus, Chunradus de heiliginstat, Chunradus notarius, Rupertus plebanus de talheimin, Chunradus plebanus de Puchirichin, Heinricus de scowenberch, Heinricus de winisperch, et frater eius Wernherus, Rudgerus biber et Sighardus frater eius, Arnoldus biber, Gundacher chraier et Otto de ebilsperch, Heinricus de Trůna, Viricus de dahsperch, Otacher de stein, Liutoldus dapifer de scowenberch, Otto de Galspach, Chunradus spisaer. Datum apud Lantshabe vj nonas Julii Anno Incarnationis domin M. CC. xvjjj. Indictione vjta Pontificatus uero domini Honorii pape Anno JJ Feliciter Amen. Original auf Pergament mit Siegelrest, im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 75, Nro. 58. CCCCIV. 1218. 9. Juli. Erneuerter Stiftbrief des Klosters Schlägel durch Kalhoch von Falkenstein. Ego Kalchochus de Valckenstain ministerialis Ecclesiæ Pataviensis ad notitiam tam præsentium quam futurorum cupio peruenire, ad quos præsens peruenerit scriptum, quod in bonis meis in loco, qui dicitur Slage, Coenobium exile ad honorem Dei et Beatæ Virginis Mariæ fundaui de Domini Wolkeri Episcopi Patauiensis voluntate beneuola et consensu, quod ordini Griseorum dederam, et ipsum locum et coenobium abbati et ecclesiæ in Langhaim commiseram in perpetuum ad regendum. Cumque domini fratres ecclesiæ de Langhaim in Slage annis septem cum dimidio permansissent, quodam tempore ipsum locum solitarium relinquentes, in Langhaim ad monasterium suum, unde uenerant, noctis in silentio redierunt, secum assumptis libris, calicibus et ornatu, de quo fui nimium conturbatus, quod ipsi coenobium per me ipsis traditum comtempsissent. Tamen ego trinos nuncios cum litteris ipsis direxi supplicans, ut redirent, diligentissime et inuitans. Qui deliberatione præhabita de communi consilio mihi remandauerunt, quod unus Abbas et unus monachus ibi præ fame et frigore essent mortui et quod locum non amplius curarent et quod ipse fundator locum et fundationem suam in Slage assignaret et daret, cuicumque vellet, de eorum grata et mera ac spontanea voluntate. Tunc ego quid facerem ignoravi. Tandem de consilio sapientum ac etiam amicorum fundaui coenobium in alio loco et idem coenobium cum omnibus attinentiis commisi et assignaui libere et solute abbati et conuentui in Milewsk ad tenendum perpetue et regendum secundum B. Augustini et Præmonstratensium regulam et statuta, et in ipso coenobio fratres cum præposito ex præfato coenobio actuali vita et residentia collocaui. Et ne alicui in posterum super his dubium oriatur, in huius rei testimonium et cautelam dedi præsentes litteras sæpedicto præposito ac fratribus mei sigilli munimine roboratas. Huius rei testes sunt Chundericus filius meus, Otto de Wesen cum |