Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XLII.

951. Regensburg. Tauschvertrag des Bischofs Tuto von Regensburg mit Bischof Christian von Passau über die dem Kloster Mondsee gehörigen Güter Ruste und Walkisingen gegen die Pfarre Mondsee und die Waldzehente von Mondsee, Oberwang und Abersee, welche der Bischof von Passau

dem Kloster überlässt.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Tuto Ratisponensis ecclesie dei gratia episcopus fratribus in Monasterio Mánnse deo seruientibus in perpetuum. Cum ex officio pastorali omnibus nobis subiectis paternam sollicitudinem debeamus, maxime nobis inuigilandum esse cognoscimus, ut Monasteria deo dicata rebus et honoribus cum quiete et pace amplificentur in domino. Inde est, quod omnibus notum fieri volumus de quodam legitimo concambio, quod factum est inter nos et dominum Christianum patauiensis ecclesie uenerabilem episcopum de predijs Monasterij nostri Månnse et de predijs prefate patauiensis ecclesie. Factum est autem hoc concambium cum consensu cleri et ministerialium utriusque episcopatus hoc modo, duas uillas iam dicto monasterio nostro Mánnse proprias Ruste et Walkisingon tradidimus domno Christiano prenominato episcopo et ecclesie sue patauiensi in perpetuam possessionem, et e conuerso ipse nostro Monasterio Mánńse tradidit in perpetuam proprietatem parrochiam cum decimis tocius foresti Männse cultis et incultis, quesitis et inquirendis et cum decimis foresti oberwange et cum decimis foresti Abernse et cum omnibus decimis, ubicumque possessiones prefatum habet Monasterium in episcopatu patauiensi. confirmatum est eciam hoc idem concambium inter nos et uenerabilem predictum episcopum Anno ab incarnacione domini d'eccelj. Ratispone in curia sollempni ducis arnolfi in presencia principum et multorum illustrium uirorum frequencia. Si uero aliquis neglecto tenore iusticie huius pagine nostre auctoritati manu temeraria obuiare presumpserit, sciat se bannum nostrum incurisse, et perpetuo anathematis uinculo multandum, et ut hoc factum noticie futurorum indubitatum esse possit omni tempore, presentem paginam nostro Sigillo muniri iussimus. Testes huius rei sunt Otacher comes, Engilprecht comes, Eberhart comes, gottj, adalprecht, weriant, dultinc, hunolt, jsirich, gunzo, Azzo, Kerbalt et alij multi.

e

Chron. lunael. I. 96. ex lib. cop. sec. XV.

XLIII.

953. 29. November. Aufhausen. K. Otto I. bestätigt dem Erzbischofe Herold von Salzburg jene Güter, welche ihm Papst Agapit gegen einen jährlichen Zins übergeben hatte.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina annuente clemencia rex. Nos itaque de statu regni nostri regali more, ut iusticie solidamentum augeretur, tractantes loca sacra nostris eciam privilegiis corroborari decrevimus. Quapropter noverit omnium fidelium praesencium scilicet et futurorum industria, quod venerabilis Juvavensis ecclesie Archiepiscopus Heroldus nostram adiit regalitatem postulans, ut nostre auctoritatis praecepto confirmaremus quedam loca hiis denotata nominibus: Wincheringa, Antesina, Wolinpach cum adiacenciis omnibus et appendiciis, hoc est parscalcis et aliis servis. mansis et silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus ac molendinis, quesitis et inquirendis, sibi etiam a religioso Papa romane sedis Agapito proprialiter tradita in hec scilicet verba, ut singulis quibusque in annis tres libras argenti ad altare sancti Petri apostolorum principis rome principaliter constructum detulisset aut transmisisset. Et si hoc forte per negligenciam quadam intestante necessitate aliquo in anno subtraheretur, in sequenti impleretur; si vero in tercio aut in quarto subtractum fuisset, ad prioris dominii statum iam dicta reverterentur loca. Nos autem assecuti eius peticionem hoc praesens iussimus conscribi praeceptum, manu nostra firmavimus et anuli nostri impressione munitum, ne quis succedencium regum vel comitum ullam haberet potestatem suprascriptis in praediis sibi habendi vel in beneficium dandi, sed sub venerabilis archiepiscopi iam dicti eiusque successorum potestate iuxta id, quod supra scriptum est, perpetualiter permanere.

Signum domni invictissimi (Monogramma) Ottonis Regis.

Data III Kalend. Decembris anno incarnacionis domini DCCCCLIII: Indict. VII. regnante pio rege Ottone anno XVIII: Actum Ufhusa in dei nomine feliciter. Amen. Liutulfus cancellarius ad vicem antedicti episcopi recognovi et subscripsi.

Original im k. k. geh. Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien. - Juvavia, Anhang 179. Nr. 65.

XLIV.

955. 13. December. Regensburg. - Tuto, Bischof von Regensburg, scheidet die Capelle Zell aus dem Verbande der Pfarre Rurippe und schenkt selbe, mit Gütern begabt, als eine Pfarrkirche zu dem Kloster Mondsee mit Bewilligung des Bischofes Christian von Passau.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. ego tuto Ratisponensis Ecclesie episcopus salutari remedio anime mee consulens nec non parentum meorum deuocioni satisfaciens sedi etiam, cui preeram, pastorali dilectione invigilans opus etiam et desiderium eterne beatitudinis amplectens omnibus christiane religionis cultoribus tam futuris quam presentibus notum fieri cupio, qualiter manu traditiua et ad tradendum potestatiua Capellam celle in parrochia Rurippe sitam dotali feodo subarratam, cum decimationibus de duodecim hobis quesitis et inquirendis, cum piscatura, agro instaurata, cum fabrica, fabrilibus instrumentis stabilita, cum appendice seruicio super altare Sancti Michahelis et Sancti petri in Mánnse ad usus fratrum ibidem deo militantium delegaui. sed ut plenius et salubrius incrementum ceptum opus sortiretur, annuente Christiano venerabili patauiensis ecclesie antistiti, presentibus uero eiusdem chori canonicis predictam capellam celle iure, quo tenebatur ad parrochiam Rurippe, emancipaui delegans super ecclesiam Rurippe decimaciones, que de sex hobis persoluuntur, eo condicionis ut predicta capella celle dignitate plebane ecclesie fungeretur excepto pascali et pentecostali baptismo ab abbate Mánnsense spiritali munere procuranda et procuratori per manum eius locanda. Huius rei testes sunt eckhardus comes, Wilhelmus comes, adalo aduocatus, herideo nobilis homo, Reginhelmus et filius eius Deothelmus, Machelmus, Astrichus, reginolf, Adalger, harthnid, wolfkos, egino. Si autem aliquis neglecto tenore iusticie huius pagine nostre auctoritati temeraria manu obuiare presumpserit, nisi resipuerit et dignam satisfactionem egerit, sciat se bannum nostrum incurrisse et perpetuo anathematis vinculo multandum, et ut in perpetuum firma et inconuulsa permaneant, paginam presentem Sigilli nostri inpressione insigniri et roborari precepimus. Data Ratispone in oratorio Sancti petri multa principum inibi societate jdibus decembris Anno ab incarnacione domini Deccc.lv. etc.

.....

Chron. lunael. I. 98. ex lib. cop. sec. XV.

XLV.

975. 11. Juni. Erfurt.

K. Otto II. erneuert dem Bischofe Piligrim von

Passau die Schenkung der Abbtei Kremsmünster.

In nomine sanctae et indiuidue trinitatis. Otto diuina clementia imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industria, qualiter uenerabilis Piligrimus sanctae Patauiensis aecclesiae episcopus obtutibus serenitatis nostrae adtulit quasdam sui Kartas episcopatus, in quibus continebatur, qualiter piae recordationis antecessores nostri Hludowicus et Arnolfus imperatores quamdam sui iuris Abbatiam Chremisa vocitatam ad Patauiensem aecclesiam, quae est in honore sancti Stephani prothomartyris Christi constructa et dedicata, ubi sanctus Valentinus confessor Christi corpore requiescit, iure imperiali donauerint, obsecrans pietatis nostrae munificentiam, ut eas nostre quoque auctoritatis roboratione renouaremus. Idcirco non suae solum seruitutis assiduitate commoniti sed et interuentu fidelium nostrorum Willigisi et Gereonis archiepiscoporum incitati iustis eius praecibus assensum praebuimus et eandem abbatiam cum omnibus iuste et legaliter pertinentibus ad praefatam aecclesiam sancti Stephani, ubi Piligrimus pontifex praeesse dinoscitur, donamus et imperiali uigore perpetualiter roboramus eo uidelicet tenore, ut sepedictae aecclesiae rectores eandem iam dictam Abbatiam sine alicuius contradictione atque molestia securiter teneant atque possideant. Et ut haec nostrae donationis et renouationis auctoritas ueriorem firmioremque per cuncta uoluentis mundi curricula optineat uigorem, iussimus hanc cartam conscribi et anuli nostri inpressione sigillatam manu propria subtus firmauimus.

Signum domini Ottonis Imperatoris augusti. (Monogramma.) Poppo Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani recognoui. Datum III. idus Junii anno dominice incarnationis DCCCCLXXV. Indictione III. anno uero regni domni imperatoris Ottonis XIIII. Imperii autem VIII. Actum Erfesfurt In Christi nomine feliciter. Amen.

Mon. boie. XXXI. I. 223. Nr. 115. ex lib. cop. patav. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 26. Nr. 15.

XLVI.

975. 21. Juni. Altstadt. - K. Otto II. bestätigt dem Bischofe Piligrim von Passau die Schenkung der Abbtei Kremsmünster.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Otto diuina fauente clementia imperator Augustus. Si petitiones seruorum dei iustas et rationabiles ad effectum perducimus, hoc nobis procul dubio ad regni nostri statum et ad aeternae beatitudinis praemia capessenda manifeste confidimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industria qualiter Piligrimus sanctae Patauiensis accclesie presul uenerandus obtulit serenitatis nostrae obtutibus quasdam sui cartas episcopatus, in quibus continebatur, qualiter piae memoriae antecessores nostri Imperatores quandam Abbatiam Chremisa uocitatam ad Patauiensem aecclesiam iure imperiali donauerint, nostram flaggitans munificentiam, ut easdem cartas in nostra nostrorumque fidelium praesentia legi iuberemus. Cuius igitur petitionibus assensum praebentes coram fidelibus nostris eas legi fecimus et interuentu dilecti ac fidelis nostri Willigisi archiepiscopi pium praedecessorum nostrorum morem sequentes praedictam abbatiam cum omnibus ad eam iuste et legaliter pertinentibus, hoc est ecclesiis, decimationibus, cellulis, curtis, agris, uineis, nemoribus, pratis, pascuis, aquis, molendinis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis et cum omnibus attinentiis ad iam dictam patauiensem sedem iure imperiali tradimus et traditam confirmamus eo uidelicet tenore, ut eiusdem iam dictae Patauiensis aecclesiae rectores perpetualiter eandem Abbatiam absque alicuius contradictione personae teneant atque possideant. Et ut haec nostrae donationis et renouationis confirmatio pleniorem firmioremque in Christi nomine per cuncta uoluentis mundi curricula obtineat uigorem, iussimus hane cartam conscribi et sigillo nostro sigillatam manu propria subtus firmauimus.

Signum domini Ottonis imperatoris Augusti. (Monogramma.) Poppo Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani recognoui. Datum XI. Kalendas (sic) Anno dominice incarnationis DCCCCLXXIIII. (sic) anno regni domni Ottonis imperatoris XIII. imperii autem VII. Indictione III. Actum Altstat in Christi nomine feliciter. Amen.

Mon. boie. XXXI. I. 225. Nr. 116. ex lib. cop. (Erzbischof Willigis folgte in der Würde eines archicapellanus dem am 13. Jänner 975 verstorbenen archi

« AnteriorContinuar »