Imágenes de páginas
PDF
EPUB

L.

993. 27. Jänner. Trotmannia. K. Otto III. bestätigt dem Bischofe Christian von Passau nebst allen Besitzungen auch die der Abbtei Kremsmünster, Mattsee etc.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Otto diuina fauente Clementia rex. Quia respicit ad regium ius pro diuino amore aecclesias dei exaltare et confirmare, ideo omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus, quomodo uir uenerabilis Christianus patauiensis aecclesiae episcopus ad nos uenit rogans et petens, ut omnia a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis uiris uel feminis eidem aecclesiae tradita nostrae auctoritatis donatione confirmaremus, sicut antecessores nostri reges et imperatores fecerunt. Cuius iustae peticioni pro animae nostrae remedio pium assensum praebentes omnes curtes, abbacias, aecclesias, uicos et uillas et alia praedia cum suis pertinentiis ab aliquibus personis maioribus uel minoribus pro mercede aeternae retributionis praefatae aecclesiae tradita hac nostrae praeceptionis auctoritate nouiter eidem aecclesiae donamus atque confirmamus Et insuper nominatiue abbaciam, quae dícitur Chremisemuntstiuri, cum suis omnibus pertinentiis, curtibus, uicis et uillis, aecclesiis et aliis utensilibus illuc rite pertinentibus in mancipiis utriusque sexus, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis, quae dici possunt, Capellam quoque Otinga nominatam cum omnibus rebus ad eam rite aspicientibus, abbaciam Matahse et curtem Riuti cum aliis curtibus et pertinentiis, quae aliquo modo nominari possunt, similiter nostrae auctoritatis donatiuo hoc nouo ad iam dictam patauiensem sanctam aecclesia (sic) sub sua prouisorumque ejus potestate perpetualiter habenda corroboramus. Et ut haec nostrae donationis confirmatio praesenti ac futuro tempore firma consistat, hoc praeceptum inde conscriptum nostroque sigillo signatum manu propria corroborauimus.

Signum domni Ottonis (Monogramma) gloriosissimi regis.

Hildibaldus episcopus et cancellarius uice Willigisi archiepiscopi recognoui. Data VI: Kal. Febr. Anno dominicae incarnationis

DCCCCXCIII: indictione VI: Anno autem tercii Ottonis regnantis decimo. Actum Trotmannie.

Hund, Metrop. I. (München) 362. (Regensburg) 241. Lünig, ReichsArchiv XVII. 769. Hansiz, Germ. sacr. I. 232. Mon. boic. XXVIII. I. 249.

Nr. 165. ex orig. c. sigillo.

Circa 993.

[ocr errors]

LI.

Vertrag zwischen dem Bischofe Christian von Passau und dem Grafen Arnolf wegen eines streitigen Waldes.

In christi nomine. Nouerint omnes christi fideles presentes et futuri, qualiter christianus episcopus et comes arnolf lites, quibus actenus inuicem erga nemus discordabant, conposuerunt. Abnuit ergo se predictus episcopus in loco, qui dicitur steinuelda, duarum hobarum contra comitem a(rnolfum). E contra prefatus comes concessit episcopo et seruis, qui habitant pettinpah, a uia, que dicitur hiparslippa usque ad illum locum, qui dicitur scarta, totum usum exceptis feris et euulsionibus, liberi quoque tributum persoluerent. Et huius scahhi se abrenuntiauit, qui est inferius scarta usque in pulblicam (sic) uiam, que pergit de pettinpah usque ad egininstein, quocumque modo libitum esset vtendum feris exceptis. Et abnuit se illius scahhi de profundissimo angulo contra egininstein, qui attinet in siluam in parte alpana, uti rectissime potest adiri in campum, qui uocatur zizanasheim, seruis vtendum sine tributo feris exceptis et euulsione, liberi quoque censum persoluerent. E regione abnuit se episcopus contra comitem A. illius celle, que est inferius zizanasheim, que nuncupatur stochheim. Iterum e contra abrenuntiauit se comes A. contra episcopum et monasterium illius siluę a capite recti sippinpahchi, uti rectissime potest adiri in chremisam et ut ipse predictus riuus oriente defluit ex silua, quocumque modo libitum esset utendum feris exceptis, euellendum a finibus agrorum, quantum uellent, eo tamen tenore, quod nullus imponatur domos aedificandas. Et abnuit se longitudinis inter sippinpah et liupilinpah ab initiis agrorum et transuerso contra nemus longitudine decem iurnalium feris exceptis et euulsione, seruis utendum absque tributo, liberi quoque censum persoluerent. Et abnuit se nouellarum, que in nemus facte fuissent et que illo die arabiles et fenibiles essent. Et terciam partem foeni in superiori harda Eo pacto, ut hęc coadunatio ita perageretur. Et sine hac conpactione ultro ad alpanase nauim con

cessit vnam. Huius rei testes sunt: Ratpoht, Eigil, Altman, Megingoz, Aribo, Iterum Aribo, Reginolt, Reginhart, Hettilo, Porn, Wolfkanc, Lanzo, UVitigowo, Pezili, Wizilin, Ozi, Ernust, Mazili, Iterum Mazili, Eginolf, Ratpoto, Nanzo, Helmpreht, UVolfger, Gumpo, Eggirih, Mazili, Gumpo, Erimpreht, Rantolf, Guntheri, Rihheri, Adelger, Gerhoh, Jepo, Kepo, Aribo.

Aus einer auf der Rückseite der Original-Urkunde K. Heinrich's IV. für Lambach ddo. 18. Februar 1061 befindlichen Abschrift dieser Urkunde von einer Hand aus dem Anfange des XII. Jahrhunderts. Pachmeier, pag. 36 und 870. Kurz, Beiträge II. 433. Hormayr, Archiv 1815. pag. 497. denbuch von Kremsmünster, pag. 27. Nr. 18. ex Cod. Frideric. sec. XIII—XIV.

[ocr errors]

-

LII.

- Urkun

995-1012. Sine loco. Aufforderung des Abbtes Gotthart von Tegernsee an den von Mondsee, sich bei dem Bischofe Christian von Passau einzustellen.

Abbas G. vester in omnibus confrater devotissimus A. Lunilacensium Abbati multiplicissimas in Domino salutes. In omnibus vos prosperari nostri scitote esse gaudimonii et si aliter, in his libenter compatimur similiter. Proximo Apostolorum natalitio interfuimus sollemni Missarum officio Pontificis (Pataviensis) Christiani, quamvis nobis summo studio renitentibus; episcopaliter tamen vocavit vos et hoc firmiter definivit, nisi intra quatuordecim noctes ad se veniatis, vos excommunicandum. Quapropter consiliamur vobis, ut cum licentia Episcopi vestri G. (ebehardi Ratisbonensis) ad illum veniatis et vos ipse præsentialiter audiatis, qualiter eventus hujus rei habeatur. Si aliquid indigebitis ad id causam negotii, parati sumus qualitercumque vultis vobis suffragari. Vale.

Mabillon, Vetera Analecta (Parisiis 1723) 454. (Bis 31. October 994 war der heilige Wolfgang Bischof von Regensburg. Christian lebte als Bischof von Passau von 991-1012. Das Chron. lunaelac. führt um diese Zeit übrigens keinen Abbt an, dessen Name mit A beginnt.)

LIII.

1002. 18. Juli. Kirchberg. K. Heinrich II. schenkt dem am Gestade des Flusses Ipf erbauten Kloster St. Florian eine daselbst gelegene Hube.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter nos per interuentum dilecte

coniugis nostre Cunigunde pro remedio animae nostrae uel parentum et antecessorum nostrorum memoria cuidam monasterio sancti floriani martiris iuxta ripam fluminis, quod dicitur Ippha, constructo quandam nostrae proprietatis hobam prope eandem ripam sitam dono contulimus et insuper quicquid fratribus ibidem deo famulantibus olim pro beneficio concessimus cum omnibus eidem predio iuste et legaliter pertinentibus mobilibus et immobilibus, areis, aedificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis siue compascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, portu et portatico, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis ac ceteris, que quolibet modo uocari possunt, utensilibus et appendiciis eo tenore, quatinus predicti fratres suam tantum et monasterii inopiam inde aliquatenus releuent et pro nobis deum et sanctum florianum attentius exorent. Et ut haec nostrae traditionis (confirmatio?) stabilis et inconuulsa permaneat, hanc precepti paginam conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri inpressione signari iussimus.

Signum domni Heinrici (Monogramma) regis inuictissimi.

egilbertus cancellarius uice uuilligisi archi-capellani recognoui. Data XIII Kalendas augusti. Anno dominice incarnationis M.II Indictione XV Anno uero domni Heinrici regis I. Actum Kirichberge. Orig. im Archive des Stiftes St. Florian mit aufgedrucktem Siegel; Umschrift: HEINRICHVS·DEI·GRATIA·REX. Kurz, Beiträge III. 256.

1005. 7. December. Merseburg.

LIV.

K. Heinrich II. schenkt dem Erzbisthume Salzburg sein Erbgut Schlierbach im Gaue Ouliupestal.

(Chrismon.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si de terrestrium rerum facultatibus nobis divinitus collatis ecclesias dei locupletare sub obtentu future remuneracionis studuerimus, decursu huius vite agone bravio indeficienti nos coronari non diffidimus. Quapropter generaliter omnium pateat industrie, qualiter nos interveniente dilecta coniuge nostra Chunegunda videlicet regina quoddam nostri iuris predium Slierbach dictum in comitatu Rapotonis situm, in pago vero Ouliupestale Juvavensi ecclesie, ubi sanctus Roudbertus corporaliter requiescit, pro redemptione anime nostre dilecteque coniugis per hoc regale testamentum donando firmamus cum omnibus appendiciis et utilita

tibus eidem predio adiacentibus, cum familia utriusque sexus, cum areis, edificiis, terris, cultis et incultis, viis, inviis, exitibus et reditibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, pratis, pascuis, compascuis sive apium pascuis nec non cum omnibus, que dici vel scribi possunt, quoquolibet modo utilitatibus. Praecipientes ergo regali auctoritate iubemus, quatenus Juvavensis ecclesie venerabilis archiepiscopus Hartvvicus suique successores liberam dehinc habeant potestatem possidendi, edificandi, commutandi, praecariandi seu quicquid ibi libeat omnimodo ad utilitatem monasterii de eodem predio faciendi. Et ut hec nostre tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici (Monogramma) Regis invictissimi. Eberhardus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognoui et subscripsi. Data VII. Idus Decembris Indictione III Anno dominice incarnacionis Millesimo V. Anno vero domni Heinrici secundi regnantis V: Actum Merseburch feliciter. Amen.

Original im k. k. geh. Haus-, Hof- und Staatsarchive zu Wien. Anhang 214. Nr. 84.

1007. 1. November. Frankfurt.

[ocr errors][merged small]

Juvavia,

K. Heinrich II. schenkt dem von ihm gestifteten Bisthume Bamberg den Ort Matichhofen im Matichgaue. (Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina clementia preordinante rex. Saluberrimus (saluberrimis) igitur sacri eloquii institutionibus erudimur et admonemur, Ut temporalia relinquentes bona et terrena postponentes commoda aeterna et sinae (sine) fine mansura in celis studeamus adipisci consistoria. Quapropter nos dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis et deificis obtemperando intendentes suasionibus quendam nostrae paternae hereditatis locum Babinberc dictum in sedem et culmen episcopatus sublimando proueximus et romana auctoritate atque venerabilis Heinrici vuirciburgensis episcopi consensu ac pari communique omnium nostri fidelium tam archiepiscoporum quam episcoporum abbatumque nec non ducum et comitum consultu decretoque in honorem santae dei Genitricis Mariae sanctorumque apostolorum Petri et pauli nec non martirum kyliani atque Georii stabiliuimus et corroborauimus, ut et inibi nostrum parentumque nostrorum celebre habe

« AnteriorContinuar »