Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tionibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis, quae dici possunt, donatiuo hoc nouo praefatae aecclesiae sancti Stephani protomartiris christi, in qua et sanctus Valentinvs confessor corporaliter requiescit, prouisorumque eius potestati aeternaliter possidenda imperiali nostra auctoritate donamus, corroboramus atque confirmamus. Et ut haec nostra imperialis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus uidetur, corroborantes Sigilli nostri impraessione (impressione) iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici (Monogramma) tercii regis inuictissimi secundi romanorum imperatoris augusti. (Signum speciale.)

uuinitherius cancellarius uice liutboldi archicancellarii et archiepiscopi recognouit.

Data XHI. Kalend. Aug. Anno dominicae incarnationis M.L.II. indictione V. anno autem domni Heinrici tercii regis, secundi imperatoris ordinationis eivs XX.III. Regni uero XIIII. imperii VI. Actum in nomine domni (sic) Bazzovva feliciter. amen.

Lünig, Reichsarchiv XVII. 771. — Hund — Gewold I. 366. — Hansiz I. 250. — Buchinger II. 501. - Mon. boic. XXIX. pag. 109. ex orig. c. sigill. (Conf. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 30. Nr. 20.)

LXIX.

1055. 22. März. Brixen. K. Heinrich III. schenkt der Kirche Salzburg die Güter des geächteten Pfalzgrafen Aribo zu Isingrimesheim an der Marchluppe im Matichgau.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia romanorum imperator Augustus. cum in hoc praesentis vite stadio discurrentes praemium immarcescibile adipisci cupimus et ecclesiarum atque orphanorum viduarum nec non omnium egenorum inopiam elemosinarum largitate ditare festinamus, quia inde eternam mercedem accipere speramus et pro meritorum qualitate unicuique, prout possumus, digna retribuentes atque in semita iusticie ita gressus nostros confirmantes videlicet bonis et nobis fideliter servientibus praemia cumulando, malis autem et Christi nostrique infidelibus penas minitando, Idcirco noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam praesentes, qualiter nos pro remedio anime nostre et incolomitate ac peticione consortis regni theorique nostri Agnetis imperatricis nec non pro salute et intercessione filii nostri

Heinrici regis atque ob interventum Salzburgensis episcopi nomine Baldevvini deo nobisque fidi quoddam predium Botonis rei maiestatis et in palatino placito dampnati atque proscripti, quod nostre potestati lege adiudicatum est in loco Isingrimesheim dicto iuxta Marchluppam fluvium situm in pago Mathgovve et hobas atque duas curtiles causas ad ipsum predium pertinentes ac titulum sancti Petri sanctique Roudberti, quorum honoré Salzburgense monasterium constructum est, ad eundem locum in proprium tradidimus cum omnibus suis appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, aquis, aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire. Et ut hec nostre imperialis tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici (Monogramma) tercii Regis Romanorum Imperatoris Augusti.

Wintherius cancellarius vice Liutpoldi archicancellarii recognovi. Data XI. Kalendas Aprilis anno dominice incarnacionis M. L. V. Indictione VIII. Anno autem domni Heinrici tercii regis, Imperatoris secundi, ordinacionis eius XXVII. regni vero XVI. Imperii VIIII. Actum Brixine in dei nomine feliciter. Amen.

Juvavia, Anhang pag. 240.

und Staatsarchive zu Wien.

-

Original mit Siegel im k. k. geh. Haus-, Hof

LXX.

1056. Regensburg. - Stiftbrief des Klosters Lambach.

+ Ego Adelbero dei gratia Wirziburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus, qualiter licentia domini apostolici pape Gregorii congregationem clericorum in lambach consensu et consilio parrochiani episcopi patauiensis scilicet Altmanni mutaui in conmunem cenobialis uitę uidelicet monachorum conuersationem. Et quoniam conmunis uita monachorum plus indiget quam secularium conuentus clericorum, ad supplementum eorum ex nostro adauxi fisco quatuor uidelicet siluas, Quarum due iuxta trunam in parte aquilonari sunt site una mercato Wels inferior, alia superior. Inferioris uero Hardis nemorarius Enzo erat, superioris autem Hardis

nemorarius erat Engizo. Ex altera autem parte eiusdem fluminis trune contra septemtrionem due silue una ad buchunloch, cuius nemorarius Bero erat, altera ad eiterwalt, cuius nemorarius Ello erat. In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet potestatem euellendi, domos edificandi, plantandi, molendinos faciendi, uenandi, insuper quicquid ad utilitatem fratrum inde potuerit excogitari. Addidi insuper, quantum mihi predii de patruo meo Aribone ad zuuisili contigit et uicinum mercatum ad wels duoque mercata in francia, unum ad Onoldesbach, ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam, quę dicitur Tổtinstetin. Haec omnia Eggiberto uenerabili abbati conmisi eo, quo ego hęc iure habui, monasteriique curam potestatiue habere feci. Huius rei testes sunt: Eberhardus comes, Marcwardus, Gerung, Ebo' Heinrich, Zeizolf, Aribo, Porn, Itemque Porn, Nending, Archo, Herrant, Penno, Werimot, Aribo, Erchenbreht, Adalram, Altman, Adalbret.

Actum est Ratispone anno Millesimo 1. VI. Indictione VIIII., Episcopatus autem domni Adalberonis XII. Si quis hane traditionem infringere aut destruere presumpserit, perpetuo anatemate ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exteriores, ibi erit fletvs et Stridor Dentivm.

Pez, Script. rer. Aust. II. 12. Hier aus einer facsimilirten Abschrift. (Das Original zu Lambach ?)

LXXI.

1061. 18. Februar. Regensburg. K. Heinrich IV. bestätiget dem Kloster Lambach das Marktrecht in Wels, den Zoll in Lambach, die Fischerei auf der Traun und auf der Ager und das Eigenthum von vier Waldungen.

C. (Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis heinricus diuina fauente clementia res. Notum esse uolumus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter nos ob interuentum dilectissimae genitricis nostrę Agnetis imperatricis augustae et ob peticionem fidelis nostri Adalberonis Wirziburgensis episcopi bannum mercati in loco Wels et theloneum in lambach et insuper bannum piscationis de superiori casu Tronae et in agra ab asintal usque ad ea loca, ad quae praediorum suorum termini pertingunt, et ab asintal sursum conmunem utilitatem usque ad portum

Vehclaha, in albanaa, in Rintbach et iterum in Rintbach et in steinbach nec non quatuor nemorum unum ad Eitirwalt, aliud etiam ad Bochvnloch, duo, que uulgo sub appellatione dicuntur superioris siue inferioris Hardis eo iure, quo parentes eius scilicet auus eius Arnoldus et item pater suus Arnoldus et frater suus Marchio Gotefridus et ad ultimum idem episcopus Adalbero eundem bannum habuerunt, ecclesiae in lambach, quae in hore (honore) sanctae Mariae et sancti Kyliani sociorumque eius constructa est, cum omni utilitate, que ullomodo inde prouenire potest, legitime annuimus, potestatiue confirmamvs et perpetuo in proprium dedimus atque tradidimus ea uidelicet ratione, ut nullus in predictis locis aut mercatum destruere aut theloneum impedire aut piscari aut noualia facere aut domos aedificare sine consensu et uoluntate abbatis in lambach suorumque successorum presumat. Et ut haec nostra regalis traditio nunc et in quum stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi et ut subter cernitur, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni heinrici (Monogramma) quarti regis.

Fridericus cancellarius uice sigifridi archicancellarii recognoui. Data XII. Kalendas Martii, Anno incarnationis domini MLXI. Indictione XIIIj. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VII. Regni uero V. Actum Ratispone feliciter. Amen.

---

Kurz, Beiträge II. 435. Hormayr, Archiv 1815. 498. Original auf Pergament im Archive des Klosters Lambach. Das Siegel, rund, in ungefärbtem Wachse, ist am linken Rande der Urkunde aufgedrückt, beträchtlich beschädigt. Das Monogramm entspricht vollkommen der Abbildung im Chronico Gott

wicensi.

LXXII.

1061. 18. Februar. Regensburg. König Heinrich IV. bestätigt mit Anführung der Gränzen die von Bischof Adalbero von Wirzburg gemachte Stiftung des Klosters Lambach.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis heinricus diuina fauente clemencia rex. Notum esse uolumus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter nos ob interuentum dilectissimę genitricis nostrę Agnetis augustę et ob peticionem fidelis nostri Adalberonis wirziburgensis episcopi bannum mercati in loco Wels et theloneum in lambach et insuper bannum piscationis de superiori casu Trunae et in agra ab asintal usque ad ea loca, ad que

prediorum suorum termini pertingunt, et ab asintal sursum conmunem utilitatem usque ad portum Vehclahaa, in albana, in Rintbach et iterum in Rintbach et in steinbach necnon quatuor nemorum unum ad Eitirwalt, aliud etiam ad Bvchvnloch, duo, que uulgo sub appellatione dicuntur superioris siue inferioris hardis, eo iure, quo parentes eius scilicet auus Arnoldus et item pater suus Arnoldus et frater suus marchio Gotefridus et ad ultimum idem episcopus Adelbero eundem bannum habuerunt, aecclesiae in lambach, que in honore sanctae Mariae et sancti Kyliani sociorumque eius constructa est, cum omni utilitate, que ullo modo inde prouenire potest legitime, annuimus, potestatiue confirmamus et perpetuo in proprium dedimus atque tradidimus ea uidelicet ratione, ut nullus in predictis locis aut mercatum destruere aut theloneum impedire aut piscari aut noualia facere aut domos edificare sine consensv et uoluntate abbatis in lambach suorumque successorum presumat. Et ut hec nostra regalis traditio nunc. et in euum stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi et, ut subtus cernitur, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni heinrici (Monogramma) quarti regis.

Fridericus cancellarius uice sigifridi archicancellarii recognoui. Data XII. Kalendas Martii, Anno incarnationis domini MLXI. Indictione XIIII. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VII. Regni uero V. Actum Ratisbone feliciter. Amen.

Original auf Pergament im Archive des Klosters Lambach. Das aufgedrückte Siegel ist sehr beschädigt, so dass von der Umschrift nichts mehr erhalten. Das Monogramm hat den Verbindungsstrich.

LXXIII.

1063. 25. October. Regensburg. K. Heinrich IV. bestätigt dem Bischof Egilbert von Passau die Güter seiner Kirche, namentlich den Besitz von Kremsmünster etc.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Heinricus diuina fauente clementia rex. Res aecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari iuuamine atque regali munimine tueri, ad animae nostrae remedia et ad imperii, quod administramus, profuturum esse credimus gubernacula. Quare fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum non ignoret industria, Egilbertum sanctae

« AnteriorContinuar »