Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cùm Gætula ducem portaret bellua luscum!

161

Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exilium præceps fugit, atque ibi magnus,
Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, non tela; sed ille
Cannarum vindex, ac tanti sanguinis ultor
Annulus. I, demens! i, sævas curre per Alpes,
Ut pueris placeas, et declamatio fias!
Unus Pellæo juveni non sufficit orbis :

158. Gætula.... bellua.] Hoc est, elephantus.- Luscum. Elephanto vectus Annibal, Arno fluvio solito magis exundante per Etruriam, vigiliis et nocturno humore, palustrique cœlo gravante caput, quia nec medendi locus, nec tempus erat, altero captus oculo, luscus, id est, unoculus factus est. Tit. Liv. XXII, 2, Polyb. III, 79, et Corn. Nep. Annibal.

165

165. Cannarum vindex.] Annulus. Nam Annibal a Romanis per Flaminium eorum legatum repos citus a Prusia, atque ab eo pæne deditus periit, hausto veneno quod sub annuli gemma multo ante præparatum habebat. Ita, recte hic annulus ponitur Cannarum vindex, quasi annulorum, quos Mago Carthaginem tulerat, quorum tantus fuit acervus, ut metientibus dimidium super tres

159. O gloria!] Quàm brevis modios extitisse quidam sint aucfuit et fallax !

160. In exilium præceps fugit.] Et primum ad Antiochum Syria regem, deinde ad Prusiam Bithyniæ regem.

tores.

166. I, demens!] Sarcasmus in Annibalem, et gloriæ militaris studiosos.

167. Declamatio fias!] ut pue

161. Ad prætoria.] Regiam, pa- ris materiam declamationis præ

latium, ut sup. I, 75.

162. Donec.... libeat vigilare.]

Et clienti aditum concedere.

163. Finem.] Mortem.

beas in rhetorum scholis, ut sup. sat. VII, 161.

168. Pellæo juveni.] Alexandro Magno ex Pella urbe Macedoniæ

V. 160. Præceps fugit. Antiquissimi codd. habent ita. At recentiores, abit. Vividior est nostra lectio.

V. 166. I, demens! i, sævas, etc. Ita habent omues nostri fere codd. Quidam, O demens, et sævas, etc. Et duo, ah demens!

Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyari clausus scopulis; parvâque Seripho.
Cùm tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos, et quidquid Græcia mendax

regia oriundo.- Unus......... non suf-
ficit orbis. Alexandri magni pectus
insatiabile laudis, qui, Anaxarcho
comiti suo, ex auctoritate Democriti
præceptoris sui innumerabiles esse
mundos referenti, heu me, inquit,
miserum, quòd ne uno quidem adhuc
potitus sum! Val. Max. VIII, 14.
De Alexandro, poëta satiricus
noster, sat. VIII:

.. cet écervelé qui mit l'Asie en cen-
dre:

Ce fougueux l'Angely qui de sang al-
téré,
Maître du monde entier s'y trouvait
trop serré :

L'enragé qu'il était, né roi d'une

vince,

pro

[blocks in formation]

170

169. Aestuat infelix.] Sic orbe toto se coarctatum putat, ut si Gyaro vel Seripho angustis insulis clauderetur. De Gyaro et Seripho, vid. sup. Sat. I, 73, et VI, 564.

171. A figulis munitam.... urbem.] Babylonem, quam Semiramis condidisse, muroque e cocto la

tere cinxisse dicitur. In ea autem urbe Alexander mortuus est.

172. Sarcophago. ] Hoc loco, urna vel capulus, sic dictus quòd carnes devoret, a oap, caro, et ayw devoro: item, lapis qui circa Assum Troadis urbem fissili vena scinditur : in eo condita defunctorum corpora intra diem quadragesimum absumi testatur Plin. lib. XXXVI, cap. 17.-Mors sola fatetur. Ostendit, docet.

174. Velificatus Athos.] Velis tectus, et circum navigatus fuit ab exercitu Xerxis Athos Macedoniæ mons præaltus, et in Aegæum mare procurrens. Herodot. lib. VII, refert jussu Xerxis a militibus perfossum et intercisum isthmum, quo mons Athos terram contingebat, ad recipiendum mare in fossam tantæ latitudinis, ut duæ triremes pariter

V. 170. Gyari. Male codd. pars maxima Gyare. Nam, et Græce Túapos, et Latine Gyarus. Vid. sup. sat. I, v. 73. Plin. lib. IV, 12, seu 23, et alibi. Tacit. Ann. III, 68, 69. Strabo, X. Mela, II, 7, et alios.

Audet in historia: constratum classibus îsdem,
Suppositumque rotis solidum mare: credimus altos
Defecisse amnes, epotaque flumina Medo
Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis.
Ille tamen, qualis rediit Salamine relictâ,
In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis
Barbarus, Aeolio nunquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum ?

illac traduci possent. Id porro
jactantiæ et potentiæ ostentandæ
causa, potius quàm ullius neces-
sitatis aut commodi factum notat
idem Herodotus.-Quidquid Græ-
cia mendax. Merito perstringit ri-
diculas Græcorum fabulas, quas
portentosa vocat Plinius mendacia.

176. Suppositumque rotis solidum mare. Totum Hellespontum, constructo navibus ponte, junctum, quo universus exercitus ejus ex Asia in Europam transmissus esset, iidem fabulantur Græci.

177. Defecisse amnes.] Atque flumina epota Medo, Persis prandentibus et bibentibus defecisse, cessâsse. Fabulantur quoque Xerxem decies septies centena millia peditum armâsse navesque habuisse decies centum mille.

178. Sostratus.] Quis ille fuerit Sostratus, non satis constat, cùm plures hoc nomine celebres fuerint. Vet. schol. « Sostratus, inquit, poëta fuit, qui Xerxis

[ocr errors]

175

180

regis facta descripsit. Et forsan unus ex his Græculis qui tunc temporis Romam affluebant, fortunæ quæritandæ causâ, ut sat. III, v. 60 et seqq. — Madidis alis. Hæc alii ad furorem poëticum, alii ad sudorem recitantium referunt: nos vero, ut Grangæus, ad veram ebrietatem : nam, madidus, madens, et Græc. Beépéyuevos, passim usurpatur pro ebrius. Cantat. Fingit, comminiscitur.

179. Salamine relicta.] Ubi victus fugatusque a Themistocle fuit.

180. In Corum atque Eurum, etc.] Flagellis non in ventos proprie; sed in mare sæviit Xerxes. Recte tamen duos hic contrarios opponit poëta ventos qui tempestates excitant.-Corus. ( àpyéçng, nordOuest) ventus vehementior.

181. Aeolio.... in carcere. cere.] Aeolius carcer, et Aeoli in ventos imperium omnibus notum.

182. Ennosigæum.] Neptunum, qui Évvosiyatos, vel potius Évooí

V. 177. Amnes. « Malim, ait Al. Rup. lacus, ne eadem res bis exprimatur, et quoniam Herodotus memorat, non fluvios modo quatuor ab « exercitu Xerxis siccatos exhaustosque esse, sed lacum quoque XXX stadiorum. » Non male certe, sed sine auctoritate: nam omnes nostri codices habent amnes.

(Mitius id sane, quod non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire Deorum?)
Sed qualis rediit? Nempe unâ nave, cruentis
Fluctibus, ac tardà per densa cadavera prorâ.
Has toties optata exegit gloria pœnas.
Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos !
Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas.
Sed quàm continuis, et quantis longa senectus

yatos, dicitur, áæò tñ; évóosw;,
a concussione, et yaía; terræ, quòd
terram quatiat. Xerxes jussit Hel-
lesponto trecenta infligi verbera,
et binas injici compedes.

183. Quod non et stigmate dignum.] Immo, audi Herodot, in Polyhymnia: й♪n dè ñxovoz ¿ç καὶ ςιγέας ἀπέπεμψε ςίζοντας τὸν Ελλήσποντον. Jam vero audivi misisse quoque cum his etiam, qui stiginata Hellesponto inurerent.—Stigmata, litteræ, quæ fronti servorum fugitivorum, aliorumque ignominiæ causâ inurebantur.

184. Quisquam vellet servire Deorum? | Favere, opem ferre. Neptunus Laomedonti, et Apollo quidem Admeto regibus servierunt, ut fabulantur; at insano et immani domino Xerxi quis Deorum velit servire ? salsa ironia. Hic versus et præcedens parenthesi includendi sunt. Poëta, ob nimiam Xerxis vesaniam, non potest sibi temperare ab his salibus immiscendis ; et tandem v. 185, sermonem interruptum repetit.A.

185. Uná nave.] Piscatoriâ. Cruentis fluctibus. Sanguine sui exercitus a Græcis cæsi. Casorum autem tantus fuit numerus, ut

185

190

cadaveribus per mare fluitantibus retardaretur cursus istius naviculæ, quâ rex fugiebat in Asiam trajiciens cum paucis ; quia solutum hybernis tempestatibus pon. tem ad Abydum offenderat. Herodot. Justin.

186. Per densa cadavera.] Cùm mare plenum esset cadaveribus, quæ navim quasi impediebant.

187. Has toties, etc.] Conclusio hujus loci de gloria bellica. Sic ambitiosi, propter stultitiam suam, calamitatibus solent affligi, ut Annibal, Alexander, Xerxes, etc. Cæterum hæc omnia, de gloria militari, a versu 133 usque ad 187, cum vi et gravitate sunt dicta: et, ut plura dicam, adeo vera sunt, ab omni parte, ut nihil verius. A.

188. Da spatium vitæ.] Non minus stulta sunt vota eorum, qui longam vitam exoptant. Hoc loco, varia senectutis incommoda, quæ forsan et ipse tunc experiebatur, vividissimis, suo more, adum

brat coloribus.

189. Recto vultu, etc. ] Hoc est, et lætus et tristis, sanus et ægro

tus.

Plena malis! deformem et tetrum ante omnia vultum,
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,
Pendentesque genas, et tales aspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
In vetula scalpit jam mater simia bucca.
Plurima sunt juvenum discrimina: pulchrior ille
Hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo.

191. Deformem et tetrum, etc.] Tristis, sed vera senectutis imago. Hic subauditur aspice. Aspice deformem, etc....

192. Dissimilemque sui.] Non qualis erat in juventute. Horat. lib. IV, od. 10:

Nunc et, qui color est Puniceæ flore

prior rosa,

Mutatus Ligarinum in faciem verterit hispidam,

Dices: heu (quoties te speculo videris alterum) !

Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit?

195

braca (urbs) pandit saltus um-
briferos. Tabraca. Urbs mari-
tima Numidiæ, quæ sic etiam

nunc vocatur.- - Pandit saltus um-
densis-
briferos. Silva erat prope
sima, in qua Posidonius e Gadibus
in Italiam navigans multas vidit
simias, quarum aliæ super arbo-
ribus, aliæ in terram sederent,
nonnullæ catulos haberent et ube-
ra pendentia: risit autem cùm
eas uberibus graves cerneret, non-
nullas etiam calvas, nonnullas
herniosas. Hæc Strabo lib. XVII,
cui astipulantur Herodotus, lib.

Vel cur his animis incolumes non re- IV. In ea autem regione simias

deunt genæ ? -Deformem pro cute pellem. Cutis tenera et juvenibus ac vivis apta, pellis aspera, rugosa, et senibus ac mortuis propria. EaIdem in Gallico sermone inest differentia inter has voces, le cuir et la peau.

194. Quales, etc] Ordo est : Aspice tales rugas, quales simia jam mater (pro simia senex ) scalpit in sua bucca vetula, ubi Ta

multas nasci nemo nescit ; et forte his temporibus, grandioris staturæ erant, qualem hodie habent in Africa interiore simiæ illæ, quas vocamus Jocko, Orang-Outang. A.

195. In vetula.... bucca.] Nam simiis quoque in senectute rugosæ fiunt genæ.

196, 197. Plurima sunt juvenum, etc.] Juvenes inter se plurimum et formâ, et robore differunt.

V. 194. Tabraca. Magna varietas est ap. codd. in hoc nomine scribendo. Alii Trabaca, alii Tabacra, quidam Tabrata, etc. At pars major Tabraca: quæ lectio firmatur auctoritate Ptolem. lib. IV, 3, qui hanc urbem vocat Θάβρακα.

« AnteriorContinuar »