Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

presentis temporis quam futuri, quod cum nobilis vir et Deo devotus Sifridus comes de Blanckenburch quedam bona in his villis proprietatis titulo possideret: in Elikestorf viginti mansos et unum, Detdeleve duos mansos, Aderstede tres mansos, Ebbikestorff sex' mansos, Timmerot sex mansos, Swanebike mansum et dimidium, Niendorp unum mansum, sylvulam quandam in Timmenrot, sylvulam quandam prope Blanckenburch sitam inter rivulum et viam, que ducit ad nemus, partem quoque vinee in Isimiskeberch, et de his bonis pro eterne benedictionis memoria comparanda Domino Deo sacrificium offerre disponeret predicta bona ad domum hospitalem sitam infra ambitum cenobii, quod Lapis sancti Michaelis sive Evergodesrode vulgariter nuncupatur, quam domum idem comes de novo construxit, ut in ipsa Christi pauperes affecti fame, siti, frigore, nuditate consolationem inveniant et salubriter recreentur, omnium legitimorum heredum suorum consensu benevolo sive per omnia consonante et in omnibus affavente, tam pie quam salubriter erogavit,

Acta sunt hec anno dominice incarnationis ac nostre reparationis mccxii, indictione xiiii. Datum Halberstad per manum Tiderici notarii nostri, pontificatus

nostri anno tertio.

-

Vollständig gedruckt: Leuckfeld antiqq. Michaelstein. 40-42. Ueber die Ausstellungszeit s. die Bemerkung zu no. 789. Auch die dort gemachte Ortsbemerkung gilt von dieser Urkunde 1. Druck: Friderici.

791.

1211. September 27. Langenstein. Bischof Friedrich II von Halberstadt bestätigt die Entscheidung seines Vorgängers Konrad bezüglich der propsteilichen Einkünfte und der Präbenden des S. Bonifaciusklosters, zu welchen ersteren auch der Archidiaconat und die Kirche zu Hecklingen gehören sollen.

In nomine sancte et individue trinitatis Fredericus Dei gracia sancte Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus inperpetuum. Licet per industriam et arbitrariam decisionem predecessoris nostri domini Conradi huius sedis antistitis sequestracio facta inter redditus prepositure beati Bonifacii et prebendas canonicorum eiusdem ecclesie laudabiliter sit consummata et ex connivencia parcium tam domini Werneri tunc temporis prepositi quam memoratorum fratrum validis perpetuata instrumentis, nos tamen ad perpetuitatis argumentum prefate ecclesie paterna sollicitudine cupientes consulere, sicut hidem a nobis humiliter postularunt, muniminis nostri robur super premisso negocio ipsis decrevimus inpendere presentibus in presens et posteris in posterum hoc consultissimum arbitrantes, ne vel ipsi canonici continua prebende sue ut oportet exactione prelato submolesti existant, vel prepositus distracte forsan vivendo ambicionis sue stipendium in prebendis canonicorum explorare cogatur. Exuentes itaque prepositum ab omni onere amministracionis prebendarum seu eciam procuracionis bonorum ad prebendas pertinencium, in quibus ipsi nullum penitus sicut nec in hominibus ecclesie ius concedimus aut permittimus, solis hiis que infra notavimus eum perpetuo volumus esse contentum, dignitate videlicet prelature sue, investitura canonicorum et ceteris omnibus ad officium suum spectantibus quoad ecclesiasticam religionem, item prebenda sua, sicut preposito dari consuevit, archidiaconatu in Kekelinge cum ecclesia ieusdem ville et de

cima in Amersleve. Iuret preterea prepositus de indempnitate ecclesie ad introitus sui principium, scilicet quod nichil de redditibus sibi deputatis seu alias ad ecclcsiam pertinentibus feodaliter obliget vel inpignoret, item quod contra privilegia ecclesie a nobis sive a nostris predecessoribus seu eciam ipsius loci prepositis indulta nequaquam veniat, et venientibus contra omni conamine corporis et rerum se indefesse obiciat. Sane cum premissa ecclesie facultatem excedant, prepositus hiis se contentum existimet. Cetera omnia in rebus et mansis ecclesie in institucione et destitucione litonum sive hominum ecclesie ad arbitrium fratrum provide et sagaciter per cellerariuza procarentur et ministrentur et soli usui fratrum deserviant. Hanc igitur nostre conscripcionis paginam pro commodo utriusque partis inductam contra maliciosi temporis pravitatem sancimus et confirmamus et sigilli nostri apposicione communimus, anathematis vinculo percellentes omnem hominem dolo, temeritate vel sinistra interpretacione obviantem et pari pena tam prepositum quam canonicos prefate ecclesie ab ipsa resilientes pronunciamus obnoxios, hoc adicientes, ut sicut de domino episcopo Conrado alias obligarunt, canonici a suis cadant stipendiis, dominus prepositus sua careat prepositura sine spe recuperacionis. Nomina siquidem testium, quos facto nostre adducere necessarium arbitrati sumus, inscripcione subiecta iussimus contineri hoc ordine: prelati maioris ecclesie Wernerus prepositus, Burchardus decanus, canonici Otto diaconus, Henricus camerarius sancte Marie, Conradus prepositus, Hunoldus decanus canonici in Bossenleve, Godescalcus diaconus, Florinus subdiaconus, Bernardus et Olricus, Bruno et Wipertus sacerdotes; laici nobiles Wernerus de Suseliz, Wernerus de Lichtenberch, Walterus de Amersleve; ministeriales Gevehardus prefectus, Henricus de Eilenstede et Ludolfus frater eius, Henricus de Velthim, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis m°.cc°.xi°, indictione xva, presidente sancte Romane ecclesie domino Innocencio huius nominis iii, Ottone Romanum imperium gubernante, ordinacionis nostre anno io. Data Langensten, v°. Kalendas Octobris, per manum Theoderici feliciter. Amen.

Aus dem Copialbuche des Bonifaciusstiftes zu Halberstadt im Besitz des dortigen Domgymnasiums.

792.

1212. Februar 28. Rom im Lateran. Papst Innocenz III beauftragt die Erzbischöfe von Mainz und Magdeburg sowie deren Suffraganen, die gegen den excommunicirten Dänenprinzen Waldemar, der sich mit Hülfe des Herzog's (Bernhard) von Sachsen das Erzstift Bremen angemasst habe, verhängten Kirchenstrafen zu publiciren.

Magdeburgensi et Maguntino archiepiscopis et eorum suffraganeis. Sicut venerabilis frater noster Osnaburgensis episcopus, Bremensis electus, nobis intimare curavit, Waldemarus, cum in profundum iam devenerit peccatorum, contemnit et non solum non adicit, ut resurgat, verum etiam, tamquam si ex adipe prodeat eius iniquitas, adversus Romanam ecclesiam subplantationes exampliat et graviores quam hactenus presumptiones intentat, ut in die ire accumulans iram sibi damnabili gladio perdatur illius, cuius misericordi fuerat

studio a durissimi damnatione carceris liberatus. Ponens enim, inductus in Bremam per nobilis viri Saxonie ducis potentiam, tamquam ab aquilone in Bremensi ecclesia sedem suam ac sedens super eam, velut super plumbi talentum sedet iniquitas, preter administrationem, quam in eadein ecclesia tam in spiritualibus quam temporalibus sibi damnabiliter usurpavit, ad ecclesias et clericos in reprobum sensum datus manus extendit ipsorum bona presumptuosis ausibus occupans ac dividens inter laicos et dispergens, de quorum confidens violentia facilis est ad scelera, nec quid faciat abhorrescit. Expulsis etenim quibusdam canonicis et aliis Bremensibus clericis ab eorum ecclesiis et prebendis ipsas prebendas et ecclesias de facto, cum de iure non potuerit, quibusdam fautoribus suis contulit, ut eos habeat in malefactis participes quos habet in errore fautores. Licet autem in Waldemarum eundem per te, frater Magdeburgensis, et venerabiles fratres nostros, tuos et Bremensis ecclesie suffraganeos, necnon et per predictum Osnaburgensem et Monasteriensem episcopos anathematis vinculo innodatum depositionis et degradationis sententia fuerit auctoritate apostolica promulgata, ipse tamen, qui sub tanta manus divine potentia humiliari debuerat, cornua elationis assumens in eadem pertinaciter persistit sententia et eam, quam saltem timere debuerat, vilipendit. Cuius exemplo decanus et quidam alii sacerdotes Bremenses et clerici latam in eos super beneficiorum perceptione suspensionis sententiam, antequam communicabant eidem, improvide contemnentes ei communicare non desinunt ipsumque fovere in sua nequitia non desistunt. Ne igitur idem Waldemarus et fautores ipsius plene valeant de sua nequitia gloriari, fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus in eos latas sententias singulis diebus dominicis et festivis per vestras ecclesias innovetis et faciatis per vestras dioceses innovari. Datum Laterani, iii Kal. Martii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

Aus Baluze epp. Innocentii III. II. 598 no. 3. Vergl. Böhmer regg. Innoc. no. 311, der die Urkunde zum 27 Februar setzt: 1212 war aber ein Schaltjahr. Im Wesentlichen gleichlautende Schreiben richtete Innocenz an die Bischöfe von Paderborn, Minden, Verden und Halberstadt, so wie an die Aebte von Altencampen und Corvey.

[ocr errors][merged small]
[graphic][merged small][merged small][subsumed]
« AnteriorContinuar »