Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consequi salutem, opus pietatis factum per scripta studeat tradere notitie posteritatis. Hinc est, quod ad uniuersorum presentium et futurorum notitiam peruenire uolumus, quod nos uillam, que Bolentin dicitur, claustro Dargun et fratribus ibidem cum omni iure contulimus possidendam; sed quia hec uilla Bolentin minus usibus eorum apta uidebatur, ipsis fratribus instantibus hanc uillam per aliam, que Pinnowe dicitur, cum adiacente quadam solitudine Golisowe nomine cum subscriptis terminis in concambium rationabiliter commutauimus. Qui termini tales sunt: incipiunt primo in Pena flumine et ascendunt contra orientem per adiacentem uallem, a dextris habentem quercum magnam, usque ad quandam paludem, ex qua tempore niuis et pluuie effluit riuulus, qui per eandem uallem descendit et cadit in ipsam Penam; et ab illa palude uadunt directe contra lapidem, quem Sclaui Doberiscecame uocant, qui stat in radice montis in ualle; ab illo iterum tendunt ad alium lapidem, iuxta se habentem quercum cruce signatam; ab illo loco recto tractu pergunt ad unum lapidem, qui stat erectus iuxta extremitatem paludis cuiusdam satis longe, qui lapis fracmen habet in sinistro latere; ab illo recto cursu uadunt usque Tarnowe quondam uillam, que tota est in terminis; a Tarnowe tendunt directe ad aliam uillam Zarnowe, que tota est in terminis istis ; a Zarnowe flectuntur contra aquilonem et uadunt ad quendam cumulum, sepulcra uidelicet antiquorum; ab illo loco uergunt contra paludem magnam, que conterminalis est inter Golisowe et Gustislave, et per eandem paludem semper durant incedentes, donec ex opposito habeant uallem, in qua iacet ligneus pons, que media est inter Graba et Gustislave; ab illa ualle flectuntur ad occidentalem plagam et incedunt recto tramite usque ad quoddam stagnum, quod eisdem terminis includitur, et illud pertranseunt, donec ueniant ad montem altum, qui iacet in littore ipsius stagni, a quo descendunt et uadunt ad quoddam stagnum curuum, quod Golesowe uocatur; ab illo uadunt in vallem profundam, que iacet inter Ducowe et Pinnowe, et per eandem descendunt et cadunt in Penam. Homines, quos ipsi ibi locauerint, liberos ab aduocatia, vrbium edificatione, ab expeditione, pontium positione et ab omni seruitio dimisimus, ita ut nemini quicquam deb[e]ant ex debito nisi soli deo et claustro. Ne igitur hoc nostrum concambium ab aliquo in posterum irritetur, illud duximus sigilli nostri impressione et presenti littera communire. Testes sunt: dompnus Conradus Caminensis episcopus hoc nomine secundus, Rotbertus prepositus, Heinricus plebanus ibidem, Rochillus castellanus Diminensis, Andreas tribunus, Dobemarus camerarius noster. Acta sunt hec anno gratie M° CC XXVIo, II. nonas Julii.

Nach dem Originale im Haupt- Archive zu Schwerin. Von dem Siegelbande aus weissen leinenen Fäden ist das Siegel beinahe spurlos abgefallen. Gedruckt in Lisch Mekl. Urk. I, S. 32, und Kosegarten's Cod. Pom. dipl. I, S. 369.

[ocr errors]

1226. August 10. Rostock.

331.

Borwin, Fürst von Meklenburg, bestätigt seines Sohnes, des Fürsten Heinrich von Rostock, Stiftung des Dom-Collegiat-Stifts zu Güstrow.

[B]urwinus dei gracia dominus Magnopolensis omnibus Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris, hanc paginam inspecturis salutem in perpetuum. [U]niuersitati fidelium in noticiam uenire cupimus, quod karissimus filius noster Heinricus dominus de Roztoch, diuina prouidencia disponente, sue et nostre, n[e]cnon omnium predecessorum et successorum nostrorum prouide ac salubriter intendens animarum prouidere saluti, consilio uenerabilis domini ac patris nostri Brunwardi episcopi Zuerinensis, ad honorem dei et beate Marie perpetue uirginis, necnon beati Johannis ewangeliste et beate Cecilie uirginis, ecclesiam conuentualem in terra nostra et in loco, qui Guztrowe dicitur, ordinauit, cui ecclesie decem personas cum preposito et decano, qui in eodem loco secundum ordinem aliorum canonicorum deo et sanctis eius iugiter deseruient, deputauit. Sex autem prebendas ad duodecim marcas argenti distinxit, prepositi scilicet et decani et aliorum quatuor canonicorum, reliquas uero quatuor ad sex marcas argenti, donec dante deo, consilio et auxilio filiorum et successorum nostrorum fuerint redintegrate. Ad prebendas autem canonicorum hec bona et has uillas cum omni iure et omni utilitate libere assignauit: villam Gutowe cum insula adiacente, villam Belkowe, villam Gentzowe, villam Dymine cum stagnis terminis uille adiacentibus, in Sucowe quatuor mansos. Jnsuper ad altare speciale, in quo uno die missam sancte Marie, altero die pro defunctis decreuit celebrari, vsui eciam ipsorum canonicorum hec bona cum omni iure et utilitate similiter libere assignauit: in Kamin quatuor mansos, in Karowe de allodio suo decimam quatuor mansoram, ita [ut], si allodium inde transumptum fuerit, canonicis ibidem tamen decima quatuor mansorum cedat. Jpsis autem canonicis, pro honore ecclesie et ad cauendam uiolenciam maiorum, ad eligendas personas liberam electionem contulit in prepositum, in decanum et in quemlibet alium canonicum eligendum. Hec autem bona secundum carissimi [filii] nostri priuilegii ordinacionem et aliarum ecclesiarum consuetudinem et iusticiam ab omni exactione et peticione et edificacione urbium et poncium et a uectigalibus libera dimittimus et soluta, preterea hec et alia omnia rata et grata habentes, que per prefati filii nostri dilecti uoluntatem sunt in ipsa ecclesia ordinata, que priuilegio ipsius sunt inscripta et sigilli sui testimonio confirmata. Vnde omnibus successoribus, quatinus ipsam ecclesiam, quam idem carissimus filius noster affectuose et fideliter inchoauit, omnibus modis studeant promouere, supplicamus humiliter et deuote. Testes huius sunt: uenerabilis dominus ac pater noster Brunwardus Zuerinensis episcopus, Ekericus plebanus de Godebuz, Godefridus sacerdos de Lussowe, Burchardus de Parchim plebanus, Tydericus; layci: carissimus filius noster Heinricus, fundator ecclesie predicte, Rein

bertus de Clodene, Thidericus Paganus, Yo, Henricus Gambe et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M° CC° XX° VI. Datum in Roztoch, IIII° idus Augusti.

Die

Nach dem Diplomatarium des Dom-Collegiat -Stifts zu Güstrow, Nr. II. Statt: „Clodene Thidericus paganus yo. Henricus" giebt Thiele, Coecilienkirche, Beilage B: „Glödene Thidericus paganus. Johannes, Henricus." Gedruckt auch bei Schröder, P. M. I, S. 551; Franck IV, S. 98; Klüver III, S. 229. Verhandlung fällt spätestens auf den 5. Juni (s. Nr. 324 und vgl. Nr. 336, d); wahrscheinlich ist die Urkunde damals auch gleich abgefasst, weil Heinrich Borwin noch nicht als verstorben bezeichnet wird, und das Datum später hinzugefügt.

1226. Sept. 29. Rendsburg.

Adolf, Graf von Holstein, bewidmet das Kloster Preez.

332.

Huius rei testes sunt: Bertoldus Lub [icensis] episcopus, Heinricus comes de Zwerin, Volradus comes de Dannenberch, Ludolfus comes de Halremunde, Herebordus abbas Reineveldensis, Johannes abbas Lub [icensis], Theodericus prepositus Segebergensis, Thedelinus prepositus Novi Monasterii, Johannes decanus Lub [icensis], Godescalcus prefectus, Heinricus de Barmezstede, Albernus dapifer, Oddo marscalcus, Hartwicus Busche, Marquardus de Tralow, Heinricus frater eius, et Eppo iamdicti coenobii prepositus, presentis pagine promotor, et alii quam plures clerici et laici. Datum Reinoldesburch in generali omnium Holtsatorum expeditione, III. kal. Octobris, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo vicesimo VI., indictione quartadecima, regnante Frederico Romanorum imperatore, per manus Heinrici scriptoris.

eo comes

Vollständig gedruckt nach dem Original in der Schlesw.-Holst.-Lauenb. Urkundensammlung I, S. 197. Von der generalis omnium Holsatorum expeditio" berichtet Conrad von Halberstadt: „Rex Danorum „fracta pace cum exercitu iuit ante Reinoldsborg. Contra eum eciam iuit comes Alf et cum „Hinricus de Zwirin, qui per paludem iuerunt ad regem, multos occidentes ab exercitu regis". Vgl. v. Aspern, Cod. dipl. Schauenburg. II, p. 43, und Eike von Repgow, S. 473.

Anm. Der Graf Adolf ignorirt, indem er sich die Stiftung des Klosters Preez zuschreibt (sanctimonialium instituimus congregationem), die Bewidmung desselben durch den Grafen Albrecht von Orlamünde. Albrechts Urkunde schliesst so: „Huius rei testes sunt: Bertoldus Lub. episcopus, Conradus prepositus major, Gerhardus de Wittenborch plebanus, laici: Wipertus dapifer, Hildebodo de Wittenborch, Daniel, Datum Wittenborch, anno incarnat. dom. MCCXXII., kal. Jun., ind. IX." (Schl.-Holst.-Lauenb. U.-S. I, S. 194.) Uebrigens ist zu beachten, dass Albrecht die Urkunde in Wittenburg gegeben hat; vgl. Nr. 182 und 242.

1226. Oct. 27. Rom.

[ocr errors]

333.

Papst Honorius III. nimmt das Dom-Capitel zu Ratzeburg in seinen Schutz und bestätigt die Besitzungen desselben.

Honorius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filii [s.. pre]posito et conuentui Raceburgens. salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Ro

man[a ec]cl[esia deu]otos et hu[mi] les filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et, ne [prauorum] hominum molestiis [a] gitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis [m]unimine confouere. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis post [ulationibus] grato concurrentes assensu, personas uestras et locum, in quo diuino estis obsequio [manci] pati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet [aut] in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub [beati Pet]ri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones et [alia bona] uestra, sicut ea omnia iuste, canonice ac pacifice possidetis, uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti pat [ro]cinio co[mmu]nimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. vndecimo.

Datum Laterani, VIII. idus Nouembris, pontificatus nostri anno

Nach dem Original im Ratzeburger Archiv zu Neu-Strelitz, von welchem aber die Schrift an manchen Stellen abgeblättert ist. An gelber und rother Seide hängt das Bleisiegel des Papstes, mit der Inschrift:

HONO

Gedruckt bei Schröder, P. M. I, S. 554.

RIVS. PP. III.

1226. Nov. 28. Rom.

334.

Papst Honorius III. ermahnt die Lübeker, die Kreuzfahrer, welche sich in ihrer Stadt versammeln möchten, nicht zu schädigen, und theilt ihnen mit, dass er die Bischöfe von Schwerin, Ratzeburg und Lübek beauftragt habe, gegen Uebertretungen dieser Vorschrift mit geistlichen Strafen einzuschreiten.

Honorius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis ciuibus Lubicensibus salutem et apostolicam benedictionem. Etsi omnes crucesignati generaliter sub apostolice sedis protectione consistant, specialiter tamen crucesignatos, quos ad portum Lubicensem undecumque uenire contigerit, siue in terre sancte subsidium, siue contra paganos Liuonie ac Pruscie profecturos, sub nostra et apostolice sedis protectione recepimus cum omnibus bonis suis et specialiter, que ad portum ipsum deferent uel deducent. Jdeoque vniuersitati uestre per apostolica scripta firmiter iniungendo mandamus, quatinus eos diuino et nostro intuitu habentes propensius commendatos, personas et res ipsorum conseruare studeatis illesas, non offendentes eos in personis aut rebus, nec offendi in terra uel districtu uestro ab aliis permittentes, nec impedientes aut impediri sinentes, quominus per portum ipsum secure transeant cum omnibus bonis suis, quin immo pro reuerentia Jhesu Christi, cuius se obsequio manciparunt, eam humanitatem exhibeatis

eisdem, quod eterne mercedis, quam pro huiusmodi labore promereri desiderant, merito esse participes debeatis, scientes, nos venerabilibus fratribus nostris . Zuerinensi,. Raceburgensi et . . Lubicensi episcopis per nostras litteras mandauisse, ut, si qui eosdem crucesignatos contra protectionis et mandati nostri tenorem temere molestare presumpserint, ipsi eos a presumptione huiusmodi monitione premissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cognita ueritate compescant. Datum Laterani, IIII. kl. Decembris, pontificatus nostri anno vndecimo.

Nach dem UB. der Stadt Lübek I, S. 48, aus dem Originale, auf der Trese zu Lübek, mit anhangender Bulle. Gedruckt: Schlesw.-Holst.-Lauenb. Urkundensammlung I, S. 30.

.

(1226-1227.)

335.

Wartislav, Herzog von Pommern, bestätigt dem Kloster Dargun den Besitz des von demselben erkauften Gutes Barlin mit allen Freiheiten, welche das Kloster in seinen übrigen Gütern besitzt.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Wartizlaus dei gratia Sclauorum dux vniuersis scriptum hoc inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Vniuersitati fidelium, tam presentium, quam futurorum, significo, quod dilectus homo noster Dobezlaus, bone memorie fidelis hominis nostri Rochilli quondam in Dimin borgrauii filius, cum nobili matrona matre sua Anna et aliis quam pluribus terre nostre nobilibus ad me ueniens non sine gemitu conquestus est, quod predictus pater eius Rochillus viam uniuerse carnis ingrediens multis eum debitis obligatum reliquerit, vnde idem Dobezlaus pro salute anime patris pie mouebatur, sed de omnibus mobilibus sibi a patre relictis debita soluere non suffecit. Accedens ergo ad uenerabilem auitam meam Anastasiam, Pomeranie ducissam, ab ipsa humili prece obtinuit, ut ea intercedente, cuius voluntati aliquid negare mihi nefas fuerat, permitterem, ut uillam, que Bralin dicitur, longo tempore desertam, cum suis atinentiis uendere liceret et de uendite uille precio debita patris solueret. Ego autem reuerentiam predicte ducisse, auite mee, et petitionem nobilium meorum intuens, ut predicta uilla uenderetur, concessi. Dobezlavs itaque, bono circa fratres de Dargun ductus affectu malensque eorum usibus quam aliorum iam predictum predium deseruire, accepta ab ipsis emptionis pecunia uendidit. Quam uenditionem ratam habere volens, Bralin cum omnibus attinentiis suis beate virgini Marie ad usus fratrum in Dargun diuine remunerationis intuitu libens offero cum omni libertate, qua cetera bona sua a progenitoribus meis et a me possident, in perpetuum possidendum, sigilli mei impressione confirmans omninoque inhibens, ne aliquis in posterum eosdem fratres super hoc facto et mea donatione turbare presumat. Huius donationis testes sunt: venerabilis pater noster Conradus Cami

« AnteriorContinuar »