BRIEFWISSELING DER VICARII APOSTOLICI MET DEN H. STOEL. (Vervolg van Deel XXXII blz. 456) I. PHILIPPUS ROVENIUS. (1614-1651) XXIII. 1639 October 27. De Capucijner-pater Seraphinus 1) aan den secretaris der Propaganda: over zijn wensch om nogmaals in de Hollandsche Zending te gaan arbeiden en over den nachtelijken overval van Rovenius fragment.). Illustrissime ac Reverendissime Domine. Litteras Revmae D. V. anno 1638 missas recepi, quibus benevolum vestrum in me animum ad satisfaciendum positioni meae significabat, sed quod ipsa sola id praestare non possit; quapropter si velim ad Missiontm hollandicam rursus proficisci, quod necessario deberem commendatitias a R. P. Provinciali ad S. Congregationem mittere. Notum igitur sit Revmae D. V., quod ab eodem illas obtinere vix possibile sit, eo quod (uti allegant) mea opera hic indigeant in praedicationibus et minus aptos ad Missionem possint mittere; per annum 1) Zie over hem Archief XXXI blz. 335 no. 63. ARCHIEF XXXIII. I integrum hic Antwerpiae praedicavi, et supra 180 sermones ad populum in una eademque ecclesia habui, hoc anno non minus habiturus per Dei gratiam, si vita superstes et sospes fuerit. Hinc non affulget spes, quod opera mea vellent carere et me ad Missionem mittere. Nam elapsis 12 annis, cum una cum R. P. Juvenali ad Missionem hollandicam primum proficiscerer, invitis Patribus, per obedientiam et auctoritatem S. Congregationis id factum fuit, et ubi ad hanc provinciam redii, ¡idem cupientes me hic retinere, scripserunt ad S. Congregationem, quod politicis rebus me immiscuissem. Verum si tractare eum rege Catholico de promovenda fide Catholica et de componenda pace ac sopiendo bello religioni Catholicae tam funesto, sit politicis se ¡mmiscere et alienum a mente Dei et S. Congregationis, judicat Rda D. V. Mihi perinde est ubicumque fuero et Christum annuntiando; imo secundum naturam loquendo, id mihi hisce in partibus longe commodius et quietius. Sed ubi major necessitas et fructus uberior animarum, ibi meus magis inclinabatur animus, praecipue postquam eosdem expertus fueram. At cum Revmae D. V. impossibile videatur, hanc facultatem mihi a S. Congregatione impetrare, supersedebo, ut offeram Deo bonam voluntatem meam. Nihil Minus si commode sine gravamine mihi possit a prae side vel vicepraeside S. Congregationis mittere faculta qua mihi liceat finitis laboribus quadragesimalibus pro termino duorum vel trium mensium simul in HolLandiam et haereticas provincias, in quibus in vinea Domini laboravi, excurrere ad visitandos et confirmandos conversos mea opera ad fidem Catholicam, mihi gratissimam praestaret. Persecutio contra Catholicos et praecipue sacerdotes ibidem adhuc saevit. Conati fuerunt Illmum ac Rev mum D. Rovenium archiepiscopum Philippensem, vicarium apostolicum capere, sed in latibulo absconsus manus illorum evasit. Ceperunt autem et incarserunt R. D. Mockium, secretarium Illmi Domini, et omnes illius libros, vasa et ornamenta ecclesiae, cartas et litteras exportarunt, quas ubi coeperunt perlegere, nocte sequente invaserunt et spoliarunt aedes Adm. Reydi D. Wachtelarii. Ipse autem evasit. Utrumque ad curiam illorum citarunt ad dicendam causam suam super allegandis; at si compareret vel capereretur, actum foret de illorum capite, uti ex Hollandia nobis scribitur... 1) Illmae ac Revmae D. V. servus Fr. Seraphinus Bruxellensis, praedicator Cappucinus in provincia Flandriae, indigne trigesimum annum agens in eodem ordine. Antwerpia 27 Octobris 1639. Arch. de P. F. Vol. 138, f. 137 (geheel eigenh.) XXIV. 1639, December 30. Rovenius aan den Keulschen nuntius Fabio Chigi: over de wenschelijkheid dat J. de la Torre worde benoemd tot coadjutor. 2) Illms ac Rme Domine, patrone admodum colende. Plurimum gavisus sum in Domino, intelligens per S. D. Nostrum Illmae Gratiae Vestrae commissam inspec 1) Volgt een en ander omtrent de pas in het Kanaal bevochten zege der Hollandsche vloot op de Spanjaarden. 2) Diens benoeming tot coadjutor volgde bij Breve van 24 Augustus 1640; vgl. Batavia Sacra II p. 458. tionem et curam cleri et Catholicorum partium Hollandiae, quam solebat habere Nuntius Apostolicus Belgii Bruxellae agens, ac speciatim commendatam observationem Concordiae inter clerum saecularem et Regulares initae anno 1624 et a Sede Apostolica confirmatae. Quare non potui quin deferendo Illmae Gratiae Vestrae omnia mea obsequia me clerumque omnem patrocinio Vestro commendarem, humiliter orans, ut nobiscum pro ordine, tantis molestiis et sumptibus, summa deliberatione constituto et adeo in militante hic Ecclesia necessario, laborare dignetur. Quid nuper super hoc negotio actum fuerit et per Regulares quosdam attentatum, poterit IllmaGratia Vestra plenius cognoscere ex relatione R. D. Jacobi de la Torre, quem eo destinaveramus, postulantes pariter, ut attenta aetate nostra per plusquam 25 annos in functione Vicarii Apostolici in Hollandia detrita, dictus dominus de la Torre nobis coadjutor daretur ac cum tempore (si Dominus voluerit) successor, petente id mecum clero saeculari, cui integritas, zelus et eruditio ipsius necnon honesta familia, quae Ecclesiae Catholicae patrocinium hic semper suscepit, notissima est. Cum itaque S. D. Noster et S. Congregatio de Propaganda Fide se satis inclinatam ostenderit ad condescendendum petitioni nostrae, obnixe rogamus, ut etiam Illma Gratia Vestra suo favore et patrocinio hoc negotium promovere dignetur, ut pro hac vice saltem in coadjutorem nobis designetur Rdus D. Jacobus de la Torre, pro quo facile etiam fide dignum testimonium dabunt Eximius Dominus Modestius Stephanius, praesidens collegii Coloniensis, et alii quibus notus est, necnon Rmus Dominus suffraganeus Osnaburgensis, qui ipsum et amicos optime novit. Quoad promotionem ejusdem ad ordinem episcopalem puto hac vice nondum festinandum, qui difficiliter ea fieri poterit nisi praehabito consensu et commendatione regis Hispaniae aut Serenissimi Cardinalis Infantis, quam paulatim spero nos impetraturos, tum etiam quia de titulo ac dote nonnulla prius erit cogitandum. Accedit quod dolerem, ipsum statim incidere in periculum maximae persecutionis, quam ego nunc eo nomine sustinere debeo usque adeo ut publice proclamatus et proscriptus debeam fugere de civitate in civitatem ac latere de domo in domum, sustinens jam per menses quinque gravissimam persecutionem, duobus adhuc capellanis meis in captivitate Ultrajecti detentis et bibliotheca et bonis meis arrestatis. Sed quicquid de mea persona disponere dignabitur divina providentia patienter feram, dummodo consumem cursum meum et fidelis servus inveniar. Confido autem precibus multorum, quod tandem post tempestatem dabitur tranquillitas per eum, qui ventis imperat et mari. Cui Illmam Gratiam Vestram commendo et me vestris precibus et patrocinio. Ex Amsterdamo die 30 Decembris anno 1639. Illmae et Rmae Gratiae Vestrae humilis in Domino servus Philippus archiepiscopus Philippensis Vicarius Apostolicus. Bibliotheek Chigi A III: 69 f. 1 (geheel eigenh.) |