Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Straubingarios et Ortlibum Gumperti suos Creditores vestium et pannorum de omnibus pannis et vestibus, et eorum debitis antiquis et novis apud eos a festo beati Jacobi anni dni 1298. per quartum dimidium annum et parum ultra ex creditis et contractis usque ad predictam feriam sextam persolutis eis per dnum decanum eť dnum Fridericum de Aw, qui per biennium ipsius dni Epi procurationem tenuerunt, 280 tt. denar. Ratispon. et sic omnibus eorum debitis ad invicem explanatis et restitutis dno Epo septem instrumentis, que sub Sigillis fidejussorum pro diversis vestibus et debitis habuerunt, ipse dnus Epus remansit debitor eorundem finaliter in 33 tt. et 8 denar. Ratispon. In evidentiam igitur et testimonium omnium premissorum presens data est littera ipsius dni Epi Sigillo communita. Dat. anno, die et loco premissis.

Sigillum Epi laesum adpendet.

Num. DCCLVII. 1302. 17 April. Ex Originali.

Venditio Juris advocatiae in Helmkofen de quadam huba facta a dapiferis in Ekmül ad Monasterium Prüfening.

[ocr errors]

Nos Ulricus et Heinricus fratres dapiferi de Ekkenmül presentibus profitemur, quod in presencia Reverendi in Xpo patris et dni nri, dni Chunradi Ratispon. Epi vendidimus dno Ulrico ven. abbati et Conventui Ecclie in Prüfening jus advocaticium, si quod nobis competiit seu competere videbatur in quadam huba sua in Helmchoven, que ad ipsam Eccliam proprietatis titulo pertinere dinoscitur, pro 4 1/2 tt. denar. Rat. receptis ab ipsis in pecunia numerata, promittentes per presentes, quod deinceps nullum jus, quocunque nomine censeatur, nobis in ipsa huba usurpabimus quoquomodo, immo ex nunc prout ex tunc renunciamus omni juri perpetuo pro nobis ac nris heredibus, quod de jure sive de facto in eadem nobis competere videbatur. In cujus rei perpetuam memoriam presens instrumentum predicto dno Ulrico et Conventui suo dedimus Sigillo antedicti patris et dni nri, dni Chunradi Ratispon. Epi, nec non Sigillorum nostrorum munimine roboratum. Datum Ratispone anno dni 1302. XV. Kal. Maii,

Tria Sigilla appendent a) Epi ovale, b) rotundum, cum circumscriptione: †S. H. dapiferi. de. Ekkenmul. c) rotundum, cum circumscriptione;

S. Ulrici. de. Hailsperch.

1.

Num. DCCLVIII. 1302. 5. Jul. Ex Originali.

Verzichtleistung Alberts des Vizdoms in Straubing gegen den Bischof in Regensburg

Ich Albert von Straubing der Vitztum vergich offenleich an disem brief und tun chunt allen den, di in ansehent oder hörent lesen, daz sich mein lieber Herr Bischof Chunrad von Regensburg für sich selbn, sein Nachchomen und sein Gotshaus verricht und vertaidingt hat allerding mit mir für mich, für mein erben und für mein Diener all umb allen den schaden, den ich und all mein vorgenannt Diener enpfangen haben in dem Urleug, daz zwischen dem vorgenannten meinen Herrn und dem Tumprobst ze Regensburch und mir ainhalb, und Heinrich dem Hohenvelser von Valchenstain, und Reimar dem Prennberger anderthalben was, und hat mir mein ègenanntér Herr der Bischof dafür gegeben 100 tt. beraiter und bezalter R. dl. und davon widersag und gestèn ich gänzleich für mich selbn, mein erben und mein Diener von aller der Ansprach, die ich, oder mein erben oder mein diener möchten gehaben hintz dem oftgenannten meinem Herrn dem Bischof, hintz seinen Nachchomen oder hintz seinem Gotshaus, also, daz wir dhainer Ansprach, noch dhaines schadens nimmer mer suln gewähen hintz dem vorgenannten Bischof, seinen Nachchomen oder hintz seinem Gotshaus umb di sach als an vil, swaz ich schadens berecht han, der mir oder mei nen Dienern von dem vorgenannten Hohenvelser wideryarn ist, in friden und in Saetzen, daz ist in diese Verrichtigung und Taiding nicht genomen. Daz daz also stät und unzerbrochen beleib von mir und von allen meinen Erben und meinen Dienern, gib ich diesen brief ze einem gewissen Urchund versigelten mit meinem Insigel, der ist geben ze Regensburch, da von Christes Gepurt vergangen waren 1302 Iar, dez nächsten Tags nach sand Ulreichstag.

Sigillum appendet.

Num. DCCLIX. 1303. 28. Februar. Ex Originali.

Epus Conradus infeudat Hospitale trans pontem Ratisbon. de emptis proventibus decimarum in Villis Biebing, Saelching et Kirchmating.

Nos Chunradus dei gra Ecclesie Ratispon. Epus presentibus profitemur, quod cum Eberhardus dictus Officialis de Strubinga et nunc Civis Ratispon. proventus decimarum majorum et minorum in

tribus Villis, videlicet Pübing, Saelching et Chirchmaeting quoad duas garbas tantum, quos idem a nobis nraque Ecclesia Ratispon. per manum dni Alberti de Strubing ipsius Eberhardi in hac parte geruli, quod vulgariter Tragaer dicitur, in feodum recognoverat et tenuerat, vendidisset et distraxisset religiosis viris Magro et fratribus, nec non Hospitali trans pontem Ratispon. pro precio 41 tt. denar. Rat. numerate pecunie, dictusque Albertus unacum prenomi nato Eberhardo in nostra constituti presencia ad nras manus libere resignassent: Nos ad dictorum fratrum devotam instanciam eosdem de prescriptarum decimarum proventibus infeodavimus et presentibus infeodamus, ad manus videlicet discreti viri Chunradi dicti dentis, Sculteti Ratispon. dictumque Chunradum dentem, ipsorum fratrum gerulum tantum, qui Tragaer vulgariter nuncupatur, pro tempore vite sue deputavimus et constituimus, sic, quod dicti fratres eorum que Successores omnes et singulos dictarum decimarum proventus eodem jure, quo eosdem sepefatus Eberhardus usque ad hec tem pora percepit et collegit, sine prefati Sculteti aut ejus quorumcunque heredum impedimento quolibet, suis usibus applicent, possideant et colligant de cetero, contradictione qualibet non obstante. Adjectum est eciam, quod mortuo predicto Sculteto nominati fratres eligendi eis alium gerulum pro prescriptis obvencionibus, qui eis ad hoc expedire videbitur, habebunt liberam facultatem, In cujus infeodacionis testimonium Sigillum nrum apponi mandavimus huic scripto. Datum Ratispone anno dni 1303. 11. Kal. Marcii.

Sigillum Epi integrum appendet.

Num, DCCLX. 1303. 19. Augusti. Ex Originali.

Ex Curia in Semkofen assignantur annui redditus Ecclesiae cathedrali, Collegiatae sancti Joannis, Monasterio superiori, hospitalibus ad S. Cath. et ad S. Lazarum, ac Parochiis Reissing, Schneiding et Tegernheim pro anniversariis Alberti de Hainkofen Can. cathedr.

Universis presentia inspecturis Nos Chunradus dei gratia Ratisponen. Epus constare volumus, quod accedentes presentiam nostram Rimarus venerabilis prepositus sancti Magni trans pontem Ratispon. et dilectus confrater noster Albertus nre Ratispon. Ecclesie Canonicus, dictus de Haeinchoven, quondam noster Vicedominus,

idem Albertus curiam suam in Semchoven, que omni anno solvere consuevit tritici octo scaffas, siliginis quatuor, ordei duas, quam a strenuo milite Ulrico dapifero pro sexaginta libris denar. Ratispon. comparavit, et nos eandem curiam, quam etiam predictus Ulricus a nobis nraque Ecclesia tenuit in feodo, resignatam ab ipso in manus nostras proprietavimus eidem Alberto, ac donavit, dedit et tradidit memorato preposito recipienti pro se suaque Ecclesia perpetuo possidendam, usufructu seu utilitatibus ipsius curie pro vita sua duntaxat suis necessitatibus reservatis: ipse vero prepositus habito maturo consilio et consensu sui Conventus promisit, et suam Ecclesiam et Successores suos ad omnia subscripta nobis auctoritatem prestantibus obligavit, pariter et astrinxit, videlicet, quod secundum ordinationem ipsius Alberti predictus prepositus et conventus, eorumque Successores de fructibus et proventibus ejusdem curie dabunt et distri buent in omnem eventum, videlicet non obstantibus grandine, sterilitate, bellorum malitia seu aliis quibuscunque casibus, in perpetuum annis singulis dominis et canonicis majoris Ecclesie unam libram denar. Rat. usualium in festo sancti Magni confessoris pro ipsius sancti Magni confessoris festo cum novem lectionibus in eadem Kathedrali Ecclesia perpetuo celebrando. Item Canonicis sancti Johannis dimidiam libram denar. Item fratribus Ecclesie sancti Magni dimidiam libram denar. pro anniversario suo et pie memorie Friderici quondam nre Ratispon. Ecclesie Canonici, dicti de Pünchoven, in Vigiliis et Missa in eisdem Ecclesiis scilicet sancti Johannis et sancti Magni perpetuo celebrandis, ad luminaria Ecclesie ipsius sancti Magni triginta denar. Conventui etiam superioris Monasterii dimidiam libram denar. pro anniversario ipsius Alberti in Vigiliis et perpetuo celebrando. Item ad hospitale trans pontem dimidiam libram denar. et ad sanctum Lazarum domum leprosorum in der Staingrub prope civitatem Ratispon. dimidiam libram denar. pro consolatione seu pitantia infirmorum in ipsius Alberti anniversario facienda. Item in Raeuzzing 60 denar. ad luminaria Ecclesie, et 30 denar. ple bano ibidem. Item in Snaeiding ad luminaria Ecclesie 30 denar. et plebano ibidem 30. Insuper in Tegernhaim ad luminaria Ecclesie 30 denar. et plebano ibidem 30. pro anime ipsius Alberti remedio et anniversario peragendo; et hec omnia predictus prepositus suique Successores, sicut coram nobis conventum est et promissum etiam stipulatione solempni cum consilio et consensu omnium fratrum suorum, post obitum ipsius Alberti persolvent et distribuent in perpetuum omni anno, non obstantibus Casibus supradictis; excres

centias autem ejusdem curie ultra ea, que jam predicta sunt, predictus prepositus et conventus, eorumque Successores reservabunt pro Ecclesie sue utilitatibus expendendas. Ne autem pia intentio dilecti confratris nostri suo frustretur proposito et effectu, has penas de voluntate et petitione ambarum partium, ipso preposito et conventu ad eas se ipsos et Successores eorum voluntarie obligantibus, duximus infligendas, scilicet, quod quocunque anno in solutione seu distributione predictorum denar. vel partis eorum in quacunque Ecclesia prenominata, parochia vel loco predictis cessatum fuerit vel negligenter actum in terminis, qui festa seu anniversaria predictorum contingunt, ex tunc prepositus, custos et tres de conventu seniores, qui pro tempore in Ecclesia sancti Magni fuerint, et quos evidens corporis debilitas non impediverit seu excusaverit, tamdiu a vino, piscibus et carnibus abstineant, donec de predictis denar. in quorum solutione cessatum fuit vel negligenter actum, plenarie fuerit satisfactum, illorum autem fratrum, quos a pena predicta evidens excusat debilitas, locum et vicem in penis supplebunt, qui ipsis in stalli ordine proximi sunt locati, quam penam auctoritate Ordinaria confirmamus, et volumus observari; insuper etiam cuilibet Ecclesie seu parochie, hospitalibus seu aliis domibus et personis a memorato preposito seu conventu repetendi in judicio, quod cuique debetur, actio remanebit, penis predictis in suo robore nihilominus duraturis. In cujus rei testimonium presentes litteras nostro, predicti prepositi et conventus, et predicti Alberti confratris nostri Sigillis in perpetuam rei memoriam placuit communiri, testibus, qui eidem interfuerunt negotio, subnotatis, qui sunt hii: Chunradus decanus, Hainricus de Eschelbach, Philippus Scolasticus, Magister Eberhardus, Albertus de Pilsting nostre Ratispon. Ecclesie Canonici. Nos igitur Rimarus prepositus et Conventus sancti Magni trans pontem Ratispon. confitemur et recognoscimus omnia scripta superius esse acta taliter, et nos et Successores nostros ad omnia et singula ea obligasse, que in hoc instrumento sunt, et quemadmodum sunt predicta, fratribus nostris, qui hoc tempore de nostro sunt conventu, pro testibus subnotatis, videlicet Ditmarus, Fridericus de Heglwerd, Chunradus custos, Hainricus scolasticus, Chunradus Muzchopf, Ulricus, Fridericus sacerdotes, Albertus diaconus, Marchardus subdiaconus, Chunradus subdiaconus. Actum et datum anno dni 1303. XIIII. Kal. Septembris.

Quatuor Sigilla integra adpendent.

« AnteriorContinuar »