Imágenes de páginas
PDF
EPUB

medio detineatur captus et oppressus, videant, si istud cedit ad honorem illorum, qui procurant ; et si per hoc pars ista corruit et alia prevalet. Et sic ex hiis et aliis concludendum est, quod obediencia est restituenda.

5 F. 175. Sequntur instrucciones pro ambaxiatoribus mittendis in Franciam ex parte regis Aragon.

[Zweite Redaction.]

Et primo presentatis litteris wie oben bis S. 110, Z. 4: Post predicta secundo loco, mit Ausnahme von zwei Varianten SS. 111, 112.

2

F. 175. Et si obiciatur iterum, quod dominus noster simpliciter 10 acceptavit prima capitula et quod de custodia non excepit, est responsio, quod, licet in instrumento principali non fuerit facta retencio; tamen, antequam dominus noster illa concederet, fuit per ambaxiatores regis Aragon. ambaxiatoribus Francie dictum et domino nostro assertum per eos, videlicet quod patriarcha dixerat hoc predictis ambaxiatoribus 15 regis Aragon.; et dominus noster sub hac intencione dicta capitula acceptavit. Et si dicatur, quod patriarcha dixit hoc a se ipso, non ex ordinacione vel consciencia consilii, est responsio, quod per duces, cancellarium et consilium regis Francie fuit datus patriarcha cum aliis

3

4

tendunt per ista generalia verba capituli, ut si declararent de venia concedenda vel remittendis processibus vel de remissione preceptorum [l. perceptorum] vel sic, ita quod forsan posset deveniri ad acceptacionem capituli per talem tractatum.

Tercius modus posset esse per adiunccionem aliarum personarum, de quibus homo esset certus, quod nullo modo consentirent hiis, que non decerent vel non licerent seu expedirent etc.

Aliqui addebant alium modum, quod non acceptaretur ante, sed daretur securitas per literam propria manu propria scriptam de acceptando, cum personaliter veniret ad papam; et tunc aperirentur ista et alia.

Multa alia eciam homo aperiret, ne omnia sic perderentur; et semper dicetur, quod culpa nostra, nisi quia non video, quod talia libenter audiantur et invito auditori nemo libenter reffert. Hec teste Deo dico cum dolore et timore perdicionis domini nostri et ecclesie ac suorum fidelium et petita venia. 1 Credo quod ista verba sunt pungitiva, quia domini de Francia intelligent de se ipsis, et non erit bene, quia aliquid pungitivum non debet dici, et irritarentur et eorum irritatio noceret; nec laudo eciam quod contra cardinales ista dicantur.

2 S. dasselbe in Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 638 sq.; vgl. diese Zeitschr. V, 430 s.

[blocks in formation]

ad tractandum cum ambaxiatoribus regis Aragon., et sic inter eos fuit conclusum, quod papa posset pro custodia huiusmodi nominare quos vellet.

Et quia alias fuit dictum, quod predicta non fuerant dicta etc., est responsio, quod dominus Geraldus de Cervillione, unus de ambaxiatoribus, istud afrontavit in consilio regis, et post multas altercaciones 5 fuit repertum, ita esse. Et dominus patriarcha concessit, ita esse, in presencia cancellarii et multorum de consilio regis Francie, instante et presente dicto domino Geraldo. Et per hoc possunt dicti ambaxiatores racionabiliter respondere ad omnia, que circa materiam in precedenti capitulo contentam dici et obici poterunt. Et propterea erit bonum, 10 quod de omnibus capitulis et eorum responsionibus ac de nominacione ducis portent dicti ambaxiatores publica instrumenta.

3

Et si dicatur iterum, quod patriarcha intelligebat, quod posset eligere personas similis status seu condicionis et non de ita magnis 3 etc., respondeatur, quod tunc nulla fuit facta exceptio, et quod papa de 15 quocunque intellexit, dum tamen essent persone de regno Francie et dicto regi confidate. Nec est dubium, quin ad securitatem persone (176) domini nostri et ad bonum unionis, que tanquam finis ex intencione regis debent attendi, melius longe convenit de dicto domino duce quam de privatis personis aliis, quod sub manu regis habeat ipse cu-20 stodiam. Et patet cuilibet intuenti.

Et si dicatur, quod dux non vult vel non potest acceptare, nisi concedatur capitulum submissionis petitum etc.; et sic dicant velle stare primis capitulis, que dominus noster simpliciter concessit sine aliqua excepcione, et a quibus se dixit nolle recedere in responsionibus 25 suis etc.; respondeatur, quod papa est paratus nominare custodes vel de nominatis acceptare. Et si dicatur, quod placet eis, sed quod custodes introducantur intra palacium, tunc est veniendum ad remedia, que sequntur.

Ad persuadendum regi, ducibus et consilio Francie, quod custodes 30 mittendi per ducem Aurelianensem, si custodiam acceptet; aut per regem, si dux non acceptet; non debeant manere intra palacium sed extra, dantur raciones et persuasiones, que sequntur. Ideo, si dicatur, ubi stabunt, aperiatur predictis regi et consilio etc., quod poterunt honeste morari et bene in domo camerarii, que est ad portam palacii, 35 et in domo domini vicecomitis et in domo senescalli Provincie 5. Et

1 Dieser Abschnitt wurde später am Rand hier von derselben Hand angefügt. 2 Ohne Zweifel während der Verhandlungen, welche er als Gesandter Benedicts im Sommer 1399 in Paris führte; vgl. oben S. 97.

3 Vgl. oben S. 111, Anm. 3.

4 Hierzu am Rand: 'Attende hic'.

5 Vgl. oben S. 47.

cum hoc erunt in villa, quando vollent, et sic ab utraque parte palacii 1.

Et ideo ad persuadendum, quod sint extra, possunt allegari raciones. Primo, quod cum isti sint dandi ad custodiam persone pape, 5 ne offendatur, ab extra est necessaria custodia, et non ab intra.

10

Item, si aliquis rumor oriatur in villa vel tumultus vel insultus popularis, melius et cicius possunt occurrere ab extra quam ab intra, si essent inclusi infra palacium, unde forte non possent in tali casu exire ita cito nec ita expedite.

2

Item melius et liberius poterunt habere victualia et provisiones eorum facere ac familiaritates in villa contractare et presentire, si qui vellent machinari, existentes in villa, quam infra palacium.

F. 176. Item, quia, si in palacio morarentur dicti custodes, possent oriri verba, contenciones et brice inter ipsos aut familiares ipso15 rum et gentes pape. Nam, cum sint diversarum nacionum et professionum nec modus vivendi similis, posset scandallum exoriri irreparabile etc.

Item, quod dicti custodes, si morarentur infra palacium, non haberent libertatem exeundi vel intrandi ita prompte, sicut in domo 20 propria; quia palacium clauditur bona hora et apperitur tarde, et portantur claves ad dominum nostrum etc.

25

30

Item, quia layci existentes extra possent aliqua pro suis solaciis et alias facere, que non consueverunt fieri inter clericos nec in palacio etc.

Et si forsitan de alio dubitant, de quo non est dubitandum, scilicet de fuga etc., placet domino nostro, quod intrent horis honestis, quando placebit eis, ad videndum personam domini nostri pro certifficacione sua, ad quod ipse requireret eos bene frequenter pro sua consolacione, si ipsi negligerent.

Item, multum debet movere dominos, regem, duces et consilium, quia, cum ipsi non intendant, quod dominus noster teneatur captus etc., non est dubium, quod, si dicti custodes extra morentur, minus habet de similitudine captionis quam si intra palacium; et per totum mundum, cum scietur, magis habet honestatis et evidencius apparebit, quod 35 sunt ad preservandum personam et deffendendum ab iniuriis, quam si intra; et semper diceretur, quod ad capcionem etc.

Preterea cum minori scandallo et civium et cardinalium fiet. Nam, si vellint morari in palacio, semper murmurabitur forsan per non ha

1 Die folgende Begründung finden wir in den Instructionen einer Gesandtschaft fast wörtlich wieder; s. unten S. 152.

2 Hierzu am Rand: 'Attende'.

bentes bonum zelum in materia, quod volunt occupare palacium tanquam fortalicium '; et petentur, sicut alias iam mota est materia, multe cauciones et multa possent oriri dubia etc., que cessant omnia, si extra morentur.

F. 177. Post 2 predicta secundo loco introducetur materia de 5 hiis, que in secundis capitulis petuntur. Et dicetur, quod istud a principio petitum non fuit, quia videbatur regi Francie et suis quod prima capitula sufficiebant ad unitatem consequendam et ita in primis capitulis continetur. Et sic miratur rex Aragon. quare modo ista petuntur de novo; ideo concludatur, quod remanentibus primis capitulis etc. 10 non videtur necessarium, quod fiat ulterius instancia super multiplicacione aliorum capitulorum.

Tercio loco dicti ambaxiatores servatis modis debitis et honestis exponent dictis regi, ducibus et consilio, quod intencio regis Aragon. in hoc versatur, ut per vias bonas, licitas et honestas, Deo placente, 15 procuretur unio in ecclesia Dei; cum ex duracione huiusmodi pestiferi scismatis in christianitate multa gravia scandalla sequantur, et graviora subsequi timeantur; ideo rex rogat eos, quod apperiant ei, quale remedium adhibebitur.

Et si introducatur per Gallicos de via cessionis, que pre aliis 20 secundum oppinionem eorum est amplectenda, et de via subtraccionis, in quibus rex Aragon. nunquam concordavit cum eis 3; potest responderi de via cessionis, quod dominus noster eam acceptavit per medium ambaxiatorum suorum; et in hoc est paratus concurrere cum eis, si ad hoc possent induci adversarii, in quantum dominus noster 25 illam acceptavit. De via subtraccionis possunt se excusare, tum quia, ex quo dominus noster acceptavit viam cessionis, non habet locum subtraccio, que propter hoc fiebat; tum quia specialiori vinculo rex Aragon. tenetur domino nostro pape, et tanquam vaxallus, cui prestitit iuramentum propter regnum Sardinie; tum ex consanguinitate et 30 racione patrie et ex aliis causis etc.; item quia modo non videt causam iustam, quare nunc predicta subtraccio fieri debeat, nec effectum bonum, qui possit sequi ex subtraccione presertim nunc facienda.

F. 177. Et quia dicebatur, quod post concessionem capitulorum etc. in brevi haberetur unio, poterit hoc introduci curialiter interrogando, 35 quomodo sit fiendum. Et tunc, si dicant, quod dominus noster fuit in culpa; nam noluit dare instrumentum ad partem, scilicet de duobus

1 Am Rand: 'Attende'.

2 Die beiden folgenden Abschnitte finden sich theilweise auch in der ersten Redaction oben S. 121, Z. 4.

3 Vgl. oben S. 113, Anm. 1.

capitulis ex primis per eum concessis, scilicet de cessione et convencione 2; tunc respondebitur, quia ipsi noluerunt dare sibi salvam gardiam promissam etc.; responderi poterit, quod non, loquendo cum honore; quia papa fecit et concessit, quod pecierunt, et plus quam 5 actenus pecierunt, nec stetit per eum. Et hic curialiter respondendo poterunt evadere et introducere, quod ad prosequendum universalem unitatem est principaliter procurandum, quod pars nostra, que divisa est, primo uniatur; nam existente ista divisione, semper pars ista, que veritatem habet, subcumberet.

10

Item 3, quia parte ista existente divisa, pars alia in ista subdivisione recipit fundamentum ad colorandum modis exquisitis maliciam suam et iniusticiam, quam fovet.

Item, quia ista parte existente divisa, intrusus obduratur in sua oppinione, et multi trahuntur ad oppinionem suam; et presertim isto 15 anno iubileo, cum quo ipse imping[u]atur et dilatatur. Et ex hiis et aliis sequitur perdicio animarum, quia multi, qui de ista obediencia ad aliam se reduxerunt, sunt scismatici et moriuntur excommunicati.

Item, quia pratica data per regem Francie in casu cessionis non potest praticari, nisi pars ista reuniatur. Nam si pars ista vadat 20 ad concilium generale, creditur verissimiliter quod subcumbet; et pars intrusi, que veniet unita 6, verissimiliter obtinebit.

Item potest induci, quod Italici, qui in obediencia intrusi sunt unanimes, ut in isto articulo potenciores efficiantur, inierunt pacem et confederarunt se ad invicem. Nec videtur, quod sint inclinati ad sub25 traccionem faciendam. Et sic pars ista videtur principaliter (178) reunienda et circa istam unionem laborandum. Et quod exprimant, si vident alium modum unionis istius partis, quia omnes principes istius obediencie debent excitari et invitari ad laborandum super unione; nec videntur excludendi, quia, quod omnes tangit etc. Exista ultima 30 parte, si viderint materiam dispositam, et hoc habeant de consilio servitorum pape, poterunt materiam restitucionis obediencie, que necessario est fienda, si volunt, quod ista pars uniatur, introducere et per easdem

1 Es sind die Zugeständnisse vom 10. April 1399 gemeint; s. Martène

Durand, Amplissima collectio VII, 638. 669.

2 Vgl. diese Zeitschr. V, 434; VI, 306.

3 Vgl. die erste Redaction oben S. 115, Z. 1.

4 Hs. in] et.

5 Vgl. die erste Redaction S. 115, Z. 4.

6 Hs. munita.

7 Hierzu am Rand von derselben Hand: Timeo quod ista calumpniabuntur, quod sit ad dilacionem. Sed bene potest replicari quod non, omissa prosequcione, quam fecerunt, bene daretur ordo conveniens circa ista.'

« AnteriorContinuar »