Imágenes de páginas
PDF
EPUB

trent Parisius, et ibi omnia sibi communicabunt et per eum avisabuntur de statu negociorum et insimul deliberabunt de personis, cum quibus, et forma, qua tractanda sunt negocia, super quibus mittuntur, et de modo sui ingressus etc. Super quo eciam, si expediat, potest sciri voluntas domini ducis Aurelianensis, cuius ordinacionem et mandatum 5 sequentur per omnia in agendis.

Forma ambaxiate exponende ex parte pape domino duci Aurelianensi dividitur in tres partes.

Nam prima continet salutacionem, benedictionis apostolice oblacionem et retardacionis

excusacionem.

Secunda continet protestacionem, consultacionis avisacionem et disposicionis negocii narracionem.

Tercia continet responsionem, consideracionis triplicis distinctionem et exortacionis conclusionem.

10

Venien[do] ergo ad primam partem, cum venerint ad presenciam 15 ipsius domini ducis, eum ex parte pape devote et carissime salutabunt, eidem domino ex parte pape benedictionem divinam et apostolicam offerentes; deinde excusabunt tarditatem sui accessus ex triplici causa. Prima propter occupacionem adventus aliquorum nunciorum ad papam, quibus necessario habuit respondere et cum eis inevitabiliter occupari. 20 Secunda propter restrictionem sue persone, propter quam non potest libere, quos vellet, in arduis consultare. Tercia propter vexacionem et turbacionem sui animi, propter quam non potest quiete nec solide super tam arduis negociis deliberare. Et hoc de prima parte.

Ad secundam partem, cum tempus et locus affuerint narra-25 cionis et explicacionis ambassiate comisse, presente vicecomite et eciam, si vicecomes consuluerit et domino duci placuerit, presente decano Baiocensi duplicem protestacionem premittent, primo, quod idem illustris dominus dux vellit pocius intencionem, quam verba ponderare super exponendis sibi ex parte pape humiliter et devote, quamvis de- 30 negante natura nesciat verborum aplausibus (183) et exquisitis persuasionibus mentem attrahere vel placare. Tales enim aplausus pure veritati et presenti materie non conveniunt nec concordant iuxta Quintilianum de Oratoria Instituciones, qui ait, quod optimarum rerum invencio, et si lenociniis verborum destituta sit, ipsa tamen sui natura 35 satis ornatur, ut patet in Clementinis de verbo. sig. sepe. glossa prima in principio. Secundo quod vellit omnia, que ex parte pape exposituri sunt, plene audire et singulariter, an recta sint perfecte, videat et secundum suam circumspectam magnificenciam, quod iustum fuerit eligat,

1 Vgl. oben S. 131. 2 Ob Johann de Costa? Doch er wird sonst Cantor genannt. 3 L. 12, c. 1, n. 30.

et si super illis consiliari placuerit, iuxta doctrinam beati Ambrosii II°. libro de Officiis vellit eligere personas pure consciencie, Deum et ipsam ecclesiam amantes et reverentes, naturali prudencia et sciencia pollentes et ipsum dominum ducem vere, fideliter et non solum carna5 liter diligentes.

Post premissa exponent eidem domino duci confidenciam, quam merito papa de eo habuit et habet singulariter propter multa; scilicet progenitorum exemplarem devocionem ad ecclesiam sanctam Dei, propter datam sibi a Deo discrecionem circumspectam, propter virtutes 10 sibi a Deo infusas et graciam, propter quam de eo assumptam confidenciam papa nullius alterius post Deum principaliter requisivit auxilium preter suum. Hoc est ubique notorium.

Deinde exponent statum pape miserabilem et ignominiosum ecclesie et pericula sibi et suis pluries et a pluribus nunciata et comi15 nata, novitates et iniurias factas, eciam postquam magister Petrus Beauble venit ex parte sua, licet papa pro certo teneat, quod talia ipsi domino duci displiceant; nichilominus illa perpetrantes honori suo detrahunt, qui propter eius reverenciam credebantur amodo talia non audere. Sunt enim attemptata, que prius non fuerant, ut patet in can20 cellis2, iniuriis, minis, extorsionibus iniustis et restrictionibus inhonestis; unde se papa reputat verisimiliter in mortis periculo constitutum, super quo ad domini regis et eiusdem domini ducis recurrens auxilium, in quorum manibus se posuit confidenter, remedium postulat, quod non tantum sibi credit quantum statui sancte Dei ecclesie expedire.

25

Ad terciam partem 3 veniendo, ad illud, quod magister P. Beuble (!) ex parte eiusdem domini ducis pape exposuit, videlicet, quod pure et simpliciter se submitteret et obligaret ad credendum et faciendum cum effectu in negocio, de quo agitur, quidquid per dominum ducem consuletur ex ordinacione et deliberacione dominorum ducum patruorum et 30 consilii domini regis Francie pro bono et acceleracione unionis ecclesie et c., (184") eidem domino duci cum omni confidencia exponent, quod papa firmiter credit, hanc peticionem non processisse originaliter nec motam fuisse ab ipso domino duce, quamvis ad instanciam aliorum

1 L. 2, c. 17 in Migne PP. lat. t. 16, c. 126.

2 Die um den Palast errichteten Palissaden.

3 Von derselben Hand am Rand: 'Portent copiam cedule per eum oblate.' 'Precedencia usque ad terciam partem sustineri possunt.'

▲ Am Rand: 'Non videantur accusari duces, ut non calu[m]pnientur verba, et posset fieri per hunc modum, ubi dicitur aliorum: non de sanguine regio, vel verba similia, qui informant dominos de rebus et negociis aliter, quam res se habeat.'

ipse dominus dux bona intencione acquieverit, ut facilius posset pape et ecclesie periculis de rimedio subvenire; de qua humanitate papa sibi humiliter et devote regraciatur, ut potest, Deum orans, quod sibi retribuat in hac vita et in retribucione iustorum. Quamvis enim noscat sue pie intencionis affectum, qui retribucione non frustrabitur apud Deum, 5 tamen quorundam intencio eis aperientibus satis patet, quod non ad utilitatem ecclesie, sed ad ipsius extremam deiectionem et confusionem et ad pape suscitandum scandalum, si denegaret, vel anime periculum, si concederet, hoc moverunt. Super hoc igitur attendat princeps magnificus, virtuosus et catholicus, quid honori magnifici principis liceat, 10 quid papam ut Christi vicarium deceat, quid ecclesie Dei et catholice fidei expediat, de voto c. Magne2, et videbit, quod predicta submissio, que petitur, domino regi Francie, sibi et aliis dominis de sanguine suo esset pocius vituperosa quam honorabilis; pape esset secundum conscienciam da[m]pnabilis, ecclesie et ipsius unioni perniciosa et catho- 15 lice fidei periculosa. Nam quoad primum constat, illustrissimos principes strenuos et famosos, honorem et laudem in eo plurimum consequtos, quod maxime persecucionis tempore non se voluerunt preferre, sed humiliare ecclesie sancte Dei, de quibus non a longe querantur exempla, sed de hac gloriosa domo unum familiare inter plurima inducamus, 20 verba devotissima gloriosi principis Caroli Magni in c. In memoria, XIX di. Quod autem consciencie pape hoc videretur esse culpabile, videantur verba beati Ambrosii XXIII. q. VIII Convenior et maxime

1 Ungefähr hierzu am Rand: 'Ista materia cum sequentibus cum omni reverencia et salva determinacione domini nostri videtur impingere contra dominos de Francia et consilium, quod ipsi petant illicita, non decencia et ecclesie ac unioni ecclesie perniciosa; et contra eos impingere talia, non reputo expedire, presertim nunc, quia irritabuntur timeo ac facient videri et replicari et multiplicabuntur iniurie. Secundo, dominus noster dicit, quod pape essent petita da[m]pnabilia. Istud multa implicat et impingit multum contra honorem petencium; et videat dominus noster, si ista poterunt defendi, quia litteratis offerrentur, et studebunt et allegabunt, quod non est ista; ymo negare est da[m]pnabile et maxime, quia c. Convenior allegatum augebit iniuriam, ubi legitur de tiranica impressione a malo imperatore petita, qui non poterat supra ius dispensare; que omnia deficiunt in proposito, ut ipsi dicent et deducent, quia non deficient litterati. Rimedium, salva determinacione domini nostri, quod ista non assererentur, sed quod aliqui forte impingerent et contra dominos de Francia et contra dominum nostrum, quod ista essent talia et c. Et sic non assereret dominus noster aliquid tale reprehensione dignum. Vel si brevis fuisset ordinata responsio sine istis tucius fuisset, sed dubito propter artacionem nimiam, quod esset dificille nunc vertere totam ymaginacionem.' 2 C. 7 de voto x. III. 34.

circa finem. Quod vero ecclesie esset da[m]pnosa et exemplo perniciosa, habetur XCVI di. c. Bene quidem in fine.

Hiis ergo premissis dignetur princeps magnificus ad intencionem pape attendere, qui hoc non obmittit facere propter aliquam suspicio5 nem vel diffidenciam. Nam personam suam et vitam posuit et ponit in suis manibus, quod proculdubio non fecisset nec faceret, si suo fideli consilio adquiescere non deliberasset. Nam tunc pocius eum affligerent eadem pericula, que sibi verisimilius iminerent cum infamia et culpa notoria quam modo; que licet imineat, consolatur eum in 10 hoc casu sua innocencia. Nec credat, quod papa hoc, ut quidam presumunt, sibi intimet ad evadendum vel differendum instancia pericula, quia sub tali statu, sicut papa est, nulli (184) quantumcumque miserabili et pavido homini obtabilis est periculorum vel mortis dilacio, nam talis vite et confusionis pertractio est sibi prolixitas penarum et cru15 delissime mortis aggravacio dolorosa. Dignetur igitur illustris princeps presens negocium in mente sua discutere et honorem gloriose domus Francie, que magis se humiliando ecclesie quam illam subiciendo hactenus fuit inter omnes catholicos singulariter dilatatus, devocione solita conservare sanctam Dei ecclesiam, matrem suam, et Christi vi20 carium, licet immeritum loco Christi patrem spiritualem omnium fidelium et pastorem, a tanta ignominia et periculis magnifice liberare et desideratam unionem ab illis, qui possent infamie et impedimenti occasiones prestare, sua magna sapiencia et industria preservare.

1

Attendat eciam idem dominus, quod talis submissio non operatur 25 aliquid in effectu. Nam, si ea facta predictus dominus dux consuleret pape aliquid, quod esset contra suam conscienciam, quod absit, nec papa aliquo modo credit, eciam si papa promisisset et iurasset, non tenetur adimplere, ymo in adimplendo peccaret; de homi. c. Iuramentum et multis similibus. Si vero, ut firmiter papa tenet, sibi consulat, que 30 secundum bonam conscienciam sunt fienda; non debet idem dominus

1 Am Rand: 'Hic pro Deo advertat dominus noster, quod habet agere cum litteratis, astutis et maliciosis viris, qui non solum cum iustam habent causam, sed eciam sine iusticia et veritate sciunt calu[m]pniare verba et trahere in sensum perversum et accusare semper dominum nostrum. Modo istis presupositis hic dicitur, quod iuramentum non ligat contra conscienciam; veritas, quod contra conscienciam iustam et non errantem, vera est conclusio. Sed si loquitur de consciencia erronea, verum est, quod faciens contra illam conscienciam, que dicitur faciendi, peccat; sed propter hoc, si tenebatur facere, consciencia erronea non liberat ab obligacione. Et ista est veritas. Et sic conclusio de consciencia simpliciter non est vera nec defensabilis. Quare aviset se dominus noster, et timeo, quod mordebitur per malos.'

dux de papa tantum malum presumere, quod vellet consilium sanum tam devoti et magnifici principis spernere cum iactura destructionis proprie et status sancte matris ecclesie. Dignetur ergo confidenciam de papa assumere et in tam periculoso casu non solum pape, sed tocius ecclesie et fidei catholice periculis subvenire sine talibus obligacionibus 5 et submissionibus, sine quibus honorabilius, purius et securius potest illud, de quo agitur, expediri. Dignetur eciam accellerare remedia et obviare periculis irremediabilibus, que iminent de presenti, in quo maxime Deo serviet, honori gloriose domus Francie consulet, sanctam Dei ecclesiam a miserabili ruina eriget, fidem Christi ab errore inex- 10 plicabili eruet et multorum magnorum fame et saluti animarum misericorditer providebit, ut hec singulariter, quando sue placuerit excellencie, poterunt explicari; per quod apud homines singularem nostris temporibus gloriam, et quod plus est, apud Deum consequetur eterne retribucionis coronam, quam sibi ipse dignetur concedere, cuius eccle- 15 siam et eius vicarium a tam gravi periculo nititur liberare.

27. Der königliche Schutzbrief für Benedict vom 18. October 1400
und die Verhandlungen zur Verwirklichung desselben.

Einen weitern sichern Anhaltspunkt über den Verlauf der Verhandlungen bietet uns die nachstehende Ausfertigung des von Benedict so lang ersehnten königlichen Schutzbriefes. Jarry 2 hatte bereits auf dieselbe hingewiesen, jedoch ohne sie mitzutheilen oder näher zu bestimmen.

Diese Ausfertigung ist sicher nicht die erste, höchst wahrscheinlich jedoch war sie die zweite. Eine erste brachten bereits im April 1399 die französischen Gesandten nach Avignon mit. Von ihr heisst es im Protokoll der Verhandlungen des 4. April 13993: 'Rex tradidit gentibus suis litteras suas super securitate praedicti Benedicti et litteras etiam, per quas committit effectum dictae securitatis guardiamque seu custodiam gentium et bonorum suorum archiepiscopo Narbonnensi' und den anderen von Benedict am 4. Mai 1399 zurückgewiesenen königlichen Schutzherren. Seinerseits verlangt Benedict bereits bei

1 Hierzu am Rand: 'Ista verba alias fuerunt reprehensa, ut dicitur quod plura fuerunt dicta circa hoc; et timeo, quod trahent ad malum intellectum.' 2 La vie politique de Louis de France, duc d'Orléans p. 225. 3 S. Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 639.

« AnteriorContinuar »