religiosus ordinis Predicatorum', qui missus per dictum A[ngelum] nuncius Ianuam, ubi usque ad finem iulii mansit, vocatus per dictum A[ngelum] et missus pro dictis galeis, ut dixit, procurandis, ad civitatem Veneciarum de mense augusti pervenit et ab inde paulo post 5 gubernatori Ianue rescripsit, quod Venetis verbum ideo non dederat de galeis, quia ibi erat publicum et commune, quod dictus Angelus] locum Saone recusaverat. Et si alium a) antedictum religiosum nuncium misit ad Venetos, constat per fidedignorum relacionem in Venetorum consilio de galeis habendis nulla habita mencione, de pecuniario sub10 sidio seu mutuo instanciam fecisse dumtaxat. Et si de galeis aliqua apparet facta apud Venetos instancia, hoc tali tempore, quando convencionis terminus iam instabat, infra quem de Veneciis usque Saonam, considerata distancia, congruo tempore venire posse difficile et quasi impossibile videbatur. Ambigendum eciam non est, quod illa nobilis 15 et potens civitas Venetorum, que inter ceteras mundi provincias in gallearum et navigiorum copia habundat, suo concivi in tam arduo unionis ecclesie negocio minime denegasset illud, si fuisset diligencia adhibita, quam pretendit, in quo alias in simili casu eciam extraneis se pluries exhibuit magnificam. Asserunt eciam ambaxiatores regis 20 Francie, quod galeas, quas ad nepotis dicti A[ngeli] instanciam sumptibus dicti regis armari et capitaneum iuxta peticionem dicti nepotis fecerant Iohannem de Ultramarinis, honorabilem civem [86] Ianuensem, et paratas in promptu habebant, cum securitatibus eidem Angelo obtulerunt, cum quibus venire congruo tempore poterat, si voluisset, 25 quas intrare finaliter recusavit. Sexto allegat dictus Angelus, quod indecens et periculosum sibi fuisset, submittere se ad intrandum galeas per ambaxiatores regis Francie sibi oblatas sub potestate partis adverse et per contractum b) inhibitas; quam submissionem, ut asserit, periculosam ostendit sub30 sequens quorundam oratorum dicti regis attemptata sedicio et vocalis ad dictum Angelum iniuria criminosa. Ad hanc autem allegacionem pro parte domini nostri pape respondetur, quod quanquam in capitulis concordie contineatur expressum, quod dicto domino nostro et prefato A[ngelo] venientibus, stantibus et 35 recedentibus a dicto loco Saone nulla gallea in dicta Ripparia Ianue armaretur, nisi de predictorum domini nostri pape et A[ngeli] expresso consensu, galea guardie dumtaxat excepta, non tamen gallee predicte sibi per dictos regis ambaxiatores oblate erant pro tunc in tantum a) War aliunde zu lesen? b) Av. contractum] contrarium. 1 Der sel. Johann Dominici, 1408 Erzbischof und Cardinal von Ragusa. prohibite, nec aufferebatur totaliter facultas, quin de consensu parcium, quem dictus A[ngelus] minime requisivit, et quem dominus noster libentissime prestitisset armari, et ipse eis, ad cuius requestam armate erant, uti potuisset. Nec dominus noster papa reputaret indecens et inhonestum, si aliquis princeps de obediencia dicti A[ngeli] pro tanto 5 bono procurando eidem subsidium galearum ministrasset, quod libenter ipse dominus noster papa acceptasset, adhuc acceptaret, si offerrentur, presertim securitate sufficienti prestita. Sed manifestissime ostenditur, ipsum Angelum galearum libenter voluisse carere vehiculo, qui tam patenter conatur asserere, se ad premissorum observanciam non teneri, 10 ut sic temporis commoditate labente credat a promissis reddere se immunem. Septimo allegat dictus Angelus, quod adventus suus per Lombardiam est dicti A[ngeli] curie gravis [87] et difficilis et a quampluribus impossibilis assertus. 15 Ad hanc septimam allegacionem dicti A[ngeli] proxime positam pro parte domini nostri pape respondetur, quod ista racio a veniendo ad locum conventum dictum A[ngelum] non excusat, et est mirabile auditum, quod viam, quam ipse A[ngelus] absque alicuius requisicione proprio arbitrio in sua obediencia elegit, difficultando negocium asserat 20 curie sue gravem et difficilem ac assertam a quampluribus impossibilem, si talem eam arbitratus est. Quare ergo se dixit velle venire per illam; aut, si ita credit, ut asserit, numquid venire potuit per Rippariam Ianue, que mediantibus securitatibus per contractum concordatis et iam datis ac per eum receptis et alias per Dei graciam secura est, non 25 gravis, non difficilis nec impossibilis? et si aspera sibi videtur, numquid talia et tam ardua et magna negocia possunt absque difficultatibus, laboribus et expensis aliquibus experiri aut ad execucionem deduci? Sunt ne condigne huius seculi passiones ad futuram gloriam promerendam? Quid ergo prosunt oblaciones et alia concordata ad 30 extirpacionem scismatis et ad assecucionem querendam ecclesiastice unitatis, si cuncta difficultantur et impossibilia redduntur, per que venire possunt homines ad optata. Quid eciam prodest verbis proferre virtutem et factis destruere veritatem? Inquirat providus investigator, si racio ista militet ita, ut locus Saone pro concordia unanimiter 35 electus per has sentencias inaccessibilis reddatur. Vere satis apperte cognoscitur, quod difficultatem astruit, qui voluntatem veniendi non habuit. Octavo asserit dictus Angelus, quod post contractum Massilie celebratum multa emerserant, propter que locus ipse Saone redditus est 40 obscurior et magis fugibilis, et specialiter quia, prout firmiter asserebatur, Facinuscanus rupperat guerram contra gubernatorem Ianue et 5 Ianuenses et quod a) certissime scribebatur, quod in Ripparia Ianue et Massilia erat pestis gravissima, et quod Saonenses propter metum huiusmodi pestis, ut dictum locum ab ea servarent, non permittebant Massilienses aut Ripparienses intrare Saonam. [F. 87] Ad hanc allegacionem supra proxime positam respondetur pro parte domini nostri, quod, sicut notorium est, per Dei graciam post contractum firmatum, in Saona et tempore, quo partes convenire debebant, et ex tunc aut in Ianua vel circumstantibus b) locis nulla pestis viguit nec viget, Divinitate propicia, de presenti. Si in Massilia, que a Saona 10 per viij dietas distat, tunc infirmitas illa vigebat, impertinenter adducitur pro declinando Saonam; et pocius videretur, si ita esset, allegacionem istam reformare pactum quam repellere, ut Saona pocius a peste redderetur immunis. Constat enim, quod per Dei misericordiam ab anno citra purus aer et sanitas plena viguit in Saona, et eam a peste im15 munem existere, nec differencia vel contencio, que esse dicitur inter gubernatorem et Ianuenses et Facinumcanem, talis est, quod afferat loco Saone molestiam aut venientibus ad eum locum et redeuntibus impedimentum aut aliquid nocumenti, quod ex rei evidencia manifeste apparet. Frustra ergo ad reppellendum loci de Saona convencionem 20 racio ista inducitur, cui veritas existencia non suffragitur. Nono allegat dictus Angelus], quod, cum ipse se disposuisset venire Saonam eciam cum paucis galeis, ad noticiam suam pervenit, quod a curia regis Francie emanaverat quedam littera continens inter alia, deliberatum fuisse in Francia, quod in facto unionis ecclesie pro25 cederetur per certos modos ibi expressos, quos dictus A[ngelus] reputabat valde periculosos et nocivos dicte unioni', nulla facta mencione de hiis, que pro vera unione erant necessario disponenda. Ad istam allegacionem respondetur pro parte domini nostri pape, quod sibi non constat talem litteram a dicti regis curia emanasse, et, 30 si ita esset, credit dominus noster, quod dictus rex et alii de genere suo advisati, illam reducerent ad statum debitum et honestati eorum, et bono unionis ecclesie in aliquo non repugnantem, quam dicti domini rex et alii de sanguine suo certificati de concordia capitulorum Massilie firmatorum pro bono huiusmodi unionis, dictis capitulis annuerunt [88] 35 et dominium Saone, securitates et alia ab eis petita liberaliter concesserunt et realiter execucioni mandari iusserunt; super quo eciam ambaxiatores dicti Angeli, qui Parisius illis temporibus affuerunt, litteras dicti regis reportaverunt. 1 Offenbar die königlichen Schreiben gegen Peter vom Januar 1407; s. Religieux de Saint-Denys 1. 28, c. 24; III, 692. Decimo allegat, quod gubernator Ianue et cives Ianuenses tenebantur ad certa in dictis capitulis contenta, specialiter quod dictus gubernator faceret pacem cum Venetis vel saltem poneret questionem, que est inter ipsum et Venetos in posse et ordinacione domini nostri pape et dicti Angeli, dictis Venetis idem facientibus; vel quod darent 5 sufficientes securitates et obligaciones super securitate Venetorum pro veniendo, stando et redeundo etc., et quod iste articulus non fuit completus. Ad hanc allegacionem pro parte dicti Angeli proxime propositam, sic respondetur pro parte domini nostri pape, quod dictus gubernator 10 non solum unam de condicionibus dicti capituli, quod sufficisset, cum disiunctive peterentur, sed omnes tres, quantum in eo fuit, adimplevit. Nam sicut idem gubernator in presencia domini nostri pape et dominorum cardinalium et presente dicto Iacobino de Torso et suis collegis, dicti A[ngeli] nunciis, asseruit, cum dictus Motonensis de Massilia rediens 15 applicuisset Ianuam et capitula concordata ipsi gubernatori et concilio ancianorum ostendisset, ipsi se obtulerunt paratos, facere et complere omnia in dictis capitulis contenta, quantum eos concernebant. Ad cuius monicionem et persuasionem miserunt ambaxiatores ad dictum Angelum cum plena potestate 1; qui ambaxiatores nomine et vice guber- 20 natoris predicti in presencia dicti A[ngeli] et sui pretensi collegii omnia, ad que ex tenore dictorum capitulorum tenebantur, firmaverunt et servare promiserunt. De quibus dicti A[ngelus] et pretensum collegium se reputarunt contentos, prout dictus gubernator obtulit se ostensurum per publica documenta. Et deinde gubernator predictus ad instanciam 25 fratris Iohannis Dominici per dictum A[ngelum] ad hoc missi fecit compromissum de questione, que erat inter ipsum et Venetos in dominum. nostrum papam [88] et dictum A[ngelum] et dedit salvumconductum et securitatem omnibus Venetis et aliis iuxta tenorem dictorum capitulorum. Et insuper ex habundanti dedit dicto fratri Iohanni plenam 30 potestatem iurandi in animam ipsius gubernatoris cuilibet Veneto salvumconductum et securitates predictas; ac eciam facit eum procuratorem ad tractandum pacem cum Venetis, prout de predictis constat tam per publica instrumenta quam per litteras dicti gubernatoris suo sigillo sigillatas. Et ex post ex superhabundanti cautela ad instanciam 35 domini nostri pape dictus gubernator iterato in propria persona firmavit, ratifficavit, approbavit et iuravit, se servaturum, facturum, adimpleturum dictas securitates, compromissum et omnia alia contenta in dictis capitulis, quantum eum concernebant; et consimiliter fecerunt Ianuenses et 1 S. die einschlägigen Protokolle in Martène-Durand, Thesaurus novus anecdotorum II, 1322. Saonenses. Ex quibus apparet manifeste, dictum capitulum esse completum. Et hoc possunt clare percipere quicunque racione vigentes. Undecimo et ultimo asserit dictus Angelus, quod, cum galeas fidas videret se habere non posse, peciit de novo certas securitates, 5 videlicet quod darentur sibi centum obsides Ianuenses et quinquaginta Saonenses, quos ipse duceret eligendos; quod gubernator Ianue recederet in Franciam aut accederet ad illam civitatem vel terram, eidem gubernatori non suspectam, de qua dicto A[ngelo] videretur, et alius loco sui in gubernatorem Ianue, qualem ex ambaxiatoribus Francie dictus. 10 A[ngelus] vellet eligere, poneretur; et quod dictus dominus noster non posset habere galeas armatas in mari, et illas, quas habebat, dearmaret; et certa alia fienda infra certum breve tempus; et quod dicta peticio non fuit admissa nec firmata. Ad istam obligacionem respondetur pro parte domini nostri, quod 15 quicunque volens adherere racioni, satis cognoscere potest, an ista post concordata, firmata et promissa, iam in parte per dominum nostrum execucioni mandata, post [89] tanti temporis lapsum voluntarie per ipsum Angelum de novo petita, essent racionabiliter admictenda et exaudienda, consideratis premissis peticionibus et tempore, quo ad 20 domini nostri devenire [potuissent] noticiam; que magis videntur petita ad dissolucionem concordatorum et dilacionem, quam ad bonum unionis ecclesie. Sunt enim perplexa, difficilia, irracionabilia, ymo quodammodo impossibilia et magnam inequalitatem continencia. Ista insuper devenerunt ad noticiam domini nostri pape circa medium mensis augusti 25 proxime preteriti, cum veniens ad locum convencionis, esset in insula Sancti Honorati Lirinensis prope Niciam. Et cum aliqua tangerent regem Francie, aliqua gubernatorem Ianue, Ianuenses quoque et Saonenses, que a quorumlibet predictorum arbitrio dependebant, quomodo poterant, eciam sic [!] a) factibilia essent, adimpleri, in tam modico 30 tempore? Certe facile non erat, ymo difficile et quasi impossibile. Ideo, si talis peticio non admissa nec firmata fuit, iudicet Deus, et mundus videat, an esset hiis voluntariis et inordinatis peticionibus annuendum, et dimissa principali concordia, cuius perficienda execucio et finalis conclusio iminebat in proximo, ad tales et tam irracionabiles 35 tractatus convertendum, pro quorum prossecucione magnum requirebatur tempus. Sunt iste vie, per quas amatores pacis et unionis ecclesie incedere debent! Et poterit caute dicti Angeli diffidencie provideri et qui concilii sui non fore asseruit tempus terere b). Nonne frivolas dilaciones querit et terit? Aut poterunt ipsum Angelum a promissione 40 concordatorum veraciter liberare? Si dictus Angelus diligenter viderit |