Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tractus initi Massilie pro veniendo Saonam per ipsum intrusum non completi, quam racione dilacionum, variacionum, recusacionum et morarum per ipsum in facto unionis adhibitarum. Protestarunt eciam de omnibus penis spiritualibus et temporalibus, a iure vel ab homine impositis contra perturbantes, differentes vel impedientes ecclesie unionem 5 et contra faventes et nutrientes ac indurantes scisma in Dei ecclesia et hanc protestacionem fecerunt contra intrusum omnesque et singulos in hac culpa seu culpis huiusmodi sibi faventes seu dantes consilium, auxilium vel favorem, ut hec apparent per publica instrumenta seu documenta recepta per Dalmacium Porta et Lobencium de Combas a) notarios predictos. 10 Anticardinales autem, qui omnia premissa et alia multa, que tam in consiliis et colloquiis secretis habitis cum dicto Angelo et alias sciverunt et audiverunt necnon responsa, que super eorum instanciis domesticis in hac materia frequenter habuerant, considerantes actente; ex quibus ipsi omnino de bona intencione ipsius Angeli erant desperati 15 omnemque spem penitus perdiderant, prout iam per antea multis et satis publice dixerant; videntes dicti Angeli maliciam consummatam et ipsum in materia cessionis et unionis totaliter induratum nolentemque intelligere, ut bene ageret, asserentes eum datum in reprobum sensum, et quod erga ipsum in facto unionis non poterant proficere nec sua 20 iuramenta et vota effectualiter observare, et volentes vitare mortis periculum, quod eis, ut asseruerunt, iminebat, illa die ', qua nuncii domini nostri recesserunt de Luca, a facie dicti Angeli fugientes ad civitatem Pisanam [105'] se inde transtulerunt; et sunt hii, qui subscribuntur, videlicet Florentinus 2, Aquilegensis, Burdegalensis, Mili-25 tensis et de Ursinis, de Brancaciis, Sancti Angeli alias de Anibalis", de Columpna et Leodiensis, et omnes sine licencia, excepto Burdegalensi, qui ivit et iterum redivit ad tractandum inter dictum Angelum et ipsos; et videns, ut supra tactum est, dictum Angelum penitus induratum ad ipsum non curaverunt amplius redire. Alii tres anti-30 cardinales in Luca existentes, scilicet Neapolitanus, Laudensis et Tudertinus 10 debebant et promiserant, ut vulgariter asserebatur, alios sequi, sed vel metu Ladizlai vel alias steterunt manentes in suspenso per aliquod tempus. Et demum prefati anticardinales Pisis existentes litteram scripserunt sequentem per diversas mundi partes.

[blocks in formation]

35

Serenissime princeps, amice noster carissime. Miseracione divina episcopi, presbiteri et diaconi sancte Romane ecclesie cardinales post salutem. Considerantes claros et christianissimos maiores communiter et semper, wie in Theodorici de Niem, Nemus unionis, ed. Basil. 1566, 5 tract. 6, c. 11, p. 308-311 mit stilistischen Varianten. Endet Bl. 108a: nomini vestro regio decus claritatis et fame maxime est indubium allatura. Datum a) Pisis etc. 1

[F. 108] Postea dominus noster, dum audivit omnem spem et modum tractatus in materia unionis per dictum Angelum fuisse repul10 sos et abiectos, requisitus ab illis anticardinalibus, qui in Pisis degebant, quod ad eos vellet appropinquare, habito consilio cum dominis cardinalibus, deliberavit accelerare suum accessum ad Liburnium et premisit ad eos quatuor ex dominis cardinalibus 2, scilicet Penestrinum, de Tureyo, Sancti Angeli et de Chalanto, et quatuor prelatos, scilicet 15 archiepiscopos Rothomagensem, Tholosanum, Terraconensem et generalem ordinis predicatorum, datis eis certis instructionibus, quarum tenor sequitur:

Instructiones date per dominum nostrum papam de consilio reverendorum patrum dominorum cardinalium reverendis patribus dominis 20 cardinalibus Penestrino, de Turreyo, Sancti Angeli et de [108] Chalanto et archiepiscopis Rothomagensi, Tholosano, Terraconensi et magistro generali predicatorum pro parte dicti domini nostri et sui sacri collegii Pisas pro negotiis unionis ecclesie accedentibus ad illos dominos, qui pro cardinalibus se gerunt.

25

Primo, quod comendent illorum dominorum laudabilem intentionem et zelum magnum, quem ostenderunt ad unionem ecclesie, prosequentes ferventer et continue apud dominum Angelum observacionem eorum, que per ipsos iurata, obligata et oblata fuerunt, et egre ferentes dilationes et recusaciones per dictum dominum Angelum datas et factas in premissis, 30 prout hec omnia dicti domini multipliciter ostenderunt operis per effectum; et demum premissa hac commendacione per bona et grata verba consolandi et confortandi, erunt prefati domini et ortandi ad bonam constanciam et perseveranciam et taliter disponendi, quantum erit possibile, quod circa agenda de cetero constanter et virtuose operentur, donec pax 35 in dei ecclesia habeatur ad dei servicium et tocius populi christiani consolacionem.

Item exponent eis sinceram intencionem et firmum propositum domini nostri pape et sui sacri collegii, quod habuerunt, habent et habebunt,

a) So Va. Av. Dat.

1 In Niem l. c. XIIII mensis maii anno 1408. 2 Vgl. oben S. 642, ZI. 10.

Deo dante, continue ad extirpacionem scismatis et unionem in Dei ecclesia reducendam; pro qua unione habenda dominus noster papa et suum sacrum collegium sunt dispositi, prout semper fuerunt, et obtulerunt attendere et complere illa, que alias semper super isto negocio fuerunt concordata et conventa post assumpcionem prefati Angeli et illa facere et prosequi, que 5 ad unionem habendam videbuntur necessaria ac eciam oportuna taliter et in tantum, quod domino nostro et suo collegio non poterit culpa seu deffectus notari racionabiliter.

Item ad hoc, ut hoc dei negocium melius et brevius deduci possit ad finem optatum, dominus noster cum suo collegio dispositus est, breviter, 10 habito prius salvoconductu, [109] venire ad locum Liburnii iuxta oblata et laudata pro parte dicti Angeli, ad finem ut ex vicinitate locorum conveniencius tractari possint tractanda, et que deliberata fuerint concordanda et concludenda, morosis dilacionibus depulsis.

Item, quod dominus noster et suum collegium sunt dispositi vacare 15 et intendere ac laborare cum illis dominis, ut dictus Angelus, qui Gregorius nominatur, cum ipsis conveniat, teneat et observet, que iurata per ipsum et obligata ac alias concordata fuerunt; et si ita dictus dominus Angelus faciat, facili modo poterit extirpari scisma et unio in ecclesia Dei reduci ad Dei servicium et tocius populi christiani consolacionem.

20

Item, si prefatus dominus Angelus reduci noluerit, quod absit, nichilominus dominus noster et suum collegium sunt dispositi cum ipsis dominis tractare et concordare cum maturo consilio de modis racionabilibus, per quos, indisposicione domini Angeli non obstante, scisma possit extirpari et unio in Dei ecclesia canonice reduci taliter, quod sub uno 25 pastore, ab utraque parte indubitato, populus christianus sub unitatis et caritatis vinculo dirigatur ad Dei servicium et salubriter gubernetur.

Item pro istis exponendis ac eciam prosequendis dominus noster et suum collegium ad ipsos dominos direxit predictos dominos cardinales et alios prelatos et deprecantur eosdem, quatinus velint ad premissa 30 attendere et eorum intencionem explicare. Nam si in premissis intendere et vacare voluerint, dominus noster et suum collegium sunt omnino dispositi, ipsos dominos iuvare et eciam deffendere, quantum eis possibile fuerit, et eosdem confortare consiliis et auxiliis oportunis.

Item prefati domini cardinales et alii prelati, qui mittuntur, tracta-35 bunt, quantum poterunt, cum illis dominis, si prefatus dominus Angelus poterit per aliquem modum decentem induci, ut veniat ad civitatem Pisanam, quanto fieri poterit brevius, secundum quod obtulit se facturum, domino nostro eunte Liburnium, ut exinde tractari et concordari possint necessaria [109] et oportuna ad pacem et unionem, ecclesie confirmandam ; 40 et si expediens fuerit, faciant requiri de premissis dictum Angelum, nomine domini nostri et sui collegii.

Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. VII.

42

Et casu quo reduci non possit, senciant cum predictis dominis de modo procedendi ulterius in brevi et canonica unione ecclesie et de omnibus, ut occurrent et movebuntur, referant celeriter et continue dicto domino nostro et eius sacro collegio, ut sic cum bona et brevi delibera5 cione possint ordinari et concludi premissa ad Dei laudem et ecclesie utilitatem.

Prefati autem nuncii non iverunt Pisas, quia salvumconductum habere non potuerunt a Florentinis dominis illius civitatis, licet nuncii pape et regis Francie super hoc in Florencia multum institerint. Nam 10 Florentini ad instanciam et ob metum domini Ladislai, ut publice asserebatur; qui procurante dicto Angelo dicti salviconductus concessionem per suos nuncios impediebat, non fuerunt ausi salvumconductum predictum aliquatinus concedere. Idcirco dicti domini cardinales et prelati remanserunt apud Liburnium. Ad quem locum quatuor ex 15 dictis quatuor anticardinalibus Pisis existentibus venerunt, Burdigalensis, de Ursinis, de Brancatiis et Leodiensis 1.

Prefati autem domini cardinales et alii nuncii domini nostri supranominati exposuerunt illis quatuor dominis, qui ad eos in Liburnio venerant, causas adventus sui secundum instructiones eis datas. Porro 20 anticardinales predicti inter cetera persuadebant separacionem collegii cardinalium a domino nostro et utriusque collegii convencionem et consilii convocacionem sine domino nostro. Quibus per organum domini cardinalis Sancti Angeli fuit apperte declaratum, quod secundum Deum et iusticiam per collegium cardinalium fieri non poterant premissa, et 25 quod ad papam tamquam ad capud et qui premissa conventa et concordata ad unguem servaverat [110] convocare concilium generale et unionis negotium tractare principaliter pectabat a); et tandem communi concordia deliberaverunt, quod ordinarentur requeste fiende intruso super observacione oblatorum per eum.

30

2

Die vero martis post festum penthecostes predicti domini fuerunt invicem congregati et de supradictis materiis satis plene collocuti absque finali conclusione; postea in illius diei fine ambaxiatores regis Francie presentarunt litteras neutralitatis dominis cardinalibus publice, et demum in crastinum venerunt nova satis certa, qualiter in regno 35 Francie fuerant nonnulla graviter innovata in preiudicium domini nostri, persone sue et sui status, ymo mandatum emanaverat super capcione domini nostri et multorum suorum b), prout dominus cardinalis de Tureyo clare dixit domino cardinali de Chalant, presentibus

[blocks in formation]

dominis Penestrino et Sancti Angeli. Quibus non sine gravi cordis amaritudine perceptis, dictus dominus cardinalis de Chalant, tres archiepiscopi supradicti et generalis predicatorum nuncii domini nostri cum dictis dominis cardinalibus deputati, ut de premissis dominum nostrum certificarent et sue fidelitatis debitum persolverent et duas 5 galeas domini nostri, que ibi erant, ad eum ducerent, recesserunt ad dominum nostrum, ad quem applicuerunt illa die. Qui quidem dominus noster iam de premissis aliunde sufficienter cercioratus existebat. Tunc dominus noster dictis rumoribus perceptis et fidedignis relatibus informatus, quod non poterat in illis partibus sine personali 10 periculo et suorum remanere, habita deliberacione cum dominis cardinalibus ibidem constitutis, de ipsorum et eciam de absencium et prelatorum et aliorum proborum virorum curiam sequencium consilio, ymo et instancia frequenti pulsatus, nolens Deum temptare imminente periculo et videns se ulterius non posse proficere cum dicto intruso iam 15 obstinato et omnem modum tractandi notorie denegante, deliberavit personam suam hoc turbacionis [110] tempore reponere in securo et specialiter decrevit se transferre ad locum Perpiniani, qui locus est insignis, satis vicinus et accomodus toti parti obediencie sue, eciam regni Francie, qui est sibi tutus nec opportebat subire illa onera et 20 expensas pro custodia sue persone et curie sue; est eciam satis habilis quo ad partes Ytalie propter maris vicinitatem. Sed ne propter repentinum recessum domini nostri et abscenciam ipsius hec Dei causa detrimentum pateretur, ne ve dominus noster videretur, quacunque adversitate intercedente, huiusmodi unionis prosecucionem dimittere sic 25 neglectam, de dictorum dominorum cardinalium consilio deliberavit, nonnullos suos Deum timentes, ad unionem plurimum affectantes plenissimaque potestate suffultos in illis partibus dimittere, qui super agendis darent operam efficacem. Et dicta deliberacione habita dominus noster misit ad magnificum et potentem virum dominum Boissiquaut a) 30 marescallum Francie et gubernatorem Ianue, qui pro tunc in castro de Sersana1 morem trahebat, nobiles viros dominos Geraldum de Servillione 2, gubernatorem Catalonie, et Guillermum de Medullione, militem, pro significando eidem deliberacionem proxime scriptam et ortando et requirendo eundem, ut de plenario et libero salvo conductu et securitate 35 vellet dictis nunciis per dominum nostrum dimittendis providere. Qui quidem dominus gubernator, licet indubio fuerit et sit ferventissimus

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »