Imágenes de páginas
PDF
EPUB

palatio et abbatem et capitaneum et illos, in quibus papa melius confidit, subgerendo et dando sibi ad intelligendum sub specie boni, quod non faciat illud, quod continetur in illis articulis, eo quod bonum est spectare, quia meliora pacta et conventiones habebuntur; et quod, ut diligit animam suam et vitam, talibus non credat.

5

F. 27'. Item facient plus, quia submittent aliquos, qui per diversos modos et per diversas personas ponent diffidenciam inter papam et dominum Aurelianensem; et sic sequetur, si papa credat talibus, et rumpatur tractatum cum domino Aurelianensi et non velit consentire in articulis, que sibi portantur, quia, quando dominus Petrus Beuble 10 et senescallus recesserint de Avinione, quod impugnabitur palacium, et capietur et interficietur.

Item, quod qualitercunque dominus noster deviet a voluntate domini Aurelianensis, et rumpatur cum eo, ipse erit mortuus.

Item, ut rumpatur cum domino Aurelianensi, dominus de Thureyo 15 fecit teneri modos in Avinione, de quibus supra dixi; quia faciet submitti aliquos ad amicos pape, et amici pape, credentes bene facere, impedient papam sub spe melioris tractatus, ne faciat illud, quod dominus Aurelianensis mandat.

Item ipse tenet alium modum, quia introduxit dominum Biturie, 20 quod diceret totum processum a principio, quomodo fuerat sibi commissum factum pape, et domino Burgundie et domino Aurelianensi accessorie quodam modo videbatur innuere, et fuerat adiunctus per regem et consilium, quando iverunt ad Avinionem; et quod ad ipsum et dominum Burgondie expectabat, et quod fieret eis magna verecondia et 25 regno; et non erat domino Aurelianensi honor recipere contra voluntatem eorum; et quod magis spectabat custodia ad clericos et ad collegium quam ad ipsos. Et tunc dominus Aurelianensis habuit dicere post multa: 'Ergo facta regni et domini regis fient in regno per aliquos sine voluntate sua et consilio', quod non videbatur sibi 30 equum. Et post multa dominus Biturie dixit, quod si dominus Aurelianensis recipiat custodiam, quod nullus confideret de eo in isto scismate; et multa fuerunt dicta iniuriosa ; et bonus dominus de Thureyo, qui totum tractaverat, quasi genibus flexis coram avunculo

1 Ohne Zweifel Petrus, Abt von St. Johann de Piña aus dem Benedictinerorden; vgl. Çurita, Anales de la corona de Aragon 1. 10, c. 68; ed. Çaragoça 1585, II, 430, und Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 656. 2 Gonçalo Forcen de Bornales; vgl. Çurita und Martène-Durand a. a. O. 3 Georg de Marle, Seneschall der Provence; vgl. oben S. 47.

✦ Ueber diese langen und die Ruhe des Reiches gefährdenden Zwistig

keiten vgl. Jarry a. a. O. S. 221 f., 257 f.

5

et nepote dicebat: 'Pro Deo, domini mei, pro Deo non impediatur factum unionis.'

Item conclusio contra omnes baraterias sit, quod informetur dominus Aurelianensis et omnes amici pape.

1 Item, quod dominus vicecomes vel dominus G. de Servelho vadant unus ad Avinionem et alius remaneat hic; et ille qui ibit ad Avinionem informet papam, dominum Pampilonensem et omnes de palacio, et quod dicat sibi, quod non confidat in aliquo homine mundi, qui diceret sibi vel faceret dici vel suadeat per se vel per alium, quin ipse 10 faciat illud, quod continetur in articulis; [si enim fecerit], ipse erit extra manus cardinalis et domini Biturie et omnium inimicorum suorum et recuperabit statum; talis modus dabitur.

3

Item illi, qui ibunt ad eum, advisent eum de duobus vel tribus super omnia. Primo, quod faciat, quod mandat dominus Aurelianensis. 15 Secundo, (28) quod non credat alicui de mundo in contrarium. Tercio, quod non dicat aliqua verba, nec ipse nec sui de palacio, que sapiant iniuriam nec malenconiam nec vindictam nec punicionem contra aliquem, qui ipsum iniuriaverit vel offenderit; et si ista fecerit, Deo duce salvus erit et recuperabit statum, ut infra dicetur.

20

Item, quod nullo modo recedat pendente tractatu cum domino Aurelianensi, quia eciam rex Aragonum non teneret ipsum securum contra istos de Francia; et reputaretur ad fraudem, si pendente tractatu recederet, et aliquibus cardinalibus bene placeret; et forte procurabunt, quod, postquam non possunt habere custodiam et apponere 25 manum ad eum, quod aufugiat, et dominus Aurelianensis vituperetur, et papa reputetur barator et inconstans, et ipsi reputentur veraces de malis, que dixerunt de papa de fide rupta et aliis multis.

5

Item caveatur ab eis, qui sub impossibilitate peccuniarum habendarum volunt impedire, quod dominus Aurelianensis non recipiat cu30 stodiam, quia dico, quod dominus noster adhuc habet multas peccunias. Item habet in manu sua beneficia, que habebat ante papatum. Item habet in manu sua patrimonium ecclesie illarum parcium, que non se substraxerunt;

35

item comitatum Venaysini;

item ecclesiam episcopalem Carpentoratensem et Cavalicensem;

1 Der Vicomte Raimund de Rodi und Guerau de Cervelleon; vgl. oben S. 62. 2 Dies scheint zu ergänzen.

3 Hier scheint der sechste Abschnitt zu beginnen.

4 Der Schreiber setzt also bereits im Jahre 1399 Gedanken an Fluchtversuche von seiten Benedicts voraus.

5 Hs. quia.

item archiepiscopatum Arelatensem 1;

item archiepiscopatum Valentinum, qui valet XXX milia quolibet anno;

item Aragoniam, Cathaloniam et Sabaudiam.

Item volunt eum excludere fingentes, quod opporteret dominum 5 Aurelianensem ire Romam et dimittere regem et regnum Francie; quia dico, quod istud est calumpniosum, quia bene poterit fieri per alios missos per eum, si mitantur boni nuncii et fideles.

Item, si rex liberaretur, Deo duce ipse bene posset ire in persona 2.

sequitur practica et modus, quem debet tenere dominus 10 noster vel eius amici. Primo, quod addant ad istos articulos et ad alios, qui primo fuerunt traditi, illa, que videbuntur eis, et post mandentur ad Aragoniam, Cathaloniam, Navarram et ad Yspaniam, nunc postquam est mortuus Tholetanus ; et quod mitantur legati per eos ex parte regum, cleri et comunitatum, et quod cuilibet iniungatur, quod 15 faciant diversas querimonias de gravaminibus et violentiis factis pape et cardinalibus suis.

Item proponatur de homicidiis abbatis et aliorum, et proponant alia, que (28) sunt in rotulis duobus magnis, et alia de quibus eis videbitur.

20

Item proponatur, quod, cum populus et clerus steterit per annum et ultra in ista confusione, et cum non possint providere animabus suis nec etiam in aliis casibus dispensationum vel collatione 5 beneficiorum vel in aliis reservatis pape, quod permittant eos ire ad papam Benedictum, alias timent, quod non poterunt illos populos tenere, quin 25 vadant ad intrusum.

Item proponatur eis, quod bene videtur grave toti mundo, quod, si non velint facere substractionem, quod impediantur venire ad papam.

Item non videtur eis, quod debeant impediri propter duos cardinales solum, qui fuerunt causa tocius istius turbationis. Et, si alii 30 domini cardinales interrogentur in conscienciis eorum, dicent, quod nunquam placuit eis. Sed alii duo induxerunt eos cum minis et terroribus et cum falso velamine officiariorum regiorum.

Item debent dicere, quod ista non sunt facienda per vim, sed se

cundum decreta sanctorum patrum.

Item attendat dominus rex Francie, si placeret, si compelleretur ad faciendum substractionem. Certe non; et certe ita debet ymaginari,

1 1 Vgl. oben S. 36, 49.

Hieraus erklärt sich wohl auch, dass der Car

dinal von Pampelona sich daselbst aufhielt.

2 Hs. personam.

3 Hier beginnt der siebente Theil.

* Vgl. oben S. 7 u. unten S. 99. 5 Hs. collationem. 6 Vgl. oben S. 74.

35

quod non placet aliis. Et ista et multa alia proponant. Et istis auditis rex, duces et consilium et cardinales procurabunt, quod omnes veniant ad papam.

Secundo proponetur de illis, qui substraxerunt, qui habent ani5 mam et conscienciam lesam, quod possint venire ad papam pro reformacione consciencie sue.

Tercio, quod sciatur, si alii de alia parte velint facere substractionem; et si dicant quod non, poterit regi, ducibus et cardinalibus [dici]: 'Quid proderit vobis, et que utilitas erit, si dominus Benedictus 10 impediatur et alius intrusus non molestetur? Ideo restituatur obediencia, alias, cum veniat annus iubileus, omnes credent in intrusum.'

15

Item, non velint sibi restituere obedienciam, petatur, quod convocetur consilium generale tocius obediencie, et narrabuntur omnia, et sine dubio debet restitui et restituetur.

Item, quod convocetur in tali loco, quod non possint timere metum.
Item convocetur consilium auctoritate pape.

Item cardinales timentes consilium subito consencient, quod restituatur sibi obediencia etiam totalis.

Item 1 audivi ab uno, quod audierat ab alio, quod ille dominus 2 20 haberet signetum regis Francie, quia nimis continuebantur (!) littere ex parte regis collegio, et ille ita credebat; nam post substractionem non venerunt tot littere sicut ante.

F. 29". Item concludo, quod dominus Ludovicus dux Aurelianensis, qui est frater regis Francie, debet facere, ut fecit frater regis 25 Francie tempore pape Iohannis, quod, cum Ytalici et Gallici et Vascones essent discordes post mortem Clementis V. Vasconis, ivit apud Lugdunum; et cum vacasset sedes per quadriennium tractavit pacificando tantum, quod papa Iohannes fuit electus, et cessavit rumor in ecclesia Dei; ita ipse debet pacificare istos cum domino Benedicto. 30 Item attendatis ad unum, quod quandoque ille dominus narrabat alteri domino, quod rex Robertus fecerat cancellarium suum dominum Iohannem XXII. papam; et cogitetis, quid volebat innuere, ut illud idem rex et dominus Biturie facerent de eo.

35

Item de hiis, que fecerunt domino pape alii domini quasi seducti. Item de hiis, que fecerunt pape prelati, et de hiis que fecerunt contra ecclesiam Romanam.

1 Hier kehrt der Schreiber zu dem oben S. 94 besprochenen Gegenstand zurück.

2 Es ist hier wahrscheinlich der Cardinal de Thury gemeint, wie auch weiter unten Z. 30.

3 Der Cardinal de Thury.

Item de hiis, que fecerunt pape curiales, qui sequntur curiam Romanain,

Item de hiis, que fecerunt pape cives Avinionenses et maxime illi, qui iuraverant pape.

Item de hiis, que fecerunt pape homines de comitatu Venaysini. 5
Item de hiis, que fecerunt pape gentes armorum.

Item de hiis, que fecerunt pape nephandissimi officiarii curie, qui officiarii pape dicebantur, unus codex posset scribi.

Item de depredationibus factis de bonis illorum, qui sequebantur curiam, possent multa dici, sed '. . .

De istis octo generibus hominum modicum vel quasi nichil in articulis continetur, quia alii sunt causa et isti tanquam accessorii.

10

Item aviset dominus noster, quod teneat unum vel duos homines, qui procurent negocia sua erga dominum Aurelianensem et alios, qui sunt bene intelligentes et discreti, unum militem et alium doctorem vel 15 prelatum de Aragonia.

Item reparentur isti articuli et addantur alii et removeantur illi, qui tangunt dominum Clementem, et mitantur hic Parisius ad dominum Aurelianensem.

Item advisatur, si esset bonum scribere universitati, narrando, 20 quod aliqui deceperunt eum, et quod ipse vult facere, ut mandatum est sibi per regem et alios dominos.

Item, an saltim esset bonum scribere aliquibus, qui reputantur boni in universitate.

23. Rathschläge eines Anhängers Benedicts vom Ende des Jahres 1399.

Wie ich oben erwähnte 3, drehten sich seit dem Mai 1399 die zwischen Benedict und dem Pariser Hof geführten Verhandlungen um die Bestellung des Herzogs von Orléans zum Schutzherrn Benedicts und um die Ausstellung eines entsprechenden königlichen Schutzbriefes.

Vom Mai bis zum October mühten sich in dieser Richtung Benedicts Abgesandte, der Vicomte de Rodi und Guerau de Cervellon, in Paris ab 4. Anfangs October trafen von neuem Gesandte der Könige von Aragonien und Frankreich, diesmal in

1 Hier ist eine Zeile leer gelassen.

2 S. oben S. 75 f.

3 S. oben S. 59 f.

Vgl. Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 662. Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. VII.

7

« AnteriorContinuar »