Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quae per praedictos fratres Discalciatos Sancti Francisci in illis amplissimis regnis quotidie fiunt.

Nam quamuis haec regna Japonica a Patribus Societatis Jesu instructa erant in fide catholica, postremo tamen, propter infidelitatem et duritiam regum qui praesunt (maxime Quambacondono, infidelis eorum ymperator) Ecclesia illa, maximis persecutionibus premebatur, in tantum ut putaretur nefas diuinum Christi nomen illic nominari, Patresque pradictae Societatis, propter magnas persecutiones illis factas ab illo infideli Ymperatore, latitare cogebantur, et non nisi clam, et alieno vestitu nocturnoque tempore fidelibus necessaria ministrabant, furor enim Regis urgebat. Sed, Deo optimo maximo fauente, accesuque filiorum Sanctitatis Tuae, id est, fratrum Discalciatorum, ad illa regna factum est ut omnis ad suum pristinum statum et nitorem redigerentur, et leo ille rugiens Quambacondono, Yaponum ymperator, exemplis et doctrinis fratrum Discalciatorum illectus, veluti oues mittissima non solum auxilium praestat, sed gratiam et beneuolentiam; et qui prius omnibus bellum et mortem minabatur iam, Deo fauente, pacem seruat, et deponit arma, ut ex praedictis litteris nostris cognosci poterit.

Vbi etiam ostenditur quae fuerit causa propter quam fratres ipsi ad dicta regna Yaponica mitterentur, non obstante Motu proprio domini papae Gregorii 13, Patribus Societatis concesso, in quo stricte cauetur ne alii religiosi, praeterquam ipsi Patres Societatis transeant ad Yaponum conuerssionem exercendam.

Sanctitatem Tuam, igitur, suppliciter exoramus ut, remotis aliis contrariis quibuscumque, examinari et discuti faciat ipsas litteras a nobis missas per dictum fratrem nostrum Custodem, ut per illas verius informatus, ampliorem gratiam et fauorem Beatitudo Tua nobis impartiri dignetur, et ut accessus noster ad Japonum regna, non solum benedictione Tuae Sanctitatis radicari valeat, verum etiam inde copiosissimus fructus animarum metentes, Tuae Sanctitati exultationibus animis nostros manipulos offeramus.

Omnis haec humilis Congregatio nostra Sanctitatem Tuam demum postulat, ut praedicto fratri nostro Custodi (quem, ut dictum est, mittimus ad nostrum generale Capitulum) aurem benignam et gratiam Beatitudo Tua praestare dignetur, qui secundum a Deo sibi datam sapientiam et prudentiam Sanctitati Tuae de omnibus latius informabit.

Fac, beatissime Pater, ut filii tui, qui tam longe inter has barbaras nationes peragramus diuinum nomen et fidem catholicam eis

praedicantes, umbra alarum Sanctitatis Tuae protegamur, vt in diebus tuis illud euangelicum verius depromere possimus, id est: Fiet unum ouile et unus pastor.

Vale, beatissime Pater, Deusque optimus maximus ad augmentum et solatium Ecclesiae suae sanctae catholicae Beatitudinem tuam diuturna vita conseruare dignetur. Amen.

Datum in nostro conuentu de Manila, kalendis Junii, anni Do mini MDXCV.

Humilis filius Sanctitatis Tuae.

Fr. Johannes de Garrovilias, prouintialis indignus.

4

De Iaponibus et eorum insulis et regnis, de viribus et moribus eorum, et de accessu fratrum Discalceatorum ad illa regna verissima Relatio, a litteris a fratribus ibidem commorantibus missis verissime et ad unguem excerpta, ydibus Maii 1595.

Ex Arch. Vat. Nunziatura di Spagna, vol. 47, fol. 527-39v.

Vtrum nobis honestius sit veritatem sub umbra silentii recondere ac reticere aut laetis clamoribus et praeconibus reuelare, saepe nobiscum cogitauimus. Sed quoniam lucerna quae super candela brum est, aut ciuitas supra montem posita, ut Veritas ipsa testatur, minime abscondi potest (1); et secundum Augustinum, non minus qui mendacium dicit quam qui çelat veritatem grauiter peccat, quoniam veritatem requirit Dominus quia verax est et retribuit abundanter facientibus superbiam et mendacium, ideo mihi visum fuit de magnaliis et mirabilibus quae per Patres Discalciatos Sancti Fran cisci, Dominus in regnis Iaponum operatur, aliqua, breuiori tamen sermone, contexere.

CAPUT PRIMUM

De regnorum et Regulorum numero. De Imperatore tyranno. De qualitatibus terrae et yncolarum.

Olim quidem yaponum regna partita inter se ac diuisa erant, ob Regulorum multitudinem, sexaginta sex videlicet regnis, quae a tot

(1) Toda la Relación está llena de alusiones y textos de la Sagrada Escritura, que no subrayamos, porque ordinariamente no cita todas las palabras textualmente.

regibus regebantur. Nouissimis vero temporibus, tyrannus quidam, nomine Quambacondono, alias Taicoçama, obscuris natus parentibus, sed plurimis auctus victoriis, in alios Reges audacter insurgens, nunc vi, nunc bello omnes subiugauit ymperio, usque adeo ut omnes reges anuatim ei vectigalia soluant, et in omnibus illi obnoxii sint. Ij autem Reges, olim fere semper inter se bella gerebant, armisque erant hinc inde muniti, graui tam hominum quam agrorum, vrbium et populorum damno et strage. Postquam autem tyranum ille ymperator Quambacondono, imperii sui jugo aliorum Regum colla subjugauit, in pace sunt omnia, quippe qui seditiosos omnes ac rebelles maximis puniri facit cruciatibus, aliis frustratum caesis, aliis ferro transfixis, aliis igne adustis, multis denique oleo feruenti caldariis frixos denos et denos perimit, ita ut passim quamplurimos videas hujusmodi morti traditos.

Ynsulae quas japones incolunt quamplurimae sunt longitudine magna et latitudine, maxima in eis pauperies, tum ob continua bella quibus maxime japones incumbant, tum etiam quia nullus quandam fuit eis politicus mos circa rempublicam gerendam et gubernandam, sicut habent chinae aliquae nationes.

Harum insularum incolae quamplurimi sunt, sicut stellae coeli et arena maris quae numerari non potest. Albi sunt corpore et flaui; viri pulchri; pueri vere et feminae pylcherrimi. Validi sunt et cras so corpore, et magno robore, belligeri, audaces, superbi et honoris cupidi; at vero cum gratia perficiat naturam postquam christiani fiunt, veluti oves sunt...

Terra in hyeme admodum frigida, in vere vero aestuat, sicut in Hispania, ad septtentrionem. Admodum protensa est oriziae et frumente feracis ynsulae, ac vero orizia (oryza) aqua tantum cocta, leguminibus aliquod adhibitis vel piscibus saepius yncolae utuntur et victitant. Pisciculis autem non omnes, nisi qui circa marina habitant, vescuntur. Vvas ferunt ynsulae, ficus, pyra, pruna, melopepones, sydoni persica; gallinas, lepores, cuniculos, pinguesque perdices et alia multa quae ad vitam transigendam suppetunt. Magna ibi etiam armentorum, taurorum et nauarum copia, plurimique porcorum greges, quibus non victitant japones, ut infra dicetur.

CAPUT II

De cultu et de japonum templis. De idolis et eorum sacerdotibus.

Habent yapones quamplurima ydolorum templa, in quibus magna sacerdotum et religiosorum copia inhabitant, qui inter eos Bonzos nuncupantur. Penatum vero deorum, semideorum et idolorum magnam turbam habent, qui lingua eorum Fotoqui vocantur. Inter quos duos habent praecipuos deos, quos speciali admodum cultu et honore venerantur, Yacaber alter, alter vocatur Amidas; de quibus et de quorum factis et virtutibus magna praedicant deliramenta. Hos quotidie, post solis occasum, yapones, magnis clamoribus inuocant, illos suppliciter et obnixe deprecantes, et eis omnia delicta misericorditer remittere dignentur.

Templa idolorum innumeris lampadibus aliisque ornamentis ornata sunt, ubi quotidie deos suos inanes orant sacerdotes eorum, id est, Bonzos.

Tam circa deorum cultum et ceremonias quam circa viuendi ritum diuersas inter se se habent sectas et opiniones, nempe, quia regnum est in se diuisum, quod est desolationi per Christum faciendae proximum; ydeo in maxima schismatum varietate versantur, quoniam unitum et perpetuum Sanctae Trinitatis regnum ignorant. Ystorum sacerdotum aliqui omnino se a voluptatibus et carnis illecebris abstinent; alii vero leguminibus, arborumque etherbarum radicibus ad victum contenti sunt; nonnulli autem uxorum et mulierum usum naturalem omnino detestantur, et ab eo prorsus praedicant abstinendum, e contraque puerorum ac juuenum abusum foedum, spurcissime clamitant amplexandum; alii quidem in montibus et speluncis et solitudinibus vitam transigentes contemplationi, sine intermissione vacant, beatum quid illam suam contemplationem existimantes, quam ego potius dicerem tenebrossam esse aquam in nubibus aeris.

Sic enim isti Bonzos decipiunt homines, et coeci coecis ductum praebent, ut utrique in foueam cadant; sed Dominus mittet sagitas suas, id est, apostolicos praedicatores, et dissipabit eos, fulgura multiplicabit praedicatorum et conturbabit eos. Sagittae Domini transibunt, et vox tonitrui Evangelii sui audietur in rota et in orbe Japonum. Istorum sacerdotum plurimi praedicationi vacant, aliis

hominibus de vita beata, de gloria coeli, de eleemosyna facienda innumeras saeuias praedicantes.

Aiunt japones coelum et terra ab ouo facta fuisse, coelum ab albugine, id est, a candido oui, siue de la clara; terra vero a vitello, id est, de la yema. Tremorem autem terrae inde dicunt euenire, nam orbis a quodam magno pisce sustinetur et portatur, qui dum mouet caput vel corpus, statim terram contremere dicunt. Sues et vaccas nec occidunt japones nec comedunt; et occidentes et comedentes capitis poena multanetur, quippe qui nullum crimen delictumve haec animalia committere dicant, ob quod vita priuari digna sint. Sec hoc inter gentiles contingit, et ubi lusitani non sunt, Japones vero christiani et qui jam catholicae fidei radiis illustrati sunt neutiquam his vacant deliramentis, ut decet christianos.

CAPUT III

De primis praedicatoribus japonum, et de persecutione illis ab Imperatore facta, et de legatis ab eo ad Philippinas missis.

Deus optimus maximus, qui non vult homines perire, sed vult omnes saluos fieri, ad insulas japonum Patres Societatis Jesu ad praedicandum Christi Euangelium benignissime destinauit. Illuc igitur habeuntes, et per illa amplissima regna peregrinantes, verbo et exemplo Euangelium disseminarunt, illis gentibus per annos quadraginta Sacramenta ministrando, verbum Dei praedicando, et non sine maximo animarum fructu Confessiones audiendo, et eos sacra Baptismatis unda reuocando, laboribus, frigoribus, aliisque pluribus incommodis perpessis, novissimis vero temporibus imperator ille Quambacondono, diabolo suggerente, furens in praedictos Patres et ministros Christi ira accensus, et interiorem maleuolenciam exgurgitans Sacramentorum administrationem, diuinorumque celebrationem omnino eis, minis et terroribus, interdixit. Itaque Patres Societatis, alieno vestitu, clam et nocturno tempore praedicare et ministrare cogebantur, in aedibus piorum latitantes. Templa vero Dei a fundamentis diruta ac demolita fuere. Christiani autem a veri Dei cultu cruciatibus arcebantur, ubi duo viri in odium Christi occisi sunt.

Elatus, igitur, victoriis Imperator, ad insulas Philippinarum legationem ad hispanos misit, minitans illis stragem et mortem, nisi tributa sibi ac vectigalia subjectionis gratia soluerent. Quo audito

« AnteriorContinuar »