Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

88. Ad pleniorem hujus tractatus dilucidationem nonnulla breviter circa institutionem, subjectum, necessitatem et ceremonias Confirmationis adjicienda supersunt.

89. Ac 1. quidem circa institutionemvelut certum tenendum est adversus nonnullos veteres scholasticos, s. Bonaventuram, card. Jacobum de Vitriaco, Petrum Aureolum aliosque, imo et adversus synodum Beneventanam anno 1374 celebratam, sacramentum Confirmationis fuisse immediate a Christo Domino institutum, non autem mediate tantum, ut illis placuit (1). Id enim satis aperte docet Tridentina synodus definiendo, omnia N. L. Sacramenta fuisse a Christo Domino instituta (2). Quo vero tempore aut in quibus rerum adjunctis illud Christus instituerit, res omnino incerta est ; nec ulla suppetunt certa documenta sive ex Scriptura sive ex Traditione, ut determinari id possit (3).

90. 2. Subjectum Confirmationis non potest esse nisi fidelis baptizatus, cum baptisma omnium sacramento

[blocks in formation]

nem ». De singulari opinione Alexandri de Ales alias disseruimus. Falsum porro est, quod generatim affirmat Sambovius in tract. de Sacr. Confir. disp. 1, art. 2, ubi refert scholasticorum placita, s. Bonaventuram In iv Sent. d. 7, q. 1 et 2. amplecti doctrinam magistri sui,nempe Alex. Alensis. Nihil enim dicit de hujus sacramenti institutione in conc. Meldensi, sed solum asserit formam et materiam elementarem fuisse ab immediatis apostolorum successoribus institutam Spiritu Sancto dictante. Eum adisis loc. cit. Opp. ed. Rom. 1596, tom. v.

rum primum sit, ac veluti janua, qua in christianae vitae societatem ingredimur. At circa aetatem ac tempus illam administrandi diversa diversis temporibus et in diversis ecclesiis viguit et adhuc viget disciplina. Etenim in ecclesia Latina olim administrabatur statim post baptisma, ut innumeris prope documentis ostendit Martenius (1); qui mos perseveravit per duodecim fere secula; siquidem ineunte sec. XIII jam passim obsoleverat, ut non obscure innuit MS. Pontificale ecclesiae Apamiensis in Syria anno 1214 exaratum (2), licet in nonnullis particularibus ecclesiis occidentalibus in Galliis praesertim, diutius retentus sit. Quod vero spectat ad ecclesiam Graecam aliasque orientales communiones, antiqua disciplina adhuc viget (3). Ceterum, cum in ecclesia Latina a sec. XIII. invaluerit disciplina separandi administrationem Confirmationis a collatione baptismi, receptum in ea est, ut non conferatur, nisi cum infantes pervenerint ad rationis usum, si peculiares circumstantiae aliud non suadeant. Hac ratione componuntur, quae contraria tradere videntur Catechismus Romanus ac Romanum Pontificale. Catechismus enim docet, minus expedire hoc fieri, prius quam pueri usum rationis adepti fuerint, ideoque nisi cum septimum aetatis annum attigerint (4); Pontificale vero tanquam certum ponit, sacramentum Confirmationis etiam infantibus ab episcopo administrari, dicens: Infantes per patrinos ante Pontificem chrismare volentem teneantur in brachiis dextris. Catechismus siquidem loquitur de eo, quod ceteris paribus observari debet ; Pontificale autem de eo, quod necessitate aliter exposcente fieri potest.

91. Benedictus XIV, De synodo, lib. VII. indidem colligit, laudandum esse episcopum, qui paratum se pro

(1) Loc. cit. art. 2.

(2) Erat tunc temporis Syria sub ditione Latinorum. Cfr. etiam Vice

comes, op. cit. I. 1, cap. 5.
(3) Cfr. Renaudotius, loc. cit.
(4) Part. 11, cap. 3, 17.

fiteretur ad Confirmationem administrandam infantibus in extremo constitutis, aut juberet ut sibi chrisma ministraturo aut in hoc aut in illo suae dioecesis loco exhibeantur pueri, cum facilis ad eos in posterum sibi futurus non sit accessus (1).

92. Praeter statum gratiae olim requirebatur, ut nonnisi a jejunis tum conferretur tum susciperetur Confirmatio (2); quod nunc in desuetudinem abiit.

93. 3. Quoad necessitatem, omnes theologi consentiunt, Confirmationem minime necessariam esse neces sitate medii. Verum non aeque conveniunt, si sermo sit de necessitate praecepti, saltem ecclesiastici, adeo ut gravis criminis reus fiat, qui ipsam negligeret, cum pos sit facile suscipere; alii enim affirmant, alii negant, Verum consuli poterunt de hoc argumento theologiae moralis institutores (3).

94. 4. Superest, ut percurramus potiores hujus sacramenti ceremonias seu ritus, qui adhuc observantur in ejus administratione, olim siquidem plures alii usurpabantur, ut ostendit Martenius (4). Ac 1. est unctio chrismatis in fronte apud Latinos; Graeci enim ac plerique Orientales ungunt oculos, nares, os, et aures (5). Cur vero apud nos frons inungatur, exponit Catechismus Romanus (6).

95. 2. Frons oleo sacro illita vitta linea ac probe munda cingitur; atque olim quidem septem diebus ejusmodi vitta deferebatur, vel per triduum, vel saltem per

Cap. 10, n. 8 et 9.

Cfr. Martenius op. cit. lib. 1,

cap. 2, art. II.

(3) Cfr. etiam Estius, In Iv lib. Sent. d. vII, SS 18 et 19; ubi copiose et accurate de hoc argumento disserit.

(4) Loc. cit. art. II. Cfr. etiam Vicecomes, De antiquis Confirm. rilibus, duobus integris libris.

(5) Interdum etiam liniebant pectus, manus, pedes, etc. Praeter Arcudium, Goarium, Renaudotium, qui ritus Graecorum et Orientalium describunt, cfr. Admonitio Touttei ad Cateches. 11 mystagog. s. Cyrilli.

(6) Part. 1, cap. 3, n. 23. Cfr. praeterea s. Th. p. 3. q. 72, art.9.

integrum diem. Alicubi, ut observat Bellarminus, continuo abluitur et exsiccatur chrisma a sacerdotibus, ut fascia opus non sit. Consuetudo igitur est tenenda, qualis in unaquaque ecclesia viget.

[ocr errors]

96. 3. Accedit usus antiquissimus susceptorum, qui quasi parentum officium obtinent, ac proinde patrini chrismandorum vulgo nuncupantur. Quae autem munia ejusmodi susceptoribus seu patrinis incumbant, fuse exponit in conc. Mediolanensi V. s. Carolus (1). Statuit porro concilium Trid. non contrahi spiritualem cognationem, nisi inter confirmantem et confirmatum, illiusque patrem et matrem ac tenentem (2); quorum propterea nomina in libro ad hoc destinato consignari debent etiam ex plurium synodorum praescripto.

97. 4. Alapam episcopus levem infligit confirmato. Mysticam hujus ceremoniae rationem aliis rectius assecutus videtur S. Carolus, qui inter cetera de ea praeclare haec habet: Episcopus eum leviter in maxilla coedit, quem chrismate confirmat. Hunc ritum parochus ita docebit, ut sciat homo christianus, se jam militem esse, cujus pugna et victoria eluceat in patiendis injuriis, non in illis inferendis; deinde se in christiana militia constitutum esse, in qua non hujus vitae jucun ditates et commoda quaerat, sed incommoda potius, atque adeo mala multa patienter ferat: ac praeterea intelligat officii sui esse, in acie stare, telaque unde veniant observare; ita ut, quamvis illis telorum ictibus corpus, honor opesque laedantur, anima tamen nullo pacto offendatur (3). Hanc porro ceremoniam ori

[merged small][ocr errors][merged small]

ginem habuisse arbitratur cl. Muratorius ex solemni equitum institutione, quae olim vigebat, cum rex aut imperator virum aliquem strenuum raro tunc et insigni honore ac nomine equitis donans, alapam illi infligeret. Idque colligit tum ex significationis analogia, tum etiam ex eo, quod ante Durandum Mimetensem, qui ea aetate floruit, qua potissimum illa ceremonia usurpabatur, nullus reperiatur scriptor, nullus liturgicus aut pontifi. calis liber, qui ejus ritus mentionem faciat (1).

(1) Cfr. Antiquit. italic. medii aevi, dissert. Lin, tom. iv, col. 686, Mediol. 1741.

Tom. VII.

10

« AnteriorContinuar »