Imágenes de páginas
PDF
EPUB

se indifferens sit ad plura denotanda, coarctari debuit ad actionem sacramentalem per invocationem ss. Trinitatis.

45. Ad 2. Neg. illud in nomine solam significare virtutem et fidem. Significat enim praeterea invocationem et appellationem trium divinarum personarum, quae gratiam largiuntur et sanctificationem efficiunt.

46. Ad 3. Resp. Esto, quod unaquaeque trium divinarum personarum, ratione identitatis naturae aut circuminsessionis, in altera sit; cum tamen Christus formam praescripserit in invocatione trium distincte personarum, atque ecclesia ita in praxim deduxerit, non absque gravi piaculo saltem nullitatis Sacramenti alia quae. vis forma adhiberetur. Diversae formae a nonnullis scholasticis excogitatae, quamvis quoad sensum videantur convenire cum forma a Christo praescripta et ab eccleclesia usurpata, nulla ratione in praxi admitti possunt (1).

47. Ad 4. Neg. Etenim s. Ambrosius, seu auctor librorum De Sacramentis, prout observant Maurini editores, enumerat interrogationes mersionesque, non quo ordine, sed qua mente, quamve ad rem exhibendam fierent. Praemittebantur enim olim interrogationes, iisque absolutis inchoabantur mersiones cum apposita forma, ut patet tum ex omnibus liturgicis libris tum ex eodem ipso auctore qui nobis opponitur. Hic enim, ibid. lib. II. cap. V. n. 14. jam dixerat: Coelestia verba, quae Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus S.; et cap. VII. n. 22: In uno autem nomine baptizari nos jussit (Christus), hoc est, in nomine Patris et Filii, et Spiritus S. (2).

(1) Inani prorsus labore nonnulli scholastici diversas baptismi formas excogitarunt, ut deinceps inquirerent, utrum validum, an vero invalidum censendum sit Baptisma tali vel tali forma administratum. Etenim absque gravi piaculo nemini

fas est a recepta in ecclesia forma recedere. Quod si id fiat, saltem sub conditione Baptisma esset iterandum. In his enim, ex quibus pendet aeterna salus, tutior omnino via teneri debet.

(2) Cfr. in objectum locum anno

48. Eadem responsio aptari debet ad id, quod objicitur ex silentio Libri Gelasiani, cum eadem sit ratio; eo magis quod in eodem Sacramentario Gelasiano, juxta codices regium et Noviomensem, haec reperiatur forma pro Baptismo infirmorum: Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus S. ut habeas vitam aeternam (1). 49. Atque hic obiter animadvertendum est, ejusmodi additiones ut habeas vitam aeternam, vel, ut addunt Graeci: Baptizatur servus Dei in nomine Patris, amen, et Filii, amen, et Spiritus S. amen. Nunc et semper et in secula seculorum, amen, non attingere substantiam, ideoque non officere sacramenti valori.

CAPUT III.

DE MINISTRO BAPTISMI

50. Duplex quaestio institui potest circa Baptismi ministrum, ad validam scilicet et ad licitam hujus sacramenti administrationem. Ad ejus valorem non requiri in ministro fidem ac probitatem, suo loco ostendimus (2). Num vero praeterea ad Baptismum rite ac valide admi nistrandum determinata ministrorum requiratur conditio, anceps videtur calvinianorum sententia. Interdum enim videntur Baptisma a laicis, feminis praesertim administratum tanquam invalidum rejicere ; interdum vero tantum ut illicitum illud videntur respuere, quamvis in casu necessitatis ab illis conferretur. Quidquid porro de istorum hae reticorum mente sentiendum sit, nostrum erit ostendere,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

posse in necessitatis casu a quocumque Baptismum conferri, ita ut ratus ac licitus haberi debeat.

51. Et haec quidem, cum urget, ut diximus, necessitas; extra hanc enim nequit Baptismus licite conferri nisi a proprio ejus ministro, qui potest esse ordinarius aut extraordinarius.

52. Quae ut planius intelligantur, ratio habenda est triplicis hujus Sacramenti administrationis, quae distinguitur in solemnem, publicam et privatam. Solemnis censetur ea, quae in solemnitatibus Paschatis et Pentecostes olim praecipue obtinebat (1); publica ea dicitur, qua passim in ecclesia Baptisma confertur suis ritibus ac ceremoniis; privata denique ea est, qua, gravi impellente necessitate, quovis loco ac tempore idem sacramentum administrari consuevit.

53. Itaque Baptismi solemnis minister proprius et ordinarius est episcopus; publici est sacerdos, delegatus

(1) Duos hos dies Paschatis et Pentecostes a primis ecclesiae seculis Baptismo solemniter conferendo consecratos fuisse, Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 19, diserte his verbis testatur: «Diem Baptismo solemniorem Pascha praestat.

Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est ». Qui mos ut illaesus servaretur, cum summi Pontifices Siricius, Leo, Gelasius, etc., tum concilia quamplurima operam dederunt; neque tamen efficere potuere, quominus identidem violaretur, ac Baptismus per diversas regiones in praecipuis festivitatibus solemniter conferretur. De natali Domini luculentum est s. Cregorii M. testimonium, lib. VIII, Epist. xxX, Indict. 1, ad Eulogium scribentis : << In solemnitate autem Dominicae nativitatis, quae hac 1 Indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre et coëpiscopo nostro (Augustino) baptizati ». Eodem die Clo

doveum Francorum regem regeneratum esse, memorat Avitus Viennensis episcopus, in epistola ad ipsummet regem. Eumque morem in Galliis usu receptum esse, liquet ex Gregorio Turon, lib. De Gloria con‐ fess. cap. 69 et 76, necnon Hist. Francorum, lib. VIII, cap. 9. Idem et de natali s. Joan. Baptistae die censendum esse, persuadet hic postremus Gregorii Turonensis locus. Plura sunt antiquorum testimonia pro Epiphaniorum die. Hac praesertim festivitate Siculi baptizari amabant; quod s. Leo M. Epist. xvIII, n. 2 et 9, improbat. S. Greg. Nyssen. ea ipsa die orationem ad baptizandos habuit. Morem eundem adstruunt s. Greg. Naz. Orat. Joan. Moschus in Prato spirit. cap. 214 et Ratherius Veron. Serm. 1 de quadrag. Plura alia Cfr. apud Coustant, Epist. Rom. Pontif. in adnot. ad Epist. s. Siricii ad Himerium, col. 626.

XL,

vero et extraordinarius est diaconus; privati denique quilibet esse potest, sive clericus, sive laicus, sive masculus, sive femina, nec non haereticus et infidelis.

54 Circa Baptismi solemnis et publici ministrum ordinarium et extraordinarium nulla nobis est controversia cum protestantibus ; quare in hoc tradendo doctrinae capite breves esse possumus; non item vero in altero capite vindicando ob dissensionem calvinianorum, de qua modo diximus.

PROPOSITIO I.

Sacramenti Baptismatis ministri ordinarii sunt Episcopi et Presbyteri, extraordinarii vero et ex delegalione, Diaconi.

55. Est certa quoad singulas suas partes haec propositio. Ac primo quidem, episcopos ordinarios esse hujus sacramenti ministros, nunquam dubitatum fuit. Tales praeterea esse presbyteros, subordinatos tamen, constat ex Eugenio IV. qui in suo Decreto seu Instructione pro Armenis, aperte tradit: Minister hujus sacramenti Baptismi est Sacerdos, cui ex officio competit baptizare (1). Nititur autem haec doctrina sensu ecclesiae traditionali, quae semper illa Christi verba: Euntes docete, baptizantes, quod attinet ad collationem Baptismi, intellexit tam de episcopis quam de presbyteris. Sane Constitutiones Apostolicae permittunt baptizare solos episcopos ac presbyteros, ministrantibus diaconis (2). Sic Innocentius I. pro certo habet presbyteros baptizare seu extra episcopum, seu praesente episcopo (3). Imo

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

nititur doctrina haec apostolorum agendi ratione, ut colligitur ex Act. X. 48, ubi Petrus Cornelium ejusque familiares per alios baptizari jussit, atque ex I. Cor. I. 15 et seqq., ubi Apostolus profitetur, nonnisi paucos a se baptizatos esse, addens : Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quare, Act. XIX, idem Apostolus aliorum ministerio baptizavit duodecim Joannis discipulos, quibus postea ipse manus imposuit. 56. Quod si interdum nonnulli patres episcoporum facultatem exigere videntur ut presbyteri tingere possint, vel de solemni Baptismi administratione intelligendi sunt (1), vel de servando ordine in ecclesiastica politia et recta regiminis forma, juxta quam par erat, ut, quum baptizantium episcoporum copia suppeteret, presbyteri ab eo munere se temperarent licet sui ordinis proprio; prout neque nunc temporis omnibus indiscriminatim presbyteris licet Baptisma conferre, sed solum ex parochi licentia; vel denique haec patres illi docuerunt ut commonefacerent, presbyteros non esse nisi ministros subordinatos, prout supra animadvertimus (2).

(1) Ita quidem Catechismus Rom. part. II n. 22.

ne

(2) In antiqua ecclesia rigidior disciplina viguisse videtur circa jus conferendi Baptisma, quod uni fere episcopo tribuebatur. Nam s. Ignatius, Epist. ad Smyrn. cap. 8, scribit: Non licet sine episcopo que baptizare; Tertull. lib. De Bapt. cap.xvII: Dandi quidem (Baptismi), inquit, habet jus summus sacerdos, qui est episcopus, deinde presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate. S. Hieronym. Dial, adv. Lucif. Unde ut sine episcopi jussione neque presbyter neque diaconus jus habeant baptizandi. Quocirca, ubi episcopum abesse contingebat, Baptisma diebus Paschae et Pentecostes solemniter conferri consuetum omittebatur, ut pluribus ostendit cru

venit,

ditus Martene, De antiq. Eccles. ritibus, tom. 1, lib. 1, art. III. Cum igitur perhibentur presbyteri bapti

zare,

[ocr errors]

eliam praesente episcopo, ut in Epist. x S. Siricii, cap. 4, subaudiendum est et jubente ; sicut cum concilium Hispalense 11, an.619 celebratum, cap. 17, decernit: « Neque coram episcopo licere presbyteris in baptisterium introire nee praesente Antistite infantem tingere», subintelligendum est : « nisi ipse jubeat». Hac ratione facile componuntur et conciliantur illa decreta in speciem pugnantia, et antiquae disciplinae inveniuntur consentanea, ut advertit Coustant loc. cit. Cetcrum, cum s. Ignatius loc. cit. addat, presbytero sine episcopo haud licere, neque Agapen celebrare, id est, eucharistiam conficere, ac apud omnes exploratum sit presbyteris

« AnteriorContinuar »