Imágenes de páginas
PDF
EPUB

s. Doctoris regula tradita, De doct. christiana, lib. III. c. XVI, ad distinguendum sensum figuratum a litterali : Si praeceptiva locutio est, inquit, aut flagitium aut facinus vetans aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, fi gurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Facinus vel flagitium videtur jubere; figura est ergo praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. 5. Recte propterea Tract. XXV in Joan. loquens de manducatione corporis Christi dicebat: Ut quid paras dentes et ventrem? Crede et manducasti (1). Nam 6. ut subdit Tract. XXVI: Credere in eum hoc est manducure panem vivum; qui credit, manducat (2). 7. Demum semper sibi constans s. Doctor, lib. Cont. Adimantum, c. XII : Non enim, inquit, Dominus dubitavit dicere: Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui (3); porro si quis alteri aurum daret, subdit Albertinus, numquid recte de eo diceretur: non dubitavit aurum appellare, quod dabat? Ergo.

92. Resp. Neg. ant. Etenim inter ecclesiae patres nemo fortasse reperietur, qui de reali Christi praesentia in Eucharistia expressius et copiosius disserat quam s. Augustinus. Exponens enim verba Psam. XCVIII: Adorate scabellum pedum meorum, haec nullo modo eludenda scribit: Anceps factus sum; timeo adorare terram, ne damnet me, qui fecit coelum et terram; rursus limeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia psalmus mihi dicit: Adorate scabellum pedum ejus. Quaero, quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi

(1) Num. 12. (2) Num. 1.

(3) Num. 3.

Scriptura Terra scabellum pedum meorum Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio, quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus; suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando (1). Alia plura ejusdem s. Doctoris non minus luculenta testimonia facili negotio congerere possemus, si opus esset, ex quibus ejus fides circa hunc articulum omnino cum reliquis patribus et universa ecclesia catholica evidenter convenire dignoscitur; sed, ut brevitati studeamus, ab iis afferendis supersedemus (2).

93. Ad 1. prob. D. Vocat panem etc. ratione specierum, et quatenus est figura ac signum plenum, C. ratione substantiae, et quatenus sit figura aut signum vacuum N. Responsio patet ex superius dictis et pracnotatis.

94. Ad 2. D. Prout Sacramentum est signum rei sacrae, ac relate ad species externas, C. prout adequate sumitur una cum re contenta, seu juxta internam rei veritatem, N. Quaenam fuerit Augustino mens ex allatis ejusdem testimoniis evincitur; quibus et istud addere juverit desumptum ex lib. IX, Confess. c. XIII. ubi de piissima matre sua Monica loquens: Memoriam sui, inquit, ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum

(1) Num. 8. Haec fere ad verbum mutuatus est s. Doctor ex s.Ambrosio De Spiritu Sancto, lib. III, cap. 11, ut adnotant hujus s. Patris opp. Maurini editores in hunc loc.

(2) Cfr. Dissertat. P. Bovii S. J. De sacramento altaris fides s. Augustini in Thesauro Theologico Zachariae, tom. 10.

quod erat contrarium nobis. Porro si ad altare dispensatur victima illa sancta, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, evidens est, juxta s. Augustinum, inspecta interna rei veritate, non secundum quemdum modum, sed vere realiter et absolute in Eucharistia contineri corpus Christi, quo in mortem tradito redempti sumus.

95. Ad 3. D. Supposita veritate realis corporis Christi, C. ad hujus exclusionem N. Recolantur quae diximus de Origene; et quae praenotata sunt ad n. 8.

96. Ad 4. D. Facinus videtur jubere in sensu carnali capharnaitico, quasi caro Christi esset in frusta concidenda et manducanda, ut alias ipsemet exponit et declarat s. Augustinus (1), C. in sensu catholico per sumptionem sacramentalem, qua juxta Apostolum I. Cor. Xl. mors Domini annunciatur, ideoque communicatur dominicae passioni N.

97. Ad 5. et 6. D. Loquens de fide, C. de Eucharistia N. Nempe locc. citt. explanat s. Doctor, quod dixerat Christus Judaeis: Hoc est opus Dei, ut credalis in eum, quem misit ille; item, quae addit ibid. Christus v. 35: Ego sum panis vitae ; qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me non sitiet unquam. Quae profecto de fide in Christum sunt; quamvis, ut animadvertimus, haec dicta non fuerint absque relatione ad Eucharistiam.

(1) Audiamus iterum s. Augustinum, mentem suam exponentem Tract. XXVII in Joan. n. 5, ubi enarrans verba Christi : « Caro non prodest quidquam, scribit: 0 Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, nisi quis manducaverit carNon prodest nem meam, etc. quidquam, sed quomodo illi intellexerunt; carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in macello venditur, non quomodo spiritu vege

tator. Iste propterea est sensus
quem exludit s. Doctor, juxta quem
utique flagitium juberi videtur. Ve
rum de hoc aliisque s. Doctoris te-
stimoniis, quibus haeretici abusi
sunt,
cfr. card. du Perron, « Ré-
futation de toutes les objections ti-
rées des passages de s. Augustin allé-
gués par les hérétiques contre le
sacrament de l'Eucharistie ». Vol.
in fol. Paris 1624. Cfr. praesertim
de quo loqui
cap 10, ubi textum,
mur, fuse exponit.

Scriptura Terra scabellum pedum meorum Flu ctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio, quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus; suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus noi adorando (1). Alia plura ejusdem s. Doctoris non minu luculenta testimonia facili negotio congerere possemus si opus esset, ex quibus ejus fides circa hunc articulur omnino cum reliquis patribus et universa ecclesia cath lica evidenter convenire dignoscitur; sed, ut brevita studeamus, ab iis afferendis supersedemus (2).

93. Ad 1. prob. D. Vocat panem etc. ratione speci rum, et quatenus est figura ac signum plenum, C. ratio. substantiae, et quatenus sit figura aut signum vacuu N. Responsio patet ex superius dictis et pracnotatis.

94. Ad 2. D. Prout Sacramentum est signum rei crae, ac relate ad species externas, C. prout a quate sumitur una cum re contenta, seu juxta interna rei veritatem, N. Quaenam fuerit Augustino mens allatis ejusdem testimoniis evincitur; quibus et istud dere juverit desumptum ex lib. IX, Confess. c. X ubi de piissima matre sua Monica loquens: Memori sui, inquit, ad altare tuum fieri desideravit, cuin lius diei praetermissione servierat, unde sciret disp sari victimam sanctam, qua deletum est chirograph

[graphic]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »