Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cordaremur, sive alterutrum sive utrumque symbolum perciperemus, uti ipsi interpretes protestantes ea exponunt (1). Id enim aperte insinuat Apostolus, qui, eadem verba referens post consecrationem calicis, sic Christum loquentem inducit: Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem (2).

202. Ad 2. D. Quatenus refert institutionem Christi sub utraque specie, C. quatenus velit necessitatem sumptionis utriusque symboli significare N. Etenim, ut modo vidimus, Apostolus, disserens de calice, conditionate tantum non absolute loquitur; deinde utitur particula disjunctiva, dicens: Vel biberit calicem. Quae quidem omnia alterutrius symboli usum commendant, minime vero utriusque necessitatem.

[ocr errors]

203. Ad 3. Dist. min. Non exprimitur in solo pane mystica repraesentatio cruentae immolationis, quae fit consecrando seorsum corpus ac seorsum sanguinem, requiriturque ad rationem sacrificii, C. non exprimitur seu non habetur commemoratio dominicae passionis per sensibile signum corporis Christi pro nobis immolati et a sanguine divisi, quaeque sufficiat ad rationem sacramenti, N. Permisceri praeterea non debent rapraesentatio et commemoratio, minus quippe requiritur ad commemorationem quam ad repraesentationem alicujus rei (3).

204. Ad 4. Neg. Scopus enim Apostoli in citatis verbis est ostendere necessitatem probationis, quam quisque praemittere debet, antequam ad sacram synaxin accedat, non autem inculcandi utriusque symboli sumptionem, ut constat ex orationis serie; ait enim: Probet autem

[merged small][merged small][ocr errors]

se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat (1). Id est: Probet seu excutiat conscientiam suam, antequam ad Eucharistiam accedat.

205. Ad 5. D. Si sub alterutra specie non daretur totus et integer Christus, C. si totus detur, uti ostendimus, N. Ex his propterea sequitur, eundem fructum, ceteris paribus, percipi sive ab eo, qui unam, sive ab eo, qui utramque speciem sumat. Falsum propterea est, per subtractionem unius symboli dimidiari Coenam aut haereditatem, ut adversarii ecclesiam calumniantur (2).

206. II. Obj. 1. Patres tradunt, ex dominico praecepto quemlibet teneri ad calicis sumptionem. 2. Ita s.Cyprianus eos reprehendit, qui in calice dominico sanetificando et plebi ministrando non hoc faciunt, quod Jesus Christus Dominus et Deus noster sacrificii hujus auctor et doctor fecit et docuit (3). 3. Atque in Sermone de coena Domini: Lex, inquit, esum sanguinis prohibet, Evangelium praecipit, ut bibatur (4). Similia habet s. Augustinus (5) aliique non pauci. 4. Sed neque constanti huic patrum doctrinae obstant exempla in probationibus adducta de communione sub unica specie ; uti enim animadvertit Callixtus, cum in ecclesiae coetibus utraque pars sacramenti exhiberetur, videntur aliqui e calice bibisse , panem vero manu acceptum sibi servasse, ut hoc sumpto domi absolverent sacrum epulum, quod cum pars esset sacramenti in ecclesia accepti, ve

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

mi a laicis arbitrantur. Et tamen utrique, tam lutherani, quam calvinistae, posteaquam rem ipsam sacrilege dissiparunt, de solis symbolis litem nobis intendunt, perinde ac illi, qui, absumpto patrimonio, de

nudis codicillis altercantur». Cfr. etiam ibid. n 68, et 135 et seq.

(3) Epist. LXIII, ad Caecilium. (4) In append. opp. s. Cypr. col. 113, edit. Maur.

(5) Quaest. LVII, in Levit. n. 4.

luti ejusdem appendix spectari poterat. 5. Hoc vero ne deinceps fieret, Gelasius Pontifex decrevit, ut omnes aut integra Sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur; quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire (1). Ergo.

207. Resp. Ad 1. D. Tradunt patres, quemlibet teneri ad utriusque speciei sumptionem ex dominico praecepto late seu improprie dicto, C. presse seu proprie dicto N. Scilicet patres cohaerenter ad disciplinam tunc temporis vigentem hortabantur fideles ut sumerent Eucharistiam, prout administrabatur, a qua recedere privatis hominibus fas non erat. Ut fideles propterea compellerent ad utriusque speciei participationem, urgebant praeceptum Christi, quale praesumebatur ex ejus exemplo et institutione, eadem ratione ac urgebant praeceptum Christi, cum commendarent sive baptismi collationem per immersionem, sive pedum lotionem aliaque ejusmodi, quae nonnisi latiori sensu poterant dici a Christo praecepta, uti adversarii nostri ultro concedunt. Non igitur rigorosum ac proprie dictum praeceptum patres agnoverunt, quo Christus omnes obligaverit, ad communicandum sub utraque specie ; alioquin neque patres, neque fideles unquam recessissent ab ejusmodi sumptione, cum tamen constet contrarium passim ab ipsis factum esse uti certissimis documentis ostendimus. Addo, has ipsas patrum crebras obiurgationes evidenter evincere, communionem sub unica specie vulgo obtinuisse ; alioquin illae inutiles fuissent.

208. Ad 2. D. Reprehendit s. Cyprianus hydroparastatas seu aquarios sacrificantes in sola aqua vel perse cutionis metu vel errore aut ignorantia deceptos, C. omnes promiscue N. ut constat ex toto epistolae argumento et scopo, ac solide ostendit Pamelius (2).

(1) Apud Gratianum, Decr. III, De consecr. dist. 11, cap. Compe

rimus.

(2) Adnot. 2 in hanc epist. Cfr. edit. Paris. 1574.

209. Ad 3. D. Sub alterutra specie, C. sub specie vini, subd. Praecepto late sumpto, uti paulo ante exposuimus, Tr. vel C. stricte sumpto N. Eadem ratione exponendus est s. Augustinus, aliique patres, qui loquebantur juxta disciplinam tunc receptam. Praetermittendum insuper non est, auctorem citati sermonis non esse s. Cyprianum, sed Arnoldum abbatem Bonae-vallis, uti eruditis notum est (1).

210. Ad 4. Negamus quidpiam veritatis aut soliditatis habere Callisti animadversionem, qua potius seipsum jugulat. Sane, si fideles sumebant in ecclesia solum calicem, et panem domum asportabant, jam non unam sed duas sub unica specie communiones habebimus, primam sub specie vini in templis, alteram sub specie panis inter domesticos parietes. Ridiculum siquidem est contendere, communiones, per diem, per habdomadam, per mensem, quandoque per annum sejunctas, unam eandemque communionem constituere. Quanquam nec his opus est, cum facta contrarium prorsus evincant.

211. Ad 5. D. Ita ut illo decreto Gelasius, prout pridem jam praestiterat s. Leo, perculerit manichaeos, C. omnes indiscriminatim, saltem directe, N. Hoc enim fuit peculiare temperamentum ab illis Pontificibus adscitum ad manichaeos detegendos, ostenditque contrariam consuetudinem inolevisse. Quare vel ipse Leibnitzius scribit: In eadem sede (Romana) Gelasius paulo post eos repulit (ex manichaeorum, ut puto, reliquiis ), qui sumpta tandummodo corporis sacri portione, nequa superstitione, a calice sacrati cruoris abstine bant (2).

scio

(1) Hesselius et Pamelius contendunt, hunc auctorem non esse locutum in adductis verbis de vera ac propria sanguinis potione, sed de potione spirituuli ac mystica. Mihi

tamen videtur orationis series huic expositioni refragari.

(2) Syst. Theol. pag. 246. Cfr. Becanus, loc. cit. n. 45 et seq.

PROPOSITIO V.

Non errat Ecclesia, dum justis causis et rationibus adducta jubet laicos, atque etiam clericos non conficientes, sub una tantum specie communicare

212. Arcto inter se nexu copulantur praesens ac antecedens propositiones. Enim vero si nullum extat divinum praeceptum, quo omnes promiscue obligentur ad sumendam Eucharistiam sub utraque specie, si nulla salutis necessitas id exposcit, jam patet, calicis usum rem esse disciplinarem, quae non afficit sacramenti substantiam. Atqui in ecclesia, prout declarat Triden tina synodus, sess. XXI. cap. II. haec potestas perpetuo fuit, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati seu ipsorum Sacrumentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate, magis expedire judicaret. Id autem Apostolus non ob· scure visus est innuisse, cum ait: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei; atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis tum in hoc ipso sacramen. to, cum, ordinatis nonnulliis circa ejus usum, cetera inquit, cum venero, disponam. Ergo potest ecclesia tali potestate a Christo instructa omnibus hinc inde mature discussis, prohibere calicis usum, prout reipsa in conciliis Costantiensi et Tridentino prohibuit, seu potius lata lege confirmavit inolitam jamdiu consuetudinem communicandi sub altera tantum specie. Hinc eadem Tridenti na synodus in cit, sess. hunc canonem II. edidit: Si quis dixerit, sanctam ecclesiam catholicam non justis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque clericos non conficientes sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse, anathema sit.

« AnteriorContinuar »